장음표시 사용
21쪽
ae velare placuit. Quum itaque eius ingenii fama, quae peν
omnium fere civium aures pervaserat, in domum Ferdinandi Regis pervenisset, Federicus Regis filius natu minor, juvenis poetarum studiis mirifice deditus, eum ad se inapide arcessitum tectis ac sedibus suis recepit, praecipuaque benevolentia pro secutus, in intimis & familiarissimis semper habuit. Prae ceteris autem P seos generibus, regium adolescentem spectacula illa capiebant , quae veteres mimos quodammodo salibus &jocis exprimerent . quapropter SANNA EARIuS, Ut erat imgenio ad excogitandum promtissimo, novis lepidisque fabulis fingendis docendisque, ei quotidie gratior acceptiorque fiebat.
Proavorum temporibus adhuc in manibus erat libellus quidam a STNCERo exaratus, facetiarum ac festivitatis plenissimus, quem vulgus Neapolitanum, GLIO M a RuM appellabat . in eo scilicet collecta erant rudia & obsoleta verba, argutae item
brevesque sententiae , quae olim populari sermone jambam rur. his auctor multa ridicula addiderat de suo, ut qui opus legissent, ab ingenioso doctoque homine prosectum, haud immere suspicari possent. Iisdem artibus & ossiciis paullatim eL secit , ut ipsum Uabella de Ballio, quae cum Federico nupta
erat, & Constantia ex Havatorum gente mulier ornatissima, bonarumque artium supra muliebrem imbecillitatem studiosa , plurimum diligerent atque admirarentur. Haec quum Federuco, germano Isabellae fratri, in matrimonium data esset, quo die Pyrrhi Ducis Altamurani, soceri sui, domum introivit, totum nuptiarum apparatum a SANNAZAR Io optima ratione
dispositum destriptumque invenit. Ob eamdem ingenii praestantiam, Ferdinando Regi, & Αlsonis Calabriae Duci, ad
quem regni haereditas pertinebat, familiaris factus est. Hunc porro imperatoria laude florentem, bello Etrusco seciatus, in ejus exercitu militavit. Comitem etiam illi se praebuit ad Hydruntum recipiendum, stigandosque Turcas, qui oppidum illud suis praesidiis occupaverant. Mox quum Ferdinandus pro Hercule Ferrariensi Duce, socer nimirum pro genero, Coim tra Sixtum Pontificem , ejusque laederatos arma cepisset, idem Diuitigod by Coosli
22쪽
idem Alsonsus ad Nomenti, Tiburisque expugnationem Sar NA EARI uia secum duxit ; tametsi prope Lanuvium praelio stiperatus, de gloria, qtiam maximis rebus. gestis adeptus su rat, nonnihil amisisse visus est. Si quid autem poctae sub ipsis pellibus otii relinquebatur, id totum in scribendis epugrammatis consumebat ; ex quibus unum. praecipue celebratur , quo Ladistat, Regis sortissimi, S de Sr Nos Ra majoribus optime meriti, facinora complexus est. Ita, quod aura. bile omnino videri debet, bellicam laudem cum literarum studiis conjunxit; quum plerumque contingat, inscitia milites, ignavia literatos homines laborare . Consecuta sunt deinde ismodi tempora , quae florentissimam Aragoniorum famialiam in extremum discrimen saepius adducerent , regnoque tandem spoliatam, exsiliis, continuisque regun' funeribus penitus perderent atque delerent. Carolus enim Ludovici F. Galliae Rex, acerrim ingenio adolescens, & qui totius It liae dominatum appeteret, induxerat in animum, regnum Neapolitanum Ferdinando eripere, & ad id facinus maximas
copias brevi tempore comparaverat. Sed tanta malorum mole impendente, Ferdinandus, exacta jam aetate, mortem obiit; Alsonsiis vero, qui in patris locum successerat, quum potemtissimi hostis adventum formidaret, neque in populi principumque civium auxilio spem ullam poneret, quibus nimirum propter crudelitatem invisum se esse intelligebat, pristinae virtutis oblitus, ac fortunae cuncta permittens, in Siciliam conia. git, ibique haud multo post e vita excessit . Ferdinandus ita. que ejus filius, clijus mores paternis moderatiores erant, rigni adminifratione suscepta, quantum potuit, Gallorum con tibus restitit; quibus quum par esse non potuisset, avitumque imperium amisisset, nequaquam tamen animo fractus, rei felicius gerendae occasionem captabat. Accidit autem peroppommne, ut Carolus in Galliam reverteretur; a cujus discessu strenuus adolescens incredibili virtute, celeritate, prudentia, hostes praelio sudit, remque amissam recuperavit. Sed penturbatum regni statum componere molienti acerba mors inter.
23쪽
venit. Ad Federicum igitur, ejus patruum, omnIs potestas
translata est. Existimabant homines, nec injuria, SANNA-χ Axiu M, qui in Regis clientela semper fuisset, neque in tantis calamitatibus ad florentem hostium fortunam umquam ab
eo descivisset, summum locum & dignitatis & gratiae apud
ipsum obtenturum. sed eventus omnium opinionem fefellit. Etenim Federicus Robertum quidem Bonifacium, Balthassim rem Pappacodam, de Antonium Grisonem, viros nobilitate insignes, quibus familiariter utebatur, donis oppidorum ac Vinctigalium locupletavit, SANNAZAR Io autem pensionem tantummodo largitus est, qua illi sexdecim millia H-S quotannis ex aerario selverentur, rus item suburbanum, in Pausilypimontis latere situm, citi Mergilline nomen est, ob amoenitatem magis, pulcherrimumque Tyrrheni maris prospectum, quam ob fructuum ubertatem, a si perioribus regibus in pretio habitum . Aegre admodum tulit J A c o a u s, ossiciorum suorum, diuturnique servitii tam exiguam sibi mercedem trubulam, seque illis posthabitum, quos ipse fide benevolentia. que adversus dominum ut quidem arbitrabatur aut superasset, aut certe adaequasset . nec sibi temperare potuit, qu minus arguto epigrammate muneris tenuitatem Regi exprobraret, agricoIam ab eo se factum, non obscure conquestus.
At postea loci deliciis captus, Mergillinem suam laudibus in caelum extulit, Regemque ipnim liberalitatis nomine celebravit. Otiosam tamen & quietam aetatem sine periculis & l, horibus ei diutius agere non limit; etenim quadriennio post, Ludovicus, qui e Duce Aurelianensi Rex Galliae in locum Caroli creatus suerat, & Ferdinandus Hispaniae Rex, Alexandro Pontifice Maximo suadente, contra Federicum conjurationem fecere, ut eum communibus copiis regno pellerent. Oppressus itaque hostium viribus Federicus, ac regni possessione ipoliatus, in Galliam ad Ludovicum abire maluit, quam apud perdinandum exstilare . hunc enim, ob consanguinitatis jura
nefarie violata, vehemenrer oderat . Eo casu praeclarissimum fidei, constantiaeque exemplum a SANNA 2ARIO proditum est. Dissit rod by Cooste
24쪽
est. Nam qinam pauci omnino Regem in exsilium semii eLsent, & ex his quoque nonnulli, eo relicto, domum rediissent, ipse ab ejus Iatere numquam discessit, cumque eo tamdiu fuit, dum ille claris ac moerore consectus, mortem opp.
terero Qtiodque incredibile multis videri possit, antequam iter ingrederetur, quum oppidula duo, & portorium, quod se to ab urbe lapide collocatiun incolae Gaudelium appellabant, vendidisiet, quadringenta viginti sestertia ex venditione colimcta, libentissitne Regi obtulit, vix exigua tantae pecuniae pam te ad vitae neeessitates sibi reservarao Neque vero exstincti memoriam colere umquam destitit, sed & in ejus stinere imgentem lacrimarum vim profudit, & qui in eo perdendo operam litam omnem studiumque posuerant, in hostium numero habuit, apertisimoque odio semper prosemius esto Verisimi. Ie autem videtur, Elegiam illam tertii libri, quam ipse tamquam ad Federicum missam in vulgus edidit, post Regis momtem conscriptam filiste in ea enim de ejus exsilio ac sepultura mentio fit. sed fortassis Poeta ideo simuIatione usus est, ur sciIicet Cajetae vaticinium majorem iis qui legissent, assimirationem moveret. Iam omnibus pietatis ossiciis diligentic e perselutis, quum patriae desiderio teneretur, Neapolim rediit, anno post CHRISTUM ortum Gla rix. Non est autem silentio praetereundum, vetiistissimos codices , multisque antea saeculis invises, a Setes casto e CesIta in Italiam fuisse allatos particulam videlicet Ovidiani poematis de piscibus, Gratii Falisci, & Olympii Nemesiani carmina de venatione, Rutilii Numisiani itinerarium; necnon Valerii Martialis, Amsonii, & Solini scripta, iis quae vulgo circiimferri solerent,
emendatiora. Neapoli porro ut erat insigni morum et gantia , quam ex priincipum virorum familiaritatibus hauserat Joannam Reginam praecipue coluit atque observavit. Quum autem regia in domo assidue versaretur, Cassandrae Marchesiae, ingenio ac serma praecellentis puellae , e comitatu nobilium mulierum quae circum Reginam erant, amin re captus est . Haec sibi Dandae voluntatem pudoris ac
25쪽
modestiae significatione prae ceteris Conciliaverat. Non immen, ut saepius sit, foedis perturbationibus agitabatur S A NAEAR Ius, aetatem illam jam praetergressus , quae maxime libidinum imperio subjecta est, at veterum Platonicorum more, occultam animi pulchritudinem ex corporis dignitate conjiciens, in ejus potissimum contemplatione merutis oculos defigebat. Igitur omni dictorum factoramque rumpitudine procul amota, ea tantummodo puellae praestabat ossicia, quae virtuti nihil ossicere posse viderentur. Nec rivales moleste tulit . quum enim Alsonsus Castriola, vir primaria nobilitate, eodem tempore Cassandram amaret, & ut
firmius puellar animum sibi adjungeret, pollicitus ei esset, se illam uxorem ducturum, iistimque postea promissi pomnituisset; omnes norvos contendit SANNA EARILIS, ut
LEO X. Pontifex Maximus, matrimonium ratum haberet, neque Alsonsum juramento solveret, iisusque in eo est auctoritate Petri Benabi , qui tum Pontifici ab epistolis erat. sed quum ob nimiam adversariorum potentiam, optara impetrare non potuisset, iniquiore in Leonem animo postea fuit. Quemadmodum vero iis iratum se praebuit, quorum consilia & m res plurimum a suis distare cognovisset, ita multorum amicitiis floruit, qui eodem studio literarum, veritatis,& constantiae imnebantur . Caros ideo in primis habuit e Neapolitanis civibus, Franciscum Pudericum, acerrimo judicio virum, qui quamvis oculis captus, quid pulchrum, quid rectum estet in scriptis P rarum oratorumque, egregie dijudicare poterat: Lucium Crassum, antiquitatis studiosissimum: Petrum Compatrem , Hi ronymum Carbonem, Thomam Fuscum, Rutilium Zenouem, Joannem Francis m, & Martiuim Caracciolos, Joannem Samgrium, Antonium Garionium Allifarum Ducem, Trajanum Ca-banilium Trojae ac Montellae Dominum, Chariteum, Andream Matthaeum, & Belisaritim Αquivisos, alterum Hadriae, testerum Neritinorum Ducem ; qui omnes elegantioribus Musis mirifice dediti erant: Petrum item Summontium, qui res Ne politanorum literis mandavit, Alexandrum ab Alexandro, Ju
26쪽
risconsulnim, hominem liberalibus doctrinis politissimum, Himronymum Seripandum Cardinalem, Ferdinandum Flavatum, Piscariae Ducem, imperatoremque sortissimum; a quibus comtra impense diligebatur, maximique fiebat. Summa etiam illi necessitudo suit cum Joanne Pardo Hispano, Philosbpho praestantissimo, & ciam Antonio Galateo Appulo, qui medicunae operam dabat. Coluit praeterea omnibus ossiciis Ioamnem Pierium Valerianum Belliinensem, Iulium Senensem , Michaelem Marullum Byetantinum, Bartholomaeum Scalam Flo. rentinum , Gabrielem Altilium in Lucania natum, Petrum
Gravinam Siculum, Elysium Calentium Appulum, Aegidium
Viterbiensem Cardinalem , Ludovicum denique Montalium Syracusanum, viros ingenii laude, vitae innocentia, morumque suavitate spectatissimos. Ex Venetis, Petro Bembo, quitum in literis regnabat, & Marco Antonio Michaelio, plurimum tribuit. Aldi quoque Maniuit, hominis de politioriantiquitate praeclare meriti, industriam atque eruditionem valde suspexit, cui & ΑκcADIAM suam tradidit, typis divulgandam . Dilexit & complures alios ; quos singulos enumerare nimis longum, atque adeo injurundum flaret . Quos autem semel in amicitiam recepisset, iis usque ad extremum spiritum inviolatam fidem servavit; neque umquam commisit, ut aut beneficiorum oblitus, aut in dissicultatibus periculisque amicorum lentus ac negligens videri posset. Hanc sane sidelitatis constantiaeque laudem , tamquam ipsius propriam &singularem, omnes, ne inimicis quidem exceptis, Ac TIO SYNcgRo tribui debere, una voce praedicabant. Ersa J vianum Pontanum, quo studiorum suorum impulsere in iuvem tute usus erat, ita semper animatus fuit, ut erga semetipsum;& quamquam illum carminis dignitate, Latinique sermonis elegantia prociat dubio superavisset, nihilominus, quoties occasio oblata esset, de illius ingenio, eruditione, sapientia, aim miliaribus honestissime loquebatur. Hujus etiam scripta e d mesticae bibliothecae tenebris primus in lucem evocavit; adhibitis ad eam rem Francisco Aelio, . Petroque Summontis,
27쪽
viris eruditissimis. multorum prosecto dissimilis, qui postquam sine cortice natare didicerunt, ut in veteri proverbio est, ac nonnullam dicendi facultatem adepti sibi videntur , eos quorum opera profecerunt, non solum prae se contemnere, sed etiam vehementius insectari solent. Ea praeterea SA NA 2ARir probitas fuit, ut qua stim epistola ad M. Antonium Michaelium data, se pluribus quidem saluti fuisse , nemini Vero umquam nocuisse, gloriari potuerit . quae laus una ceteris omnibus merito anteponenda est. A litibus sitiram Gre abhorruit; videbat enim, nihil magis animi tranquillitati, studiisque rectioribus adversari , quam strepitum fori, vulgariumque hominum concertationes. Justitia quantum ab ipso culta sir, non uno argumento cognosci potest. Quo primum tempore Gallica natio , Neapolitanum regnum inum serat, nulla aequa judicia fiebant, qui provinciis praeerant, maleficio & scelere pascebantur, nobilium bona publicabam tur, cuncta denique ex victorum libidine, non ex legis rati
ne gerebantur. SANNAZAR Ius tanta rei atrocitare commotus, egit sedulo cum Petro de Roccaserti, cujus fidei nepotia regni Galliae commissa erant, ut eius apud Regem a ctoritate modus injuriis aliquando statueretur , ad quem etiam Elegiam misit, in qua scilicet Astraeam cum ipi, conqueremtem inducit. Caesarem Borgiam, Ducem Ualentinum, Tyrannorum crudelissimum, quem praeceps atque effrenata regnandi cii piditas ad pessima quaeque sitscipienda facinora quo. ridie impellebat, probrosis carminibus maledictisque vexavit; θ: de ejus tandem pernicie laetitiam apertissime tulit. N bulones, parasitos, comestatores, & qui ad caedem faciendam pretio conducti latrocinia in urbibus exercent, ac noctu diuque cum telo ambulant, maxime oderat. Nec eorum mores
robare poterat, qui licet ingeniosi, doctrinaque excititi, re-iquos tamen omnes infra se ducerent . quamobrem & Politiano infensior suit, eumque binis epigrammatis laceravit, quod nimirum, vir alioqui doctissimus, se insolenter efferret, ut SrΜ casto quidem videbatur &, quemadmodum olim Qui,
28쪽
tus .le Palaemon, secum natas, secumque morituras literas arbitraretur. at diffiteri nolim, inimicitias, quas cum Michai te Marullo, & Bartholomaeo Scala, Marulli socero , Politi nus gerebat, praecipuam SANNAx Astro odii caussam fuisse. Pietate ac religione in Superos nemini concessit. Quum enim Aegidium Uitcrbiensem, Augustinianae familiae Monachum, improbos homines acerrima concione objurgantem audisset, ac nestio quo Virgilii versiculo, quo ille opportune ad faciendam fidem usus erat, mirabiliter se assici sensisset; gravem illum virum diligere, omnique ossiciorum genere prosequi compit: ac deinde rerum divinarum amore inflammatus, egregium illud Da PAR Tu Visto IN Is poema inchoavit, quod omnium saeculorum posteritas admirabitur. Ne autem aliquid
praetermitteret, quod ad cultum sanctissimae DEI OPTI MI MAXIMI Genitricis pertineret, in scopulis Mergillinae templum aedificavit , ejus divini partus memoriae sacrum, cui templo Monachorum Collegium adjunxit, qui se MARIAE Servos appellant; iisque praedia reliquit, ex quibus octo millia H-S in sngulos annos perciperent, ad sestos dies
anniversarios agendos, & ut Federici Regis, AETII SYNCERI, ejusque parentum peccata, DEUM quotidie precam
do , expiarent. DIvo quoque N A Z A R I o sacellum exstruendum curavit. Prae ceteris vero caelestibus, Augustinum maximum illum Theologum, Gaudiosum , Jacobum Picenum, atque Antonium Lusitauum , cujus sepulcrum Patavii positum
toto orbe terrarum celebratur, a SANNAE ARIO in honore
habitos suisse, quum ex ipsius poematis apparet, tum ex aliorum testimoniis constat. Non tamen pietate impediebatur, quominus in studiis humanitatis ac literarum versaretur; sed amicis, qui ad eum ventitabant, semper novum aliquod epiugramma, salis atque urbanitatis plenum, aut elegiam recit re sblitus erat , quae nitore atque elegantia cum antiquorum scriptis certare posset. In hoc genere Propertium sibi ad imutandum proposuir, candidum sane poetam, Graecorumque omnamentis abundantem; cujus transmarinos lepores nativa quadam
29쪽
dam Tibulli, & Ovidii suavitate passim temperauli. Q utri ivero ad heroicum poema aggressius suisset, nusquam a Virgi- ihi magnitudine dejiciebat oculos, quem adeo admirabatur, ut lejus natalem diem quotannis solenni convivio chim familiaria lbus celebraret. Numerorum scientiam, ei qui in scribendo carmine excellere velit, maxime necessariam, at multis antea saeculis ignoratam, unus perfecte calluit, ac reliquis exemplo monstravit. de qua ipsum disputantem, quamvis eo tempore admodum adolescentem, Pontanus inducit in eo dialo. go , cui Actio nomen est. Quia potissimum re, tanta S A m lN A κ A RI o deberi gloria mihi videtur, quantam consecutus est Bembus, q-d homines ad M. Tullii scripta diligentius evolvenda primus excitaverit. In opus Da PAR Tu Vistor Nisperpoliendum infinitos paene labores insumsit, illudque petapetuis annis viginti accuratissime castigavit , lucubrationum suarum tristis ac morosus omnino censor. Et quamquam sit btili judicio praeditus esset, quo & a pravis recta, & a mediocribus optima discernere posset , ipse tamen sibi dissiliis, ad Franci ictim Pudericum, doctissimum senem, assidue veniebat, cumque illo de versibus a se nuperrime factis communicabat. Quem ferunt auribus adeo fastidiosis suisse, ut a STN casto decem interdum versus in eamdem sententiam recitarentur, lantequam illi plane satisfieret. Ob hanc nimiam in scribendo idiligentiam, statarium poetam nonnulli SANNA EARIUM n minavere, qui videlicet manum de tabula tollere nesciret . N que ulli, dum vixit, iratior fuit, quam cuidam, qui scripta ejus nondum satis emendata furtim abstulerat, eaque Venetiis edere constituerat. Qutun autem L E O X. Pont. Max. de tam praeclaro poemate audisset erat cnim res in omnium sermone ) incredibilem animo voluptatem cepit, non solum quod literatorum hominum conatibus favere solitus erat, sed etiam quod e re Christiana sore existimabar, si pia hujusmodi atque elegantia scripta impiorum quorumdam scriptis oppon rentur, qui religionem a majoribus traditam, eo potissimum tempore labes*tare, ac standitus delere cupiebant. Itaque ad
30쪽
s et se astu M literas dedit, admodum honorifice scriptas, quia bus ei singularem in DEUM pietatem, vimque ingenii admirabilem gratularetur, eumque ad persectum jam opus quamprimum edendum hortaretur. Verum, offensione exorta, quam supra commemoravimUS, SANNAZARius poema apud se continuit, dum Leo e Vita migruet. quo mortuo, opus tamdem typis descriptum, ab Antonio Seripando CLEMENTI VII. ex eadem Mediceorum familia Pontifici, auctoris nomine oblatum est. Pergratum ae perjucundum sibi munus fuisse,& se tam egregii scriptoris de facie cognoscendi coepidissimum esse, Clemens humanissimis verbis Seripando significavit ; eLque, ut justas debitasque SANNATARIO gratias ageret, imperavit . Quod etiam ipse per literas praestitit, quibus immortali beneficio se affecium ab illo consessus est; cui pariter aequaliterque respondere, licet in amplissimo stam collocatus, nulla umquam ratione poster. Ne autem iis dignitatibus SANNA E A R I u S Ornaretur, quas sortasse, pro meritorum suorum
magnitudine, speraverat, Columnensium bella, quibus Pontifex disinebatur, & ejusdein in praemiis tribuendis lentitudo quaedam , in caussa suere. Ceterum in E c x o G I s quoque piscATOR et Is ACTII judicitura cognitum est. Testatur enim Julius Scaliger, unam ex iis, quae nimirum secundo loco posita est, apud se exstitisse, in qua multa legerentur, quae postea scriptor diligentissimus immutaverit. Decem ab eo h iusmodi poemata stripta ilicsant, si Paullo Manutio fides habenda est sed quum ex ulteriore Gallia in patriam longo i, tervallo reversus esset, quinque tantum in scriniis invenit; reliquis aut furto surreptis, aut negligentia filorum amissis. Α Re ADIAM suam, opus iuvenili quodam servore effusum, aetate provectus minus Probavit, eamque multorum efferri laudibus, indigne tulit. Quamvis autem poetarum sui temporis princeps a doctis omnibus haberetur , neque ipse in eo genere mediocritati ullum esse locum existimaret , quos tamen scribendi carminis gloria olim isignes futuros conjecisset, eos magnopere coluit; in quibus Joannem Cottam: cru