Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

EPISTOLA LVII. Illustrissimo is Incomparabili Viro

Ser ni Onae Reginae is Regni Suetorum ad Christianissimum Regem Legato ordinario. Paris IIustrissime Maximeque Virorum. NIhil magis honorificum mihi, quam votis tuis tam benevolis meam optionem in vitae statu collocando & matrimonium se-Cundari: eoque rata facturum Deum immoria talem & confido & ex principiis ominor. Nam . quoniam verbulo de his cognoscere non videris gravari, utpote & favens mihi) hoc quidem adhuc jucundum, concors, Recundum. ex a. d. v II. Eid. Decemb. pater lum) magnarum molestiarum levamen, nec ullo studiorum impedimento. eXPerior. illam deliberationem texebant aliquamdiu suspensam propinqui, quorum, avunculus maximus, Daniae Regis consiliarius & cum Maxime legationis ad Monasteriensem pacificationem pars, alter apud Hollatiae & Bruns-

192쪽

vicensem Duces , amnis serorius apud Archiepiscopum Bremensem eodem isto nomine & dignitate conspecti ad alia vocabant , dc large promittebant. Sed linerarii otii dulcedo , di quod mihi fortunam meam debere mallem quam per alios prensare , denique Belgii genius nimis blande mihi dudum n-ciliatus huc lancem inclinarunt. Cuius Conosilii nec poenitet hactenus, majorem fruoctum capiam, si, quod et i primum debeo munusculum per Ampliss. Sarravium Excell. Tuae tradendum gratum fuisse Cognovero. Commentarium designo de Sestertiis , quo

conati sumus , temerario quidem si e nius non responderit, excusando tamen ob voluntatem bonam incepto, nonnulla ejus ma

teriae satis ambigua planius explicare. Quam dissicile id fuerit post tantos Viros, quorum ipsa nomina quemvis sanum deterrere poterant , cum tamen ipsi nec aliis nec sibi plene

satisfacere potuerint, nemo non facile arbitrabitur. Licet tamen fateri , non novitaterantum commenta nostra nobis placuisse, sed

ipsa illa luce, quam principali quaestione pOsta 8c decisa multis aliis undique ad fulgentem mirabar. Utinam quid hic calculo tuo queat probarii Sed aequum satis judicem fore vel postrema tua spondet epistola, qua, ut semper solitus, audendi mihi stimulos em-

193쪽

cacissimos admovisti. Laus haec tua propria est, quam in nullo magnorum , quos nove rim quidem , aevi nostri virorum tam maniis festis indiciis deprehendi, ut sis αρετ φυομενιαν μεν ωP -εμ δεινος, ο 19 6 πυγαγῶν εἰς δοξαν , quod de Valerio Flacco Pristi Catonis commendatore dicit Plutarchus. Uale & salve Vir incomparabilis, cum tuis, &publicam privatamque rem bene gere. Da- ventriae a. d. v. Eid. Febr. CI, ID CXLI v.

Illustrissimo Nomini Digmtatique Tuae dicatissimus

194쪽

Epistola ad

MARTINUM LYDIUM,

Ecclesia mussanae Pastorem. S. P. Reverende is Doctissime Vir , Frater in Christo dilectissme. QVod commendatum a me tibi Iuvenem, Lambe ontium promoveriS ad honestum illud munus , gratias tibi ago, eique in-jungo , ut ita se gerat , ne vel me pudeat eum tibi commendasse . vel te eum promovisse. Si existimassem opus fu i se viro litterato , non eum duxissem aptum , sed si hoc tantum quaerant parentes , ut liberos peregrinantes in Galliis comitetur . eos in lingua Populari exerceat, curetque ut honeste excipiantur & habeantur, & expensorum ratio nem habeat ne iis fraus fiat . spero illum satisfacturum. Quod vero. quaestionem spectat quam mihi solvendam moves, eadem a Re-Μ 3 ver.

195쪽

ver. Colvio Gallica epistola , mihi fuit ante aliquot septimanas proposita , cui paucis

respondi, cum ille petitionem suam arctasset ad expositionem verborum Pauli, ubi agitur de naturae dictamine. Petebat ergo ut indicarem , quam eXlstimarem loci illius genui

διωκ -&c' Respondi, quantum memini apographum enim Epistolae non retinuioversus illius sensum pendere a praecedentibus, ubi Apostolus agit de decoro servando ram viris quam mulieribus in Ecclesiae caelu, fundamentum illud substernens, inter virum &mulierem eam esse differentiam , quod viremineat εἰ potestatem habeat; mulier subjecta sit ex ordinatione Dei & naturae condiistione . tanquam debilior & fragilior. Subje- ctionis autem notam & quasi velamen esse intonsam capitis sylvam & promissos crines.

Mulier enim apud omnes fere nationes, quo magis comata fuit & densiorem comam aluit, eo magis commendabatur . id in praecipuis mulieris ornamentis plerisque nationibus deputantibus. Ea autem est a natura dictata

distinctio, ut quod libertatis & dignitatis est

indicium, conveniat viro , ut mulieri subjectionis signum. Unde illud consequens elicit Apostolus, naturam ipsam docere, indecorum esse viro comam alere , nempe moro

196쪽

muliebri, ita ut inter virum & mulierem vix discrimen appareat, in illa superiori corporis parte quae oculis omnium est exposita. Ubi naturae nomen usurpatur de eo quod ex Communibus naturae principiis consequitur,& apud plerosque probatur, quamvis id natura directe non doceat. Sic ad naturae dicta. men referri debet quod vir vestes muliebres gerere non debet, nec mulier viriles: sed in ipsis etiam vestibus discrimen sexus esse debeat.' Naturam autem hic pro consuetudine accipi non mihi persuadeo. Hispositis, quae,' meo quidem judicio , clara sunt ι si mensuram spectemus, quae in tondendis capillis observari debet, nulla potest certa praefigi, sed

Pro ratione temporum, locorum, & personarum, Variari potest, ita ut tonsio capillorum viris praescribatur, motistiae ratio inter Christianos habeatur, decoro tamen non ne

glecto. Quod si qui accedant ad muliebrem . l

capillorum, & curiosum cultum ,

compti.

Naturali quadam luce, judiciique sanitate

quam extra Dei verbum ipse gentes comm nem habebant, viro dedecori fuit, instar mulieris comam nutrire, mollesque & esstami-

197쪽

18 EPISTOLAμ LVIII.

nati fuerunt habiti qui in comae cultu aliquam suae dignitatis & pulchritudinis partem collocabant. Haec reprehendi possunt & debent, ubi a modo servando viri aberrant , & in eXcessu peccant. Sed propterea non mihi videmur audiendi , qui in talibus ita sunt rigidi, ur sine acerba reprehensione & judiciorum Dei denunciatione, ferre non possint morem usta um, etiam apud viros honestos S graves, si capilli tegant aures , aut Pau lum ab occipite collum versus protendantur. Absit tantum excessus 8c nimia cura, quae Virum dedecet melioribus studiis natum. lneXcessibus aurem corrigendis prudentia opus

est συγκαταζασ , maxime cum mos aliquis Obrinuit in populis , nedum scrupulosus talia urgentur, quae maXime corrigi debent, vitia Clamantia negligantur: sc in eadem appensa statera , quae gravi stima sunt , inter minima reserantur. Haec est judicii mei summa: quod si tibi arrideat, gratum mihi erit ;s quid vero in eo repetiatur non satis discUL sum, gratus amplectar si qui meliora proferanti Sub praelo, ut audio , sudat luculenta super eo diatriba Illustris Salmasii ad eundem Colvium, quam brevi editam videbis.

Deum precor ut magis ac magis te in vinea sua non segniter laborantem 'sustentet , re-que omni benedictione cum tuis cumulet.

198쪽

EPISTOLA LIX. IV

Vale Hagae Comitis VII. Kal. Majas Clo

Tuus omni affectu se incis

ANDREAS RIvETUS. D. D. Collegas tuos , & Charis . Fratrem Mareletalis Iam, si meis verbis plurimum salutes, me devincies

EPISTOLA LIX. Viro Clarissimo Praefantissmoquι

SAMUEL SORBERIUS.

S. P. Amstelaedam

A Udeo te, Vir Clarissime, tot aliis diastrictum gravioribus curis, de rebus meis Compellare, quas haud ita pridem praesens exposui: sed quarum ne subrepat oblivio non sine causa, stimulante scilicet tenuitatis prois Priae conscientia , stibvereri possum. Addit tamen animum Avunculi mei Samuelis Petiti 1 mox terra nomen haud ignotum tibi,

199쪽

cujus praeclaros, literatisque omnibus gratissimos futuros in Flavium Iosephum labores, publici juris facere percupio , quandoquidem

morte praeventus vir de genere humano tam bene meritus id mihi curae moriens demaniadavit. Hoc autem mihi & multis bonis luiniosissimum funus contigit dum ante biennium tu Hollandia dego, nec mihi commodum nunc erit tam longum iter in patriam Nemausum suscipere , nisi occasionem nanisciscar adolescentum quorumdam deducendorum, qua usos fuisse audio viros CL.& amicitia mihi conjunctos Gronovium, Corde- sum, Bornium. Te igitur summopere rogo,

Vir Clarissime, ut qua polles apud Amite loda mensium ditiores gratia , inquiras sedulo, an sub autumnum, vel ineunte vere proximo, voti compos fieri possim. Quid so rasse praestarem parentibus non ingratum, quo liberi, ingenua indole praediti, prudentia,

comitate , rerum humanarum peritia , nec

non pietate & virtutibus ornatiores domum reverterentur, aliis judicandum relinquo, qui norint quam sincero affectu ad Optima quaeque , pro modulo ingenii a Deo concessi, contenderim. Unde sane totum fermε quadriennium vixi Lutetiae notus & charus viris

quo nomine gloriari licet , nam summis in notuisse viris non ultima laus est. seculi nostri priis

200쪽

primariis , Grotio , Mersenno , Gassendo. Plura quid addam Θ neque his majora quae proferam habeo , neque si haberem pudor

insitus praeconium laudum mearum institui pateretur. Immo adversae fortunae malignitatem inde aestimabis , quod reluctante oris mei infirmitate , abstinere tamen prorsus non debui ι ne deesse mihi viderer , eo potissimum tempore quo nimis perior amicorum plureis lingua factiosos , at nihil prae stare operae , virtutem verba putanteis, ut tu cum ligna. Alia de te ut sperem facit peraspectus candor , de quae non potest eruditionem consummatissimam non comitari iii amantes eruditionis humanitas prolixa , cui non leve momentum addet procul dubio favor quo nos Amplissimus Vicolartius tuus prosequi dignatur. Vale , Vir Clarissime,& me tui observantissimum obsequentissimumque redama. dabam Hagae Com. Eissi Iun. cio Io CxLI v.

E PL

SEARCH

MENU NAVIGATION