장음표시 사용
181쪽
& sortean ingratus: quicquid tamen tibi praeis stati a me jusseris, pro viribus praestabo. Vo
CL. Codurcus noster ne verbum quidem de tuo negotio. Omnes meae te salutant. Valemi fili: Nemausi a. d. m. Non. Decemb. QIO ID CXLI.
Medicinae Doctori is Philosophiae Professori
apud Amselaedamenses Celeberrimo.
S. Pl. Clarissime o Disertissime mir.
GRatias ingentes & iterum iterumque inis gentes gratias ago pro festivo tuo ac ingeniosissimo poemate , quo festis diebus nostris Thalassionem dictasti. Si beneficii quanatumvis magni pretium auget dantis facilitas, quale tuum esse oportet, quod apertam petitionem antecessit 8 Ego quidem quanti illud faciam, vel ex eo cognoscat licet, quod
182쪽
non nisi timidissimo murmure illud optaverim , quod rogare timuerim, quod auctori tatem, vim & πειθοι---, incomparabilis viri collegae tui pro me tibi allegaverim. Quare etiam etsi serius jamque perfectis nuptiis Veniret, dc non . praesentem modo, sed jam primis libaminibus perfunctum Hymenaeum vocaret, tamen statim typographo dedi, vel tardius tanto honore frui publice quam
carere malui. Me vero etiam alia res acrius, accendit ad aestimandum tuum munus, quo
nimirum, etsi Poeta non sum, diligenti tamen lectione de veterum 6c complurium recentium eo usque profecisse videor , ut da Vate egregio, cui non sit Publica vena, non inepte judicare possim. itaque tam doctos sensus tam fluentes & rotundos versiculos , tot Veneres, angusto inclusas ambitu, tantum non adoravi. Praeceperam sane gaudia, quae tu promittebas : sed majora , quam experhimento senseram , tui . fecit vaticinii fides. Tanto libentius accipio pignerorque omina, quae tu dedisti, re quia castam, decentem , facilem aptus sum, rem rarissimam tenere me confiteor. Persuasisti deniqu toto orbe nihil me possidere minus, nisi quod brevi coarctata spatio tanta virtus non eXcludit amplexum. eoque plus habet miraculi 3c voluptatis. Cujus fidelis memoria non penes Re solum erit
183쪽
in fructu, sed ad posteritatem quoque peristinget ex praeconio tuo, cum non possint non aeternare, quae Victuris aeternum metris tuis
transscripta sunt futuris seculis. Non poterant habere illustrius testimonium amicitiae nostrae seri nepotes , quam gaudere te proventu gaudiorum nostrorum, & divinae erga nos benignitati in negotio, ex quo totius viatae dependet tenor tam eleganter favere. Ac quamvis sciam fieri non posse, quin post hos exemplum tibi praecipue plausus tui non ignaro mediocrium ingeniorum Conatus sordeant rtamen illius adsectus fiducia ausus sum ad te mittere carmina dissimillima tuis, hoc est, ma. 1a , quae nonnulli ab eo , sub cujus persona . seripta sunt, profecta suspicantur. Tu quocunque ea loco habeas perinde est , modo me ames, qui nemini in admiratione tuae vi tutis ei studio tuae gloriae concedo. Vale Uir incomparabilis. . DaVentriae a. d. v M. Kal. Febr. Αn. Christ. CID ID CXLII
Nomini tuo devotissimus addicti ussa
184쪽
Clarissime Vir. . SAE plus jam debeo & humanitati, & do.
ctrinae tuae; semel debere me ostendo. Non unas ad me misisti hactenus litteras , & h manitate recreatus sum ι misisti libros, Mdoctrina auctos. Quia Doctissimus eras, non Poteras non Humanissimus esse , laudem inister primos aeyi nostri adeptus. Quem non rapiat Heroica illa Musa tua ξ moveat Suada 8 beet Sophia Nova in te incipiant coli ingenii numina, si vetera desinant. Reddis nobis , aut repraesentas , quicquid erudita Antiquitas habuit , &' in una Urbe orbem universum illustras. Desinant extollere divitias suas cives illi tui, quos doces: amplius a te accipiunt. Doces bonos esse, & hae ximae divitiae sunt : Sapientes esse , & haec ad caelum via. Si meo calculo ratio constet, eminere te inter opulentos dixerim, ac selicem esse: mente possides, quod nemo arca iac potes tua fortuna laetus esse, qui nimiam non sectaris. Sane si adsim , aureum illud pectus tuum invadam , complectar, &mul
185쪽
tis osculis premam. His nunc dignam Epi stolam tuam censui, ver. suavem, ingeniosam, amicam ; dignum Panegyricum, quem divino prorsus carmine virtuti de sacrae purpurae persolvisti ue dignam etiam tam Eele
hrem matronam, eleganter & ossiciose a te commendatam. Ut enim ANNAE RO MEI: I AE nomen legi, totus in laetitiam datus sum , & hospitalem dexteram non renuenti porrexi . Nec mora, in Arcem, & magis in Pectus meum, venit, grata uxori meae, filiabus, totique familiae. Amare candorem nostrum, admirari amaenitatem loci potuit: caetera suo ipsa ingenio fecit. Musam exceperam , & te Apollinem desiderabam : tot simul numina , quot in litteris tuis nomina expressa. Capax hic profecto Helicon &
& oblecto animum , dum tavo longoque bello dividimur. Pacis 6c bonarum Artium
mystae. Facessant arma, studia nostra tranquilla sunt: pugnent alii, noster nunquam poterit amor violari, Eram in Elogiis Αustriacis, Burgundicisque, & ad te audeo asefectus nomine specimen mittere. Inter Historiam ac Laudationem medius sum , nisi utramque Potius miscere videar. Rem narro.
186쪽
sed breviter, & hae quaedam velut lineae sunt: orno, sed leviter, & hi velut colores. Non debeo, ut scriptionis meae ratio est, ube rius; non possum splendidius. Elogia sunt.& hoc satis , ut conatum meum, certe me ames. Vale. Lovanti, in Arce. m. Kal.
Doctrinae ct Famae tuae candidissisus cultor
Philosopho ct 3-dico is Poetae Summo,
Fautori suo. Amstelodam. AB ingenio meo abire hodie cogor, Caspar Bariare Vir Clarissime , maxime fautorum , tibique literis meis molestus esse. Nam hactenus quidem ab epistoliis mitatendis sedulo mihi cavi, quia plus satis alias r scio
187쪽
scio nugari: sed nunc ad scriptionem me imvitat necessitas. Heri per literas oblatum mihi est a Claris . Calixto, ut praeficiar studiis filii magnifici Viri Cancellarii Brunsvicensis Ducatus, liberali satis stipendio, certaque spe Physicae professionis in Academia Iulia,
quae hodie ibi vacat, obtinenda. Me vero etsi non pauca alliciant, multa tamen maxime deterrent. Nam ut verum fatear, omni-hus divitiis aut aliis etiam summis honoribus semper docendi Academicum munus anteposui. Et hodie in eam redactus sum conditionem , ut de vitae genere mihi cogar prospicere. At quando ejus provinciae imminentes respicis calamitates, quibus ego omnino, si istuc eam, sum involvendus, non leviter abhorreo. Inprimis autem me aegre habet conscientiae quam passurus sum servitus. Toto enim pectore in Remonstrantium partes propendeo, quas ut silentio tegam, pedipetuo vis mihi foret inserenda: & tamen aliter vivere mihi vix licebit nisi summo mei periculo, & aliorum scandalo. Nam si dubitare me leviter senserint, vereor ne iratos
etiam eos sim habiturus, quibus jam summe amicis utor. Accedit quod ad Augustanae Confessionis, corporisque quod vocant Iulii subscriptionem sim adigendus. Quod nescio quomodo a me queam impetrare. Vide, in
188쪽
tanta servitute etiam ibi vivitur, ubi praecia pue hodie in Germanis boria mens locum ali quem obtinet. Iam con silio tuo, Vir CI
rissime, me iuves. Namque cum multo maxima tibi debeam, nolo te inconsulto quidquam aggredi. Obtuli nuper, uti novisti,
omnem operam meam vestris in hac regione partibus: & hodie ita sum animatus, modo vivendi quaedam ratio huc sese offerat, non alibi me mori malle. Ante omnia enim mihi allubescit ingenii libertas. Vix ausim mihi polliceri in hac provincia publicum docendi munus 3 quum praeter te neminem habeam, qui vel me noverit, vel proceribus possit commendare. Et tamen haud aliud fortassis est munus, quo ego Remonstrantibus usui esse queam. Nolim enim iis molestus esse. Addo , quod tantum Amstelodami ad canones
Dord racenos nemo adstringatur. An ab unica ista urbe omnem vivendi rationem eX
ctabo p Ubi praeter te vix est qui me amet Optime fautor, quaeso in medium consule quid opus sit factu. Omnis spes mea in te est collocata. Dahit aliquando se occasio gratiam referendi. Hodih consilio tuo summe indigeo : maxime quando e vestigio vel hinc sit abeundum, vel oblatum illud munus literis recusandum. Ita enim urget Calixtus. si
levis bic mihi spes affulgeat vivendi, malim hic
189쪽
hie apud vos degere etiam tenuius. Rogo te vir Clarissime moneas me literis quam potes prima occasione. Urgeor enim. Interea conficiam quod restat ejus operis, quod de aristiculis scitu necessariis condo. Vale optime vir cum omni familia tua, quam salvere etiam atque etiam rogo. 2 7. Junii. HERMAN. CONR IN IUS.