Caes. Baronii S.R.E. presbyteri cardinalis tit. SS. Nerei & Achillei Sedis apostolicae bibliothecarij, Paraenesis, ad Rempublicam Venetam

발행: 1606년

분량: 55페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

xa Parendis, spectans su perfluum fuerit attigisse, eo quod a uia bis veluti causa cadentibus, in vestris est litteris prettermissum,iam euicta causa vestro silentio: & quidem prudenter a male coeptis desistentibus, manus dantibus. Quod si in reliquis id ipsum praestitissetis, vere sapientium specimen numquam obliuione delendum posteris edidissetis,quibus tantopere frustra laboratis praescribere Ieges Deo penitus aduersarias .

Exagitamini insuper litteris Apostolicis, per vos statutum, Ne quis ecclesias,monasteria, hospitalia, atque alias religiosas domos Veneti js, & ubique locorum dominio vestro subiectorum sine vestra speciali licentia fundet, & erigat. Quam autem contra ius, fasq; id praesumpseritis, qua' ducturi sumus, vosa Ambri commonebunt. Clamat S. Ambrosius, cum uel θ' unam saltem ecclesiam in amplissima Mediolanens ciuitate Valentinianus orthodoxus Imperator exposceret, &in negatam irrumperet, inquiens τDomum priuati nullo potes iure temerare ἰ d mum Dei existimas auferenda mi allegatur Imperatori licere omnia,ipsius esse uniuersa.Nolite grauare,Imperator,ut putes te in ea quae diuina sunt, Imperiale aliquod ius habere. Noli te extollereisi uis diutius imperare, esto Deo subditus. Scriptum Mari. aa. est: Quae Dei Deo,quae Caesaris Caesari. Ad Imperatorem palatia pertinent,ad sacerdotem ecclesiae. Publicorum tibi moenium ius commissum est, non sacrorum. Iterum dicitur mandasse : Debeo, & ego unam basilicam habere. Respondit Non sibi licet illam habere. I haec sanctus Ambrosius ad Valentinianum orthodoxum, & bene Catholicum Ιmperatorem, matris Iustinς tamen instantia causam agentem Arrianorum, qui eo, quod vi sibi unam ecclesiam vendicare tentauit , licet dimiserit: cito citius expertus est, quod Sanctus fuerat comminatus, ut tyranni gladijs confossus desierit imperare.

Quod S. Ambrosius in Occidente, id ipsum prae- . stitit

22쪽

- Rempublieam Venetam . 23stitit sanctus Ioannes Chrysostomus in oriente Cum Gaina tyrannus peteret dari Constantinopo, hiatur:

li ecclesiam unam, &ad hanc concedendam Impeis c. 33. rator inclinaretur Arcadius: restitit utrique Chry- sostomus, Imperatori scilicet, quod promitteret, quod sub iure suo non esset repositum; & tyran- no, quod male peteret, quod non esset Imper

toris.

Sed non solum id tanti prosessi sunt sacerdotes.sed etiam ipsi modestissimi Imperatores. Nam illa occidentalis Imperij culmina Augustissiina, aeque

ac robore militari potentia, simulq; doctrina rerusacrarum conspicua, Carolus,& Ludovicus,cum faterentur super ecclesias nullum sibi vendicandum esse dominium, vere legitimi laudati sunt Impera. . tores, ut qui lege scripta professi sunt, non tantumine esiarum constructione aliquod ius non esse cessum Imperatoribus sed neque absque Epist pi licentia domi suae Oratori; construendi habere aliquam facultatem, quod prope cognitum pra=matica sanctione ita relinquere uoluere testatun , his verbis: b Placuit nobis, ut sicut ab Episcopis, Sc . . ta . reliquis sacerdotibus, ac Dei seruis admoniti fui. ει musὶ ne capellae in nostro palatio, uel alicubi sine

permissu Episcopi, in cuius est parochia, fiant. ISi igitur nec capellam unam, de in suo palatio aedificandi absque licentia Epistopi tanti Imperatores facultatem se habere testati sunt ; quomodo aedificandi ecclesias, &alia religiosa loea dandi licentiam,vel negandi, vos ita vobis arrogatis auctori.

Verum haberis vos,quo magnopere gloriemini, habetis quem ostendatis vestrae legis auctorem Nicephorum Phocam Constantinopolitanum Imperatorem,qui reperitur vestrae similem condidisse legem,quam ob eius turpitudinem oportuit promulgasse elegantioribus nicatam coloribus. Ac pla

23쪽

magnopere erubescatis, utpote monstruosum, sce- dum, tam Graecorum, quam Latinorum historico- rum,&Luit prandi Episcopi Cremonensis apud eulegatione perfuncti stylo exagitatum, & ad summam turpitudinem denigratum, atque infamissime deformatum . Huius Imperatoris, inquam, de . his constitutio extat, sed decurtata apud Theodorum Balsamonem, integra uero in codice Iuris Grecorum libro secundo Nouellarum constitutionum Imperatorum, quam ob nimiam,desermem,&execrabilem prolixitatem hic describere praetermisimus . consulat ipse Lector, si libet, eximiae tu , pitudinis monimentum , sed e Graecorum fontibus per uos tamquam a Solone atque Lycurgo depromptum . quam quidem tot coloratam fucis sanctionem quis ipso primo eius intuitu , meretricio deceptus ornatu , contemnendam esse putarit 3 Sed mala quae secum plurima vexit , prudentiorem successorem reddidit Imperatorem , . Vtpote quae primum quidem auctori suo pepererit clades immensas, parauerit Imperium funestissimum , & tandem eidem attulerit mortem acerbissimam. Sed nec finis malorum in nece promulgatoris, verum quamdiu sanctio illa non sancta , sed impia viguit quod fuit spacium annorum vigintitrium) vigens iugiter ipsa fuerit pestis totius Imperij. quod disertis vel bis testatus est ,

qui eam abrogauit Basilius iunior Imperator, cuius constitutio a Theodoro Balsamone sic breuiter recitatur: Diuinitus constituta maiestas nostra, cum & a monachis, quorum testata pietas ac virtus est, de . ab alijs multis cognouerit, legem a domino Nicephoro usurpatore Imper ij de ecclesijs Dei, religio-fisque domibus latam cum praesentium malorum, tum v niuersalis huius subuersionis atque confusionis causam ἰ&radicem extitisse, uelut non ad iniuriam contumeliamque dumtaxat ecclesiarum,

24쪽

- Rempublicam Venetam. 2 s di eligiosarum domuum, sed ipsius quoque Dei

Conditam: cumque adeo re ipsa sic comparatum id E esse compererit nam ex quo lex ista robur habuit, , nihil boni penitus in hodiernum usque diem aetatis p nostrae contigit, sed potius e contrario nullum om-lt nino genus calamitatis intermisit) statuit per reli, glosam hanc auream bullam, cui subscripsit,legemis illam prius latam ab hoc praesenti die cessare debe, re, ac deinceps irritam , nulliusque momenti mali nere: conditis ante ipsam legibus, tam de eccle-sjs Dei, quam religiosis domibus vim, &robur suum obtinentibus , quas & illustris auus maie- , statis nostrae, & pater eiusdem , & abavus optime ac religiosissime promulgarunt . utque san-i cta,&immutabilis esset haec constitutio: propria manu subnotatam , aureo quoque sigillo subsignari iussimus mense Aprilis , die quarta, Indi- Aione prima, anno ab origine mundi sex millesimo quadringentesimo nonagesimosexto. J est annus Salutis nongentesimus octogesiimasseptimus . Audistis, maioris fuisse auctoritatis apud Imperatorem Basilium aliquot monachos petentes ab eo legis sacrilegae abrogationem , quam apud vos summam dignitatem tanti Pontificis, id saepius ii reris rogantis , & comminationibus postulantis 3 Toleraturus ergo ne ipse erat id genus legis vestrae, quae etsi non aliunde, ex sui antiqua origine magnam secum afferret infamiam: quam etiam ut omnium malorum fontem successior pius Imper tor obstruxit

Vultis, & de his in occidentalibus oris exempluaudire lugubre, historiam audire tetram , quanta secum attulit damna una edita ab Imperatore

sanctio aduersaria ecclesiasticae libertati λ Audite

breuiter , quae malorum atrocitate longiori am- a Noubi. hi tu circumducenda esset' oratio. Valentinianus Valet. die.

a eius nominis nouissimus Imperator , anno Re- demptoris quadringentesina O quinquagesimo se- cio io.

25쪽

is Paranesis,cundo, ubi post prostratum anno superiori in Gaialijs Attilam, legem illam ignominiosissimam tolli,qua ecclesiasticum tribunal penitus tolleretur tDan. . mox secudum illud Danielis: ε Datum est illi robur propter peccata, J eiusdem Attilae excisa potenti

adeo rursum viruit & refloruit, ut eodem anno exciderit Aquileiam,aliasque Galliae Cisa Ipinae nobilissimas ciuitates attriuerit,& nisi obicem passus e set Romanum Pontificem sanctum Leonem,eius semel accensa flamma uniuersa Italia conflagrasset. ita pIane euidenti fuit demonstratum exemplo, nihil aliud fuisse, praescripsisse Imperatorem leges c tra ecclesiastica iura,quam hostes erigere iam bello rostratos in exterminiu totius Imperi j, quod pauo ante fuerat victori js clarissimis illustratum.Nam& post eam dem latam legem,alijs & his maioribus fuit cladibus labefactatum, Urbe ipsa a Genserico capta . nec desere mala,quousque pessima illa,sons malorum omnium, lex permansit. Audistis quae Oriens, quae & Occidens clament de sanctionibus

aduersus Ecclesiae iura editis,tunc nimirum ruere Imperium, cum ipsae vigeant. Et vos qui ex Aquialeiae cineribus orti estis: cauete ne ex eadem caustia

in cineres reuertamini.

Iam transeamus ad aliam legem per vos male sancitam de non relinquendis ecclesijs,vel personis ecclesiasticis bonis immobilibus absque Senatus vestri licentia, cuius causa etiam commeruistis excommunicatione percelli. Ita plane vos estis in ijs secuti eumdem execrandum Nicephorum Imperatorε, in cuius constitutione verba ista legistis r Itaque ab

hoc tempore nemini liceat nec fundos, nec agros , nec loca, monasterijs, aut gerocomios, aut xenonibus quomodocunque transmittere, adeoq. nec alicui metropoli, vel Episcopatui&c. J qua in legem vi Imperio damnosissimam ut audistis, Basilius Ilia pera tor summa detestatione penitus abrogauit.Cuius vel tantum originem ostendisse, confutasse est,&ab-

26쪽

Ad Rem eam Venetam. 27ed abrogationem apposuisse, est exposuisse palam

Opprobrio.At scimus pariter,& antiquitus vetitum legibus Imperatorem,ne quid caperent clerici testamento viduarum. Reperitur enim a Valentinianus o. 'n',

una cum Valente & Gratiano Imperatoribus san- Her. eod.

xisse eiusmodi legem, sed tamen non sine Damasi Thcod. Papae conniventia, ad cohibendum scandalum&sui

auaritiam clericorum, per sanctum bHieronymumi,. r 'pe declamatam,& per sanctum Ambrosium c de. c Amb.ep. ploratam. Sed eam a Marcianus Imperator amplisis me reuocauit, cum capta Vrbs effeta Vandalis, Noueli. α. quasi ob iniquas leges Imperatorum tanta clades I

ab irato numine inferretur. Illud demum sic habeto ne in his diutius immoremur) nullam hactenus promulgatam fuisse legem , eamque publicis tabu

lis indictam ad communem populi usum,quae contra iura Ecclesiae esset, quin fuerit cotrarijs legibu, abrogata. Stabunt ne vestra cum scriptum sit: a qOmnis plantatio,quam non plantavit Pater meus, eradicabitur J minime gentium.Vel stare non poterunt quae aedificatae sunt supra L petram leges eo Lucis clesiasticae, super verbum Domini, i pso coelo etiam firmiores siquidem scriptum est: g Coelum & terra g Matth. transibunt, verba autem mea non praeteribunt λ J μ' A. Stabunt,stabunt, inquam, h verbo Domini consoli -- φdatae, eo quod nec portae inferi praeualebunt aduersus eas. Porro per inferi portas interpretati sunt plures sanctorum Patrum,potentiam saecularem Principum iniquorum.

His pro litteris Apostolicis praemissis, i a vestras,

atque primum illas ad ecclesiarum Praesules a Duce datas inspiciamus . Quis existimare potuisset, tantuDucem tot tantorumque beneficiorum recens a Sede Apostolica perceptorum adeo profunda teneri potuisse obliuione, quorum saltem vinculis contineri in officio debuisset, ne adeo ab ipsa pertinaciter resiliret y Recens memoria est, cum vobis oppressis tyrannide Ottomannica, iacturam passis im

27쪽

28 . Paran sis,sule Cypri, amissuris proxime Cretam,inhiante tyranno ad extrema vestri dominij euersionem: Sedis Apostolicie Praesul sanctissimus Pius V .sacro *dere summa potentia in summa difficultate diuinitus concinnato,adeo admirandae victoriae fuerit auctor,&retinendς libertatis adiutor. Cuius erga vos adeo ingentis impenta beneficentiar, & munificarlargitatis transierunt onera ad successores, relicta adeo Ecclesia obaerata,vi aeris alieni dissoluendi reliqua nulla sit spes, oppignoratis redditibus ecclesiarum. Cuius benefici j si memores, si grati s quod&Ethnici faciunt) fuissetis, quaeque grauissima ab

eadem sancta Sede vobis imposita perpeti potius , quam ab ea auersione schismatica scindi debuissetis. Audite quae uos immense redarguat uere sum-1no Principe digna ipso Carolo Magno sententia , una cum alijs sacris legibus promulgata : In memoriam. inquit, Beati Petri Apostoli honoremus' sanctam Romanam,& Apostolicam sedem, ut quq nobis sacerdotalis mater est dignitatis, esse debeat ecclesiasticae magistra rationis. Quare seruanda est cum mansuetudine humilitas. Et licet uix ferendum ab illa sancta Sede imponatur iugum: tamen feramus, &pia deuotione toleremus. J haec ipse. Dux autem uester, quod ad salutem , non ad interitum promulgatum est in uos de illata excommunicatione decretum, nulla sine salutis, vel sitorum habita ratione, mox contumaciae plenaS, contem p tu resertas eas gd Praesules litteras dedit, quarum sola memoria vestra posteritas sit suffiindenda pudore. Sed quid erit Z iuxta Sapientem: Id quod fuit: b Quod& ita scriptum legitur in sacris oraculis: Sedes Ducum superborum destruxit Deus, α sedere fecit mites pro eis: Radices gentium super-.bari ira arefecit Deus, & plantauit mites pro eis ex apsis gentibus . J Quod fecit, facturus est semper Deus, apud quem nulla est acceptio personarum, ut

28쪽

Ad Rempublicam Renetam. 2'par pari feriat vindicta delictum, nisi vinces Deuna

poenitentiae intercedat. Ad quam capessendam, ut vos adeo resilientes reddamus procliuiores, prouocandum est ad maiorum exempla, quibus innote- .scat, quantopere minorum quoque Episcoporum snt reueriti sum m Duces utcumque latas e Xcom municationis sententias . Tempore Honori Imperatoris Bonifacius Comes, dux totius exercitus tantae erat auctoritatis, ut eius intum nutu uniuersum Imperium contremisceret. Cum esset in Africa, at

que Hippone scelestissimum hominem confugientem ad ecclesiam e liminibus raptum detrusisset in carcerem: sanctus a Augustinus haec audiens ad ip-a August. sum perbreues mox has litteras dedit, quibus abs-οῦ,α 'que aliqua citatione, vel coin monitione praemissa, sententiam excommunicationis intorsit:

Miror quomodo tam subito fidei murum aries ruperit inimici. Novi enim qua religione sempersis Ecclesiam Dei ueneratus. Quo instigante , frater , hominem de ecclesia rapuisti Tuus si de tuo amico Drte praesumeret fugitivus, posset procul dubio intercetaris causa veniam promereri. Ergo si amicus intenditur,cur Deus offenditur Sed si de potestate presumitur, Nabuchodonosor Regem intende, qui causa superbiae in bovem est ex homine

Commutatus. Non ut confundam te, haec scribo,

sed ut filium meum charissimum moneo. Ecclesiae igitur illaesum reuoca, quem ut irreligiosissimum, ra puisti.Oblatio vero domus tuae a clericis ne suscipiatur,indixi,communionemque tibi interdico,donec peracta pro ausibus uel errore a me definita ti-himet poenitentia, & tempore condonato pro hoc facto corde contrito, &humiliato dignum offeras sacrificium Deo. J haec ad doni facium Comitem, Augustinus, erectus ad ultionem sceleris vigore sacerdotali . Quid ad haec te spondisse putas tantum Comitem, ducem exercitus , sic ab Augustino flagris censur ae ecclesiasticae verberatum Audi redditam

29쪽

3o Parara sis,

ditam ad eum epistolam his ipsis verbis Humilis saluto,quod primum est.Suscepi autem

tremens sancti talis tuae verba verberibu S plena- .

Scio quod veniae praeparatur, qui ab Augustino peefectissimo sacerdote corripitur: nec debet Episcopo denegare quod voluntas facit aut casus. Ipse enim sibi denegat curam, qui laam medico non pirhlicat causam. Hominem ergo, pijssime Pater,e liminibus ecclesie raptum tuis sanctis aspectibus tu sto mea, furorque sit bduxit . Alieno non sunt facta ista consilio,Dei & Sanctorum eius regimine vivo. Illum itaque virum morte dignissimum, quem sui dixi) meus de ecclesiae foribus furor abstraxit, vitae tuis tuisionibus donamus illaesum. Agnosco culpas , indignae meae lacrymae iungantur tuis fletibus iustis,quo possit haec nota, nigro inscripta titione, deleri. Eccle siae mihi introitus non negetur : illic spero veniam , ubi admisi culpam. Oblatio vero domus meae sui tua sanctitas iussit in ad coelestis Regis mensam eius manibus offeretur. J haec Bonis Cius, deferens in omnibus sacerdoti; sicut &Stvlico sancto Ambrosio, aeque peteti reddi sibi delinquentem ab altari evulsum Crescontu , qui timore percitus ob vindictam militibus diuinitus illatam, qui suo iussu sacrilegium perpetrarant, per multos dies a Patil. in per poenitentiam svi Paulinus ait in eidem sancto vita S. Am Episcopo satisfaciendum curauit. Addimus his de tertium exemplum de Andronico Praeside Pentapolis in AEgypto, qui eo quod suum edictum conuicijs plenum in ecclesia suspendisset,a Synnesio pt lemaidis Episcopo,collecta ibi Synodo, nulla praeuia citatione commonitus, terribili anathematis sententia perculsus& magistratu abdicatus,magna animi submissione poenitentia praeuia admitti ab Ecclesia, aqua exclusus fuerat, multum rogauit. haecq. cum Arcadius imperaret in oriente.

At quid ex plurimis paucos memorem clarissum praesectos prouinciarum, cum dc ipsi Imper

coresi

30쪽

totes & Reges magnam inde sibi gloriam compa rarunt, quod a pontificibus percul si sen ten tia anain

thematis, haud contumaces sunt eisdem aduersati, η sed obsequentes eorum mandatis, ut ex qua pulsi λ erant, in ecclesiam admitterentur, nihil praetermi-V serunt humilitatis ossici j, atque poenitentiae impostae disciplinae; vi qui primus inter eos initiatus est Christiana teligione a Philippus Augustus, Theo- a Fushis , ' dosius Imperator, dc post alios multos,quos breuii tatis causa praetermittimus recensere,qui apud vos , veniam ab Alexandro Papa humili obsequio pro- meruit Fridericus. unde summam peperit sibi la . dem,&conciliauit honorem . Sicut e contra illi in- gentem contraxerunt infamiam, &ignominiosumi adepti sunt nomen schismatiuum, aut haereticum , , tui contra stimulum calcitrantes, reluctati sunt di-; sciplinae,exulantes ab Ecclesia, redditi etiam coelsi stis gloriae exhaeredes, excusantes excusationes in .i peccatis,& rei jcientes culpam in Pontificis austeri- tatem: ut fecisse reperitur, & suis ipse Dux vester te; status est litteris.

i Quibus quidem primum de S. D. N. vehemen

ter expostulans quaeritur, quod missus ad eum a sei Legatus ipsius aures reperijsset occlusas. At quid i Num quia exauditus non est,auditus non fuit Hocli Certe nemo negarit, cum alioquin nec audiri mel ruerit, qui non obedirii rus aduenerat; sed contradictia rus Pontifici,ut exitus declarauit, secundum ili lud Osee: bunusquisque non iudicet,&non ar-b j guatur vir : populus enim tuus sicut hi, qui contradicunt sacerdoti, J profundum id malorum esse si-1 gnificans,cum non obeditur, sed contradicitur sa-I cerdoti. ubi in eamdem sententiam sanctus Hieroiast nimias: pNunc quia in sceleribus perseuerant,& ς, impudenti Deum honte contemnunt,audiunt: No 'F'' est necesse,ut veniatis ad iudicium, ut in vestris sagitiis arguam inii quia tantae estis impudenti ae, venec conuicti quidem pudotem habeatis & verecundiam. a

SEARCH

MENU NAVIGATION