Caes. Baronii S.R.E. presbyteri cardinalis tit. SS. Nerei & Achillei Sedis apostolicae bibliothecarij, Paraenesis, ad Rempublicam Venetam

발행: 1606년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

1x Paranesis,& proximi nostri , etsi propter odium irrationabile

ex aduerso appropinquantes,& states, ac unitatem respuentes. Suscipite admonitionis sermonem non aurem confundor dicere) etiam deprecationis .iIn id enim nos adduxit misericordia, quam circa uos habemus. Scrutamini intima conscientiae uestrae, &inuenietis vos male ab Ecclesia esse disiunctos. N

uissima hora est,& Iudex pro foribus est, fratres: ne praeoccupemur ab eius Ecclesia sequestrati, & longe ab illius gloria proijciamur. Nihil turpe ducamus, passionem manifestare, & vulnus ostendereia , ac locum poenitentiae,& medicinae requirere, atque intra atrium saluantiu in fieri; ne confiisionem obe dientiam arbitrando , confusionis aeternae sumamus experimentum. Qualis autem haec est confusio, fratres, procidere Deo, &ueniam expetere Deo enim procidunt, qui Ecclesiae, &spiritalibus istis Patribus procidunt. Confusio quidem reuera est,& maximus pudor, immo vero in Deum dimicatio, nolle unumquemque proprium confiteri peccatum,& humiliari propter Christum,& lucrari & se,

Si autem omnino hoc confusionem arbitramini: Ego, cui Imperi j su perposita est corona, forma vO his efficiar huius optimae humilitatis. Ego qui imperitus,& insipiens sum, bonuin initium ero vestra qui sapientes estis,&scientia clari. Ego qui in peccatis uolutatus sum, primus uobis typus fiam, qui mundi estis, & uirtuti operam datis. Ego primus memet super pauimentum proijcio, purpuram, &diadema parui pendens: ascendite ad genas meas ,

dc super oculos meos incedite, nec reputetis, magnum, Imperatoris calcare scapulas: nec revereamini pedibus tangere verticem , cui superimponitur a Deo donata corona: omnia pati promptum habeo,& agere promptius, quae vobis quidem confusionem, mihi autem gloriam , & maximam claritatem conferre videntur.Neque enim in hoc curam

52쪽

Ad Rempullicam Venetam. 13gero gloriae meae, tantum ut uideam communionem, unitatem, &unam ecclesiarum festiuitatem. tantum ne animae detrimentum patiar, &gaudeat

super me ille omnium inimicus diabolus, captiuum sumens, quod mihi desiderandum est, tantum spei ir meae lampas insperate non extinguatur, per quam festinabam communi illustrari laetitia,&gaudio. . . a Nescio quod erat satagendum,&efficiendum,&non feci ; vel quos proponendos admonitionis, &deprecationis sermones,& non proposui .vos de cς-tero videbitis. Innocens enim sum a perditione uestra. Si vero,& ad magnum,& horrendum illud Iudicium futurae diei vos remittitis, quasi pro v his rationem daturos: noscite quia bene novi,quia

nullus uobis iustitiae sermo siue hic adest, siue illic

aderit, nisi quantum in hac controuersia inuentum extiterit. Verum si vultis ante illud Iudicium,conscientiae vestrae interrogare iudicium: dicetis amplius nihil, quam quod ab Imperio nostro dicitur . Deponite igitur contentiones, fratres, & resumite amorem fraternitatis: fugite dissensionem, & unitatem amplectimini: odium auertite , & dilectionem in sinum recipite: state cum probabilibus, & capiti compaginamini. Recipite per obedientiam diurnae Communionis gratiam,& nihil ob saecularia sitis solliciti. Sunt enim apud compatientissimum Imperium nostrum susceptionum modi diuersi, per quos

consolabimur, &incessanter, quae secundum sarculum vobis oportuna fuerint,sa ciemus. Rursus multimode decertabimus, obsecrantes, roganteS,& Omne ingenium commouentes ad spiritales Patres nostros,& Patriarchas, ut dispensent quid eorum quae

insunt animo vestro; tantum ne temere contra salutem vestram agatis. &c.J haec & alia plura Imperator ad schismaticos Episcopos . sententia Romani

Pontificis excommunicatione damnatos, hactenus in schisinate permanente S.

Ista si spernitis, tanta charitate, atque animi de-

53쪽

1 Paranesis,

missione pronuntiata ab orthodoxo Imperatore,&eius contemnitis lacrymas : hostium proculdubio eritis audituri cachinnos,& ab aemulis eiusmodi ex diuina Scriptura iactari ludibria,& subsannarii m- a Thren. . properijs istis: Haeccine est urbs perfecti decoris, gaudium uuiuersae terrae Aperuerunt super te os hiat.1. suum Omnes inimici tui, J addentes:hQuomodo facta est meretrix ciuitas fidelis plena iudicijὶ J Exprobantes insuper cum derisione deliria in qtate decrepita Reipublicae senescetis,annisq; iam reliquas superantis; & quidem inexcusabilibus rationibus.

Nonne delirium est, aduersus Deum mortales bella suscipere,& contra diuinam institutionem audere laicos Dei ministris sacerdotibus dominari 3 Deliramen tu quis esse negauerit, nsi curare, immo summe contemnere,habere loco loci, immo & lucri,ab

Apostolica Sede, ab ipsa Catholica Ecclesia excommunicatione esse praecisos Deliratio nonne planἡOmnium maxima est. era re extra Ecclesiam consequi posse salutem 3 At insuper quam grande illud

delirium, Ecclesiam Romanam de vestra Republica semper bene merentem, conciliatricem Principum in sacrum foedus, in bello sociam, in pace matrem , erga filiam propensiorem, bene sicentia lamgiorem pandentem sinum frugum : eamdem ab eiusdem filiae amplexu diuellere, ac diro schism te separare cum id nihil aliud sit, quam eiusdem Rei publicae neruos succidere, & caput amputare ZSed delirium plane risu dignum quis neget, Velle contra stimulum calcitrare , & obstinato animo urgere, ut fronte feriat durissimam petram atque confringat 3 At non delirantis senis tanturia, sed farentis insania animi signum illud est euidens, pro titulis gloriar infame schismaticorum nomen consequi laborare,ac demum illud pudendum,quod ipsi, adiacet, haereticum.Sed &illud quidem grande delirium apparet omnibus, quod sub velamine libe ratis, nectantur vincula seruitutis, conexa peccatis,

54쪽

Ad Rempusticam Venetam. testante id diuina a Scriptura, quae euacuari non poεωo 33. test, quod qui facit peccatum,seruus est peccati, &quod funibus b peccatorum suorum peccan quisqἰ b nou. s.

Iigetur:contra vero contemnatur vera libertas,quq

sanctae religionis cupiat vincula salutaria, quibus tantum obligata,libera con sistere possit,ac tuta, fortis,& permanens gloriosa, secundum illud e Eccle- e Eeckss.siastici ita monentis: Inijce pedem tuum in compedes illius,& in torques illius collum tuu . J &sequitur: Erunt tibi,inquiens, copedes eius in protectionem fortitudinis,& bases virtutis, & torques illius

in stolam gloriς,& vincula illius alligatura salutis.JHis vero & alijs id genus obiectantibus vestrae gloriae aemulis & aduersari js, Respublica ipsa, longiori senio effecta prudentior, mente sana , corde sapiens,i psius nempe sanior pars ciuium, quod Anna Heli, iuste ista respondeat: d Nequaquam desi- dr .Reg. r. pio, sed mulier infelix nimis ego su: nec reputet me

quis quasi unam de filiabus Belial. J Nolens ipsa &inuita patior ista Politicorum pressuris suffocata nouantium. Respiciat iam Deus ignominiam meam,&iudicet. At hic tandem finis esto. Sed doleo vehementer, quod absque, Valete: Ioannes φ ni in Apostolus e Ioan id vetat facere, o cum eo omnis simul Ecclesia quod indignos salutatione iuste iudicet eos, qui nocommunicantes Romanae Ecclesiae, omnis penitus sint salutis expertes. Quod nolim putetis, symbolum esse odi j . Absit. Quisnam est qui magis praecipiat & inculcet inimicoru dilectionem , ipso Ioanne 3 Neminem odit Ecclesia,quae inimicos diligendos esse, monet scriptis , & ingerit vel bis; sed quae a Deo sui ipsa s testatur charitatem acceperit ordi- s Cant. 3. nata: quae sunt Dei, diligat ipsa;& peccata, quae sunt

extra & contra Deum,odio persequatur. Hinc Augustinus e scribens ad Maximinum Donatistarum g Aug ep. schismaticoru ante signanum, ea de ratione detesta- mi'

ius in ipso dirum schisma,inter alios titulos,quibus

55쪽

- 16 Paranesis, honorare fas est hominem extra Ecclesiam positu, nominat dilectissimum. Testis est mihi Deus, quoi modo voS Omnes cupiam in visceribus I E s v Chtia Ephes. . sti,& hoc oro cum A postolo, Ephesios commonente ut in Ecclesia Catholica sitis unu corpus, & unus spiritus , sicut vocati estis in una spe vocationis ve-. 4:. strae. J extra quam connexionem, & unitatem nulla cuiquam penitus poterit esse salus, sed lugenda semper absque redemptione damnatio. Faxit Deus, ut sancti Spiritus gratia, difflata illa caligine, qua obtehmrε. a. xit Deus in furore bio filiam Sion, arrideat nobis ς ιη prior illa vestra serenitas; &sidera errantia, quibus procella tenebrarum seruata est in aeternum , Jin firmamento Ecclesiae fixa resplendeant in aeternum, secundum illud propheticum: d Stellae dede- ε 3' runt lumen in custodijs suis, &laetatae sunt, Vocatae . sunt,&dixerunt, Adsumus: & luxerunt ei cum i cunditate qui secit illas.J Amen. Sit autem vobis Paraenesis haec fui sic perorem .e Aug. ep. cum e Rugustino ad Donatistasὶ correctio,si velitin

Testis vero,&si nolitis. l .

SEARCH

MENU NAVIGATION