Jacobi, sive Actii Synceri Sannazarii, neapolitani ... Poemata ex antiquis editionibus accuratissime descripta. Accessit ejusdem vita, Jo. Antonio Vulpio auctore, item Gabrielis Altilii, et Honorati Fascitelli carmina nonnulla

발행: 1719년

분량: 370페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ius etiam mortem epigrammate deflevit. De ceteris eius moeribus haec feruntur. Magno atque erecto animo fuit, Mqui pusillos quosdam obtrectatores tamquam e superiore i co, despiceret. Quapropter Lucium Joannem Scopam, lindi magistrum , qui plurima antiquorum scripta numquam in vulgus edita in bibliotheca sua servari, falso gloriabatur, inmptum sane hominem, atque in ipstim ridicule insultantem , adeo contemsiit, ut indignum omnino esse duceret, cum quo decertaret; ejusque audaciae jacilla levi, ut ita dicam, lateris flexu semper δeclinavit. Hanc animi magnitudinem nonnulli pejorem in partem interpretabantur: superbum enim & coimtumacem esse, aiebant. Nec minore constantia, Consalvi GNdubensis , qui Magnus Dux a rerum gestarum amplitudine appellabatur, amicitiam repudiavit. Ab hoc enim , quod Ferdinandum, Federici Regis filium, ex arce Tarentina extractum, contra datam fidem, in Hispaniam ire coegisset, ubi postea miser consenuit, alienum animum habebat. Qui nihilominus gloriae cupiditate adductus, quum omnia frustra e Pertus esset, ut egregium poetam sibi conciliaret, id tandem consilii cepit, ut ad visendum Puteolanum agrum, Veterum aedificiorum ruderibus, ac subterraneis ignibus admirandum, eum sibi potissimum ducem itineris deposceret. S A N N A Z Rius itaque tanta sortissimi viri comitate victus,' ejus volum rati morem gessit. Quum itaque Consalvus iter ingressus , de recentibus Hispanorum victoriis' magnifica oratione Iocutus suisset, jamque ad speluncam, in ipso Paustypo monte excavatam , qua Puteolos itur, appropinquassent , tempus est, inquit poeta, ut postqiram res Hispanae fatis a nobis verbis ornatae sunt, de rebus gestis ac virtute Italorum pauca dicamus. Atque ibi de infinito prope servorum numero, quem Romani olim ad id specus est odiendum adhibuissent, narrare coepit; multa de veteri historia depromens; eoque tandem, sermonis cirrsu, devenit, ut diceret, Hispaniam, quae olim Italorum imperio paruisset, longinqua Conversione temporiim,

victoribus suis jugum imposuisse . Hujusinodi narrationibus de

32쪽

VIT A.

Iinitus Consalvus, ab eo die S A NN A E A R I u M majore in pretio habuit, ejusque amicitiam studiosissime coluit. Incredibile est, quantum immortali UENETORUM REIPUBLICARSYN castus faverit. Hanc scilicet tamquam unicum antiquae libertatis exemplum, venerabatur; multaque de ejus magnificentia & splendore honorate & graviter praedicabat. Eum contra Varus τI, quasi unum ex sitis civibus , diligebant; quumque ille argutum Hexastichum scripsisset, quo illorum

Urbem Romae anteferendam esse assarmaverat, tria millia

H S pro singulis versibus Poetae persolvi jusserunt. Ejus qu

que essigies apud ipsbs in veteri curia conspiciebatur, a Titiano depicta, prope reliquas silmmorum virorum; quae omnes coorto incendio, miserabiliter absumtae sitiat. Qtium ille in rerum omnium abundantia viveret, neque ei deesset, unde largiorem sumtum facere posset, habitus teli ad rem attentior, quam satis esset; duo enim tantummodo mancipia domi almbat, quorum alteri honestiora ossicia, alteri culinae curam commiserat. Quum autem Comes Sanseverinus, qui tum loco Regis Neapolim obtinebat, ut nimiam poetae parsim , niam perstringeret, mirari se dixisset, quomodo ille cibum ca. pere posset, quem servus adeo foedus parasset, hujusinodi a. SANNA EARIo responsum tulit : duo in illo mancipio prae

ceteris munda esse, mentem nimirum, ac manus . Fallitur

Joannes Baptista Crispus, Callipolitanus, a quo SANNA*A-ixti' res gellae accurate quidem, sed omnino impolite, mon :mentis literarum tradirae sunt, quum scribit, famulum illum. iacularium , Hiemptatem , coquum. vero, SannaZarium , herili nomine, vocatum fuisse. res enim contra se habet; fiat quidem Alexander ab Alexandro in libris Genialium Dierum, narrat, servum illum ex Aethiopia, qui Sannararius appellaretur, scitissimum adolescentem, & os morum elegantiam libertate donatum, liberalibusque disciplinis a domino eruditum, Propertii elegias suavissima voce ad tibiam cantare potuisset, quae Omnia quantum a coqui moribus distent, facile quivis

perspicere potest. Jocis ac facetiis mirum in modum delectabru

33쪽

xx SANNAZARII

rilr, quae rerum graviorum tristitiam ac severitatem mitigarent . Nos ejus aliquot festiva & acuta dicta commemorabumus. Quum aliquando in conventu medicorum, eo praesem te, quaestum esset, quid praecipue oculorum sensum acuere posset, aliudque ab aliis magis idoneum judicaretur, ipse insidiam aptissimum collyrium esse dixit; nonnullosque Ovidii versus protulit, quorum hujusmodi sententia est: alienam segetem semper videri fertiliorem, ac vicinorum gregibus ubera esse majora . Nullum inveniri morbum , ajebat, quo plures homines perirent, quam febri tabifica, igniculo spei e citata . Eos qui ob generis claritatem magnos sibi spiritus sumerent, histrionibus comparabat regali trabea indutis . Lubrum quemdam Poggii Florentini, scriptoris alioqui non comtemnendi, Judaci domum appellabat, quod alienis pignoribus

Tesertus esset. Intorogatus a quodam, cur tam raro nobilium coetibus interesset, qui de republica consultabant, ideo, respondit, quod suffragia numerari, non appendi solerent. Dicebat praeterea, cogitationes & consilia magnarum rerum, quae dissicillime essici possent, eorum militum este simillimὸς qui missionem accepissent: iis enim saepenum ro, quamvis . inui esse desierint, stipendium , tamen ex aerario numeratur,. iAntiqtns semiliae insignibus, quae discoloribus ludi latrunculo,rum tessellis continebantur, proprium signum addiderati, umnam videlicet, in quam candidos nigrosque scriipos veteres immittebant, ad felices insesicesque dies notandos. Ex hac SAη- NAZAR Ius magnum nigrorum lapillorum numerum, lino. tantum candido immita, pellucere voluerat, hoc urnae inscris,

AEQUABIT. NIGRAS. VNA. SED. ALBA. NOTAS

qiuimque a Bembo admoneretur, antiquorum urnam haudquaquam pellucidam, sed fictilem suisse, lepide respondit: suam e Crassiori vitro constare. Statura suit procera, & ad dignutarem apposita, membris solidioribus , facie subtristi, quae stu-

34쪽

diosum hominem indicaret. Ualetudine autem usus est minus prospera, perpetuoque stomachi languore laboravit. Ex numiis etiam angoribus, assiduaque meditatione, canitiem praematuram contraxit. Paullo post direptam Romam a Borbo.nii militibus, Neapolim atrox pestilentia invaserat; qua fer cius in dies grassante, SANNA 2ARIus, exacta sere aetate, ad vi in illum confiigit, qui olim ad radices Vesuvii situs erat, antequam subitis ignium cinerisque eruptionibus penitus obrueretur. Eo jampridem secesserat Cassandra Malchesia, atque ibi caelibem vitam agebat. Hujus domum, quamvis a suis aedibus mille passus dissantem, poeta quotidie, mulieremfalutarum, Veniebat , ut tantam amoris in sene constantiam omnes vehementer admirarentur . Haud multo interiecto tempore, quum Francisciis Galliae Rex cum Carolo Caesare de Neapolitano regno dimicaret, SANNA EARIu S tristem omnino nuntium accepit: jussu nimirum Philiberti Aurantii, Caesariani exercitus Ducis, villam suam Mergillinae, caesa prius Gallorum cohorte, quae illic ad excubandum consederat, a militibus filisse dirutam, ne rirrsus ab hostibus occuparetur. Eai res acerbissimum poetae dolorem inussit, maxime quod Monachos, de quibus antea diximus, honesto illo domicilio excipere cogitaverat. Scribit Jovius, ob hujusmodi factum, Ac TruM STN cxRUM tanta in Philibertum iracundia exarsisse, ut quum tandem eum in pugna occisum, audisset, ipse graviter aegrotans, mortique jam proximus, libenter se de vi. ta migrare testatus fuerit, postquam barbarus ille imperator violatis Musis, quibus villa sacra erat, interitu suo poenas de. distat. Mortuus est SANNAZARius Neapoli, omnibus quae ad religionem pertinerent, rite sancteque persolutis, anno ab

humano genere servato clati XXX. annum agens LxxII., in domo Cassandrae; si fides Rainerio Gualando, viro nobili, habenda est, qui se morientis Iectulo adstitisse, ejusque cadaver,

in avitam SAMMAZARIORUM domum transferendum inarasse, assirmare solitus erat. Non enim audiendus Trajanus Bo catinus, qui poetam, ex animi acerbitate morbo contracto, in

35쪽

xxii SANNAZARII

summa rerum omnium inopia, Romae obiisse, scriptum reliquit. Antequam vero ad sepulturam efferretur, quidam poetarum, doctorumque hominum studiosissimus, sermam capitis ejus eringi mandavit , quae ipsius monumento marmoreos opera Joannis Angeli Florentini, excellentissimi artificis, ast bre sculpto, demum imposita est. Eadem tumulo Petrus Benhbus hujusmodi carmen inscripsit:

DA. SACRO. CINERI. FLORES. HIC. ILLE. MARONI SYNCERVS. MUSA. PROXIMUS. 6. TUM OIn bibliotheca quoque Hieronymi Seripandi, Cardinalis, a

quo maxime colebatur, vera SANNAZAR ii emgies, in tabula picta, olim exitiabat. Sepultus est in templo, quod ipse Beatissimae Virgini, DEI Genitrici, vivens dicaverat; sunqs

pro rante Casiandra . Nullos omnino reliquit liberos. Unicum vero silium, quo se orbatum, in epigrammatis queritur, ex qua muliere susceperit, incertum est , quum ceteroqui, uxorem ab eo numquam esse ductam, satis constet. Gena etiam S A N N A Z A R I o R u M , quae Neapoli floruit, mortua neu te Marci Antonii, fratris Ac TII STNCERI, quam Camilus Morumilius, Patricius Neapolitanus, in matrimonio habuerat , rota deleta est. Ita mortalium res omnes definitis temporibus conclusae circumscriptaeque sunt ό quibus & imcipiant & sensim augeantur, & demum intereant ea tantum quae virtute atque ingenio paratur, gloria, numquam senescit, Unoque Orbis terrarum excidio videtur posse aboleri .-

Naximo in pretio habita sunt ad hanc usque diem SANNAZARII scripta, non a vulgo solum; cujus judicium leve, fallax, varium , instabile; sed etiam a doctissimis viris, & as iis qui

alienam industriam parce admodum laudare solent, ne suae, quodammodo detrahere videantur. In primis vero Ec Loo AE PISCATORIAE omnium admirationem promeritae sunt . Elegantia certe pocmatum SANNA EARII plerosque a scri-hentio Latino carmine deterruit: Bembusque ipse, quamvis id optu Diuitigod by Corale

36쪽

U I T A. xxiii

optime facere potuisset , libris ejus perlectis, ad Etruscam poesiin colendam totum se contulit. Quicumque postea he micum poema attingere voluerunt si Fracastorium, & Ui dam excipias, homines doctrina atque ingenio singulari ) Ionage infra SYuca Ru M substitere. Aegre serebat Seripandus,

Cardinalis, opus DB PARTU VIRGINIS tanta citra elab ratum, non a pueris in scholis edisci, quum Aeneidi Uirgutianae, orationis majestate prope par esset, argumenti autem dignitate etiam antecelleret. Non me fugit, Desiderium Erasmum Roterodamum, cui stibinvisa erat Italorum gloria, iam dum in scirpo quaesivisse, ac SANNA 2ARIuM reprehendicse, quod rem sacram fabulis antiquorum inciti candis comma culaverit; sed quum Franciscus Floridus Sabinus in libris Suc cisivarum Lectionum pro egregio pocta caussam dixerit, qui amborum argumenta perpendent , utri potius assentiendum

sit, ii facile dijudicabunt.

37쪽

Cortigmda in Indice poematum sannaetarii,

38쪽

S ELECTA

DOCTORUM VIRORUM

DE ACTIO SYNCER O

NA Z ARI U M, quae exsat Lib. IV. Epipolarum Familiar. ET te amabam antea plurimum: nam saepe in tua scrinia incidi quum vernacula, tum I .atina ; Quibus in omnibus fio, licitatem illam ingenii tui ad Poetices facultatem sum vel, menter admiratus : & nunc quidem Aegidius Monachus Vi- terbiensis, & Antonius Agnellus effecerunt, ut nihil me uno sit in te amando, observando, colendo plane ardentius. Ex ipserum enim oratione cognovi; praeter ea, quae dixi, ut i Uliaque linguae studia literarum, delatumque jam pridem in illi tibi a Musis atque ab Apolline principatum , quam sis etiam in ipso usu vitae, quum humanitate,& suavitate; tum hercle, omni virtutum genere, atque illa in primis vel probitate, vel morum animique , . si Latine satis postum dicere, sinceritate, quae quidem virtus tibi etiam agnomen dedit, politissimus. Itaque haec ad te volui scribere primum, ut tibi notum fac rem hunc ipsum animi mei sensum in te, ac voluntatem: jaceremque , tamquam fundamenta benevolentiae; suturaeque nostrae necessitudihi , quasi quoddam vincillum adhiberem, amorem summum erga te meum : In quo quidem pergratum mihi erit; si me sic amandum susceperis, ut utare; sic fueris e usus,

39쪽

xxvi TESTIMONIA.

usus, ut plane tuo. Deinde ut scires, me videndi tui desideario magnopere teneri: nam fruendi quidem non audeo dic re r qui neque salutari te permiseris, quum nuper e Gallia rediens, ut audio, de itinere Venetias ivisses. Qtiod si tua culpa esseinim est, ut, quum fieri utriusque commodo potuerit, ut te viderem, me tamen latueris: dabo ipse operam, ut id aliquando fiat, etiam si non poterit sine magno incommodo

meo. Interea tamen, etiam atque etiam a te peto; ut quoeniam hoc tempore in secessu isto Neapolitano tuo, puto te otio mirifice abundare; mittas aliquid ad nos de tuarum Mu- lsarum penu; quo minus a nobis moleste videndi tui deside- irium perseratur. Quod ut libentius facias; hoc te genere OL ificii etiam provocabo. Asulanos enim meos habebis cum his litteris. qui quidem quamquam libri, amicorum meorum ass- iduis postulationibus, ac prope etiam impulsu , exire iam in

vulgus, atque haberi coeperint; ad te tamen veniunt non minus, ut eos emendes, si qua tisi non probabuntur; quam si, quod mallem, placuerint, ut probes. Vale . Idibus Aprilis. M. D. V. Venetiis.

Ioannis Pierii Valeriani Disola ad Clarissimum ACTI UMST NC E RU M in meroglyphisorum Librum XX. lTIbi vero, Sae N casta Acτr carissime, Phoenicem, &Peucanum , quique in ipsam historiae seriem quibus dam veluti laqueis detenti se se invicem impliciterunt, sociatique in hunc locum aptissime convenerunt, Noctuam, Cornicem, dr Passerem; dedicare consilium suit. Ac Phoenicem quidem ea de causa, quod veluti ille admirabili quadam insignis pulchritudine, visu rarissimus, post longissima remporis intemvalla conspicitur: ita Latinae linguae nitor, & eloquentiae cutitus, ornatusque per tria serme Phoenicis saecula desiderati, aetate demum noura , beneficio, opera, & labore plurimum tuo suscitati, spectandos se se theatris jam omnibus exhibum Te. Peucanum ob eam, qua praecipue commendaris, in amb

40쪽

. TESTIMONIA. xxvii

cos omnes charitatem atque beneficentiam, ut nemo unus hodie magis amico amicus, quam SYNe Exus Acr Ius esse praedicetur. Noctuam, quae tuarum indicium sit lucubrationum, quas Minerva haudquaquam invita, elegantissimas et, rasti. Cornicem, ob diuturnitatem, quae scriptis debetur tuis, non modo uno plus ste Io , sed perpetuo silmma omnium commendatione victuris. Passerem ob orationis tuae veneres, cupidinesque, qua nihil suavius neque jucundius excogitari poeteu. Sedenim quae multa atque praeclara de ingenii tui sit bibmitate dici possent, ea consulto praetereo, quia tu longe major es quam mea te capere possit commendatio: quis enim Smli lumen afferre, nisi fatuus quispiam aggrediatur e Igitur quum tuo ipse sis splendore clarus, principatum hinc in literaturae

candore tuum , suo se praesidio tuentem missum faciemus, quodque nostrum est institutum, ad animalium quae interpretanda suscepimus, significationes convertemur, quae quidem quales & cujusmodi sint quamvis tu eas tum ex Graecis Latinisque scriptoribus non ignoras, tum ex admirabili illa umnerabilis antiquitatis Tabula aenea , quam simul apud Bembum inspeximus, potes edoceri, quae omnem Aegyptiorum hustoriam antiquiorem, argento atque auro delineatam ostentam, quid tamen & nos super his compererimus, ex ipso Phoenice indicare incipiemus. Alexander ab Alexandro Genialium Dierum Libro II. Cap. I.

Locus ex Propertio, ab ACTIO SYNCERO Neapolitano in convivio familiari commode emendatus .

S Animalibus quum ego & familiares mei complusculi, sub

idem tempus Neapoli conveniremus: quumque a forensibus negotiis seriarum caussa aliquando quies foret: ad AC Tru MS xN castula, virum ingenii cultu & faciindia singulari, cum quo mihi pervetus consuetudo fuit a puero, nonnumquam ventitabamus et cum eoque vel honestis deambulatiunculis , vele a semDiuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION