Jo. Schilteri Institutiones juris canonici ad ecclesiae veteris et hodiernae statum accom[m]odatae

발행: 1688년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

18 DerENsio PARis. CuRia.. ' LXXXIV. Cum Synodus Constantiensis tempore Μartini Papae, ςos,de quia bus jam diximus, canones edidit, non m diocris jam erat corruptio in Ecclesia. Sed longe prosecto tolerabilior , quam hoc temporo et ac singuli cardinales singulis abbatiis contenti erant, nec ullis hominibus liis commondabantur abbatiar. Hodie humilioribus, & in nulla dignitate positis, nec rogulares obbatiae modo, sed prioratus etiam conventuales S Be'edicti, atque adeo Hospitalia ipsa S. Antonii fa cularibus hominibus commendari caep

LXXXV. Haec cum ita se habeant,

censet curia observationem canonum, D

cretorum 4 constitutionum jamdictarum, regis culpae aut inobedientiae adscribi non posse, nec ulla obstringi eum religione, 'quominus ejus rei curam suscipiat. Quin- imo gravi scelere, quod bona ejuε veni dictum sit, sese obligare videretur, si 'co

tra *os canones aliquid admitteret: ita quo propior authoritatem &: sanctitatem eorum, qui hos canones nobis reliqu runt, quique in magna tranquillitate, pr speritaxe & succestu Ecclesar eisdem usi sunt. Ex quo genere est collegium ap stolorum, Sacrosanctae Synodi Antioche sis, Carthaginensis, Constantinopolitanae, I Meraiiemisi &c. Sancti patres ac Ponti- fices

482쪽

Dces, qui eos comprobaverunt & secuti sulit, Pius, Martinus, Leo confessor, Gr goriuS, & caeteri. Denique sanctissimi quique & Christianissimi reges, qui eos canones & ecclesiasticam disciplinam, quae eis continetur, summopere amplexi

si: γ

sunt, & custodiendos eos diligenter cur xunt: ut Clodoveus, Carolus Magnus, lippus Deoiatus, S. Ludovicus, Phius Pulcher, Ludovicus Hutinus, Joannes, Carolus VI. Carolus VII. quorum temporibus prosperos ac stelicissimos succestus haec monarchia habuit.

483쪽

uiri

stolicam.

ICOLAVS Episcopus, servus servorum DEI, ad perpetuam rei memoriam. Ad sacram Petri se i dem divina dispositione sublimati, sing llis Quae pro universialis Ecclesiae unione ac pace & tranquillitate profutura conspicia hinus, Apostolicae providentiae sollicituditi tunem libenter intendimus, & ad scelicemiti c

lorum prosecutionem & consummatio- . unem, opem & operam impendimus effla ces. Nuper siquidem charissimus in Chri-

sto filius noster, FEDERICUS Romano- lixum Rex Illustris, & nonnulli alii dilecti istit, Ecclesiastici, & Seculares Principes . Linclytae Nationis Germanicae ex una; ac ' dilectus filius noster Ioannes, sancti An- geli Diaconus Cardinalis, in partibus illis t ostolicae sedis de latereLegatus,per nos

ad 3

484쪽

NATION , GERMANICAE. 4st dictas partes missius, sum cienti desupera nobis &sede A Dostolica an rhoi r arct

a nobis.& sede Apostolica,auxhoritate suL

fultus, eX alia partibus, Romanae Ecclesiae

M dictae Nationis nominibus, pro ipsius

E cclellae unione, pace & tranquillitate i nister Ecclesiam & Nationem praedictam i i perpetuo solidandis & conservandis, diversa rationabilia & utilia, ordinationes, M statuta, a partibus ipsis hinc inde appro-

, ,sonclusa, acceptata & concordata, fecerunt ac ediderunt: Mobisque

humiliter supplicari fecerunt , ut illis pro firmiori eorum subsistentia robur A posto- '

licae firmitatis adjicere, nec non authoritatem potiorem, & decretum 'interponere dignaremur. Nos itaque, qui statuta, ordinationes, & Concordata praedicta, per c, nonnullos ex Venerabilibus Fratribus no-

turitatis, authoritatis, & literaturae Viros, diligonter examinari & disicuti fecimus eaque rationabilia, & salubria tam Ecclesiae quam Nationi praefatae fore comperimus, de dictorum, & aliorum Venerabulium fratrum nostrorum praedictae Ecclesiae Cardi alium conssilio illa assensi, Apostolica authoritate, & eX certa 1ciei tia approbamuS, ratificamus, laudamus & acceptamus, & praesentis scripti pa-

trocinio communi inu , juxta modum & formam subsequentes. Placet

485쪽

CONCO RDλτλ. nobis super provisione Ecclesiarium Mbeneficiorum ecclesiasticorum quorumcunque uti juris scripti rem alione, M , e. r. Ex- execrabilis, ν Sc ad regit nen,' constitun m g num, modiscatis , ut sequitur. Ad r

Jq δηt imen Ecclesiae generalis, q*-qu met se.j, immeriti , superna dispositione vocati,

gerisu, in nostiis desiaeriis, ut debe-

νων g. mus, quod per nostrae diligentiae studiunt itq- ad quarumlibet Ecclesiarum & Monast r in ' ' riorum regimina, ac alia beneficia ecclosia- stica, juxta divinum beneplacitum, & nostrae intentionis affectum viri assumantur idonei, qui praesint, & prosint committet ' ' dis eis Ecclesiis, Monasteriis, & beneficiis praelibatis. praemissiorum itaque consi deratione inducti, & si1adentibus nobis aliis rationabilibus caussis tinnullorum ιpraedecessorum nostrorum Romanorum Pontificum vestigiis inhaerpntes, omnes Patri rchales, Archiepiscopales, Episcopales Ecclesias, & etiam Monasteria, prio- ratus, Dignitates, Personatus, sc ossicia, nec non Canonicatus, Praebendas & E CleuaS, caeteraque beneficia ecclesiastica, Cum cura, vel sine cura, saecularia, & re-

rire

gularia, quaecunque, & qualiacunque me xint, etiamsi ad illa be

seu debuerint, per electionem, seu quem Vis alium modum assismi, nunc apud si dem Apostolicam quocunque modo Va

486쪽

se a is

i NATIO MIs GERMAN pCAE. 46 eantia, & in posterum Vacatuo, nec non per depositionem, vel privationem, seu translationem per nos, seu authoritate nostra factas, & inantea faciendas ubilibet :nec non ad quae aliqui in concordia vel discordia electi seu postulati fuerint, quorum electio cassata, seu postulatio repulsa, Vel per eos facta rςnunciatio, & admissa authoritate nostra extiterit, deu quorum electorum, vel postulatorum & inantea eligendorum, vel postulandorum electio-

. nem cassar seu postulationem repelli, auere nunciationem admitti per nos aut authoritate nostra continget apud sedem

praedictam, vel alibi ubicunque, & etiam

per obitum Cardinalium ejusdem Eccle-

lae Romanae, aut ossicialium dictae sedis, quamdiu ipsa ossicia actualiter tenebunt videlicet, vicecancellarii, Camerarii, se- ptem Notariorum, Auditoris literarum contradictarum, & Apostolici Palatii ca serum Auditorum, Correctorum; ce tum & unius Scriptorum Literarum Apo- st licarum, & viginti quatuor Poenitet tiariae praefatae sedis, viginti quinque Ab-

brevictorum, nec non Verorum Comme

salium nostrorum, & aliorum Viginti qua- tuor Capellanorum Sedis ejusdem in epia taphio descriptorum) & etiam quorumcunque Legatorum, seu Collectorum, ac ' in terris Romanae Ecclesiae Rectorum, ac

487쪽

6 CONCORDATA Thesaurariorum deputatorum, seu missorum hactenus, Vel deputandorum, aut mittendorum in posterum, nunc Vacantia,& inantea vacatura, ubicunque dictos L l gatos, vel Collectores, seu Rectores, & i Thesaurarios antequam ad Romanam iCuriam redierint, seu Venerint, rebus exi- mi contigerit ab humanis ; nec non quorumlibet pro quibuscunque negotiis ad Romanam curiam venientium, bdu etiam t ecedentium ab eadem , si in locis a dicta curia ultra duas dietas legales non distan ' itibus jam forsan obierint, Vel eoS inantea i e

ab hac luce transire conti erit, & etiam si

mili modo quorumcunque Curialium p iregrinationis, infirmitatis, seu recreatio- nis , vel lia quacunque causa ad quaevis

Ioca secedentium, si eos antequam ad diactam curiam redierint in locis vlixa duas

non remotis dummodo eorum proprium idomicilium non existat ibidem) jam se san decesserint, vel in posterum eos con-.

tinget de medio submoveri, etiam nunc per obitum hujusimodi vacantia, vςl in posterum vacatura : Rursus Moliasteria, Prioratus, Dignitates, Persenatus, Deca- natus, Administrationes, officia, Canoniucatus, Praebendas & Ecclesias, caeteraque beneficia ecclesiastica, secularia & regul ria, cum cura, VQl sine cura quaecunque re

488쪽

ali.

qualiacunque fuerint, etiamsi ad illa personae consueverint, seu debuerint perelectioinem, seu quemvis alium modum ac sumi, quae promoti per nos, seu author tate notara, ad Patriarchalium, Archiepia scopalium, & Episcopalium EccIesiarum,

nec non Monasteriorum regimina obtinebant tempore promotionum de ipsis factarum nunc quocunque modo Vacantia, aut in posterum Vacatura : Nec non etiam per assecutioneni pacificam quorumcunque Prioratuum, Personatuum, Officiorum, Canonicatuum, Praebendarum, Ecclesiarum, aut beneficiorum aliorum per nos, seu authoritate nostrarum literarum immediate collatorum, seu con- . ferendorum in posterum, praeterquam si Virtute gratiae expectativae assecutio fiet, nunc vacantia, & inantea Vacatura, plena super praemistis omnibus, & singulis cum Fratribus nostris collatione praehabita, & matura deliberatione secuta, O dinationi, dispositioni, ac provisioni nostrae, de ipsorum fratrum consilio a thoritate Apostolica reservamuS. Decernentes ex nunc irritum, & inane, si secus super praemissis, & quolibet eorum, per quoscunque, quaVis authoritate, sci- , enter Vel ignoranter contigerit attentari. Item placet nobis, quod in Metropolit

489쪽

non se ectis Ecclesiis, & in Monasteriis immediate subjectis Sedi Apostolicae, fiant

electiones canonicae, quae ad dictam S dem deferantur, quas etiam ad tempus

constitutionis fael. recor. Nicolai Papae III. quae incipit Cupientes, expectabimus, M elapso dicto tempore: si non praesentatae, vel si praesentatae minus canonicae fuerint, providebimus, & si canonicae fuerint, eas confirmabimus, nisi ex rationabili & evia denti causa, ac de dictorum fratrum consilio, de digniori & utiliori persona duxeriamus proVidendum, proviso quod confirmati praedicti, & per nos provisi Metropo- 'litanis suis, & aliis praestent debita jur menta, & alia ad quae de jure tenentur. Et sin monasteriis dictae Sedi immediate non

subjectis , & aliis regularibus beneficiis, super quibus pro confirmatione, vel pro- 'visione ad dictam Sedem non consuevie haberi recursus, electi, seu illi quibus pro-

videndum est, pro confirmatione & provisione hujusmodi ad Curiam Romanam

Venire reon tenebuntur;

ria beneficia flab expectativis gratiis non cadant. Ubi autem pro monasteriis addictam curiam venire seu mittere consileverint, non aliter confirmabimus, Vel prO- . Videbimus, quam superius de Cathedrali- bus Ecclesiis est expressiim. Et de mon

ta steritS Monialium non disponemus, nisi . sint

490쪽

NATIONIs GERMANICAE. 467 sint exempta,& tunc per commissionem ad parteS. De caeteriS Vero Dignitatibus,

& beneficiis quibuscunquoiecularibus, ®ularibus Vacaturis ultra reservationes

praedictas majoribus dignitatibus post

Pontificales in cathedralibus & principalibus in collegiatis Ecclesiis exceptis ; de quibus jure ordinario providetur per illos inferiores,. ad quos alias pertinet) placet etiam nobis, quod petr quanicunque aliam

reservationem, gratiam eXpectativam, aut

quamvis aliam dispositionem, sub quacunque Verborum forma, per noS, Vel authoritate nostra factam, vel seciendam, non impediamus nos, quominus de illis cum vacabunt de Februarii, Aprilis, Junii, Augusti, Octobris & Decembris mensibus, libere disponatur per illos, ad quos eorum collatio, provisio, praesentatio, et Elio; seu quaevis alia dispositio pertinebat, reservatione, aliave quavis dispositione, authoritate nostra factis, vel faciendis, non obstantibus quibuscunque., QUO-xiens vero aliquo vacante beneficio in Januarii, Martii, Maji,Julii, Septembris &Novembris mensibus, specialiter dispositioni dictae Sessis xeservatis, non apparu iit mira tres menses a die notae vacationis. in loco beneficii, quod alicui de illo Ap stolica authoritate provisum fuerit, ex tunc, dc non antς' ordinarius, vel alius

SEARCH

MENU NAVIGATION