장음표시 사용
161쪽
maximis, opera & sumptibus conquisitorum& congestorum, in publicam Oxoniens s Α- cademiae Bibliothecam nuper contulerit. Idem & praeia dc novos typos Graecos nam hactenus rarus eorum in Anglia usus) Londini provideri curavit , ad multorum veterum Graecorum Codicum, qui hactenus lucem non viderunt, & a multis seu vertendi Pu transcribendi sulaepti sunt , editionem. iam Theophylactus in Epistolas Graecus, tansege
sus prodiit. Etsi non potest . quin jam pridem exemplaria Lutetiam pervenerint, ut jam serum si ad te mittere , haud tamen abs re facturum planε credidi, si Bibliopolae Lon dinensi mandarem , ut unum ad te curaret, ea nimirum conditione , ut si jam tu unius es Compos factus, istud ad Reygersbergium meum meo inona tua est venia) nomine perveniat. Uale vir summe , 8c amare Perge,
MERICUM CASAUBON. Cant. va. Kal. Apr. 16 7. quam primitiae futurae O εῶ δ ειπε ἐνθ is, ante Plures menses ejus auspiciis
162쪽
atque Eruditissmo. Α Ccepi, Barlaee doctissime, Epigramma uti nobile tuum, quod Georgius Iraem vir
absolutae Matheseos , ac mei amicissimus ad me properandum curavit de quo sileamne, an gratias agam adhuc dubito, cum hinc gratiarum modus haud satis idoneus queri possit, unde metus ne videar frigescere , inde re ipsa magnitudine sui totum mihi pectus , totum animum mancipat 3 magnitudine, inquam, nec poenitet, cum versibus illis quaesitissimis, ac doctissimis tantum a te mihi fuerit collatum, quantum nec assequi a Regibus possem, gratiosissimum nempe calculum . quo de rebus meis ita censes, ut feras ad sidera. En si non Menippus, neque Icarus meis , id est caducis, tua saltem penna sublatus sublimi feriam sidera vertice. Jam in ephemeride, quam laudas accepti debitor, ni malim lucro apponere , beneficii Tibi rationem consigno. o aureum Epigramma i siccine pro ignoto Tibi Amico penetralia Parnassi subiisti, momor- disti laurum, ut me caelesti aula , quamvis
163쪽
poetice loquaris. dignum judicares : cum interim tu casesti illo tuo ingenio si non immortalium aula , immortalitate saltem me Iaudando tam nectarea laude donaveris r durabit nempe tuum hoc monumentum, durabuntque cuncta . quae literis tradis. Absit adulationis periculum , quandoquidem de omnibus scriptis tuis loquor, tu seculi nostri Verus Poeta expergefacto Latino carmine vel cum Veterum invidia canis, nostramque aetatem, quod objicimus antiquae, unus iacis non ingenio deterior illa, non genio ad scribendum , nisi quod Satyricus ait, propter mille annos. Admiror beatitatem procurrentis carminis, admiror suo loco electam dignitatem, quibus exundantibus tu Carmina pangis: Nune charitas complaxa sera, nunc grandia torris
Verba intorta sonis , o plenos gorgone
versus. Sed sane non Tibi ea me spes, ut ad mercaturae tamquam versuram laudem pro laude cogites. quando conturbem opus esset si ad compensandum compellarer: quapropter mei tantum in te vincula, quibus obligor refero.& corculum admiratorem virtutis tuae. Si quid interim noltra valet promptitudo, tota frueres
164쪽
fruere , quod tam precibus incessanter a te peto, quam celeritate executurum quicquid jusseris me polliceor. Vale vir Clarissime, &Andreae Argoli tui memor diu vale. Patavii die xxv I m. Septembris M DC XXXuI I.
EPISTOLA XLVII. Illustrissimo Viro,
Serenissima Reginae o Regni Suecorum ad Chrasianis um Regem Legato.
Illustrissime Vir. OUi has serunt, D. Rhode & D. Berchia
ringer, comites Palatini Principis, ille eques Germanus , alter studiorum Principis rector , uterque eruditus & famae tuae exscriptis admirator ad dignitatem tuam adi-
165쪽
tum meis munire voluerunt. Et si autem nec tua insignis humanitas nec virtus illorum singularis , cui solum judicium Sereniss. Reginae satis magno testimonio est , indigos hujus pararii eos sineret: tamen nolui tam bellam oceassionem perire quin ossicium rogantibus praestarem, & tibi ave ferrem. Quemadmodum enim si Parisiis agerem, auctior essestino salutatore, qui te assectaretur, deduceret, coleret, quι ex ore tuo penderet, verba tua pro aeternis praeceptis reconderet: ita postquam hoc non est . si λοιο ιας
instar habeo, quod literis interpretibus identidem signa tibi dare possiam devotae futurae. si fas esset, meae praesentiae. Epistolam tuam& conjecturas recte accepi pro quibus nunc minus gratias ago, quod servem id illustriori ioco, cum illud munus , si Deus faverit coeptis, publice edemus. OmneS enim vehementer mJi probantur , praeter duas forte, de qui
Plorabo. Factum enim cum nuper Leidae essem, ut apud Nic. Heinsium maximi viri fi lium, penes quem ex more diverteram, adversaria mea ad Thebaida una cum scheda tua nescio quomodo oblitus reliquerim. Utinam, vir maxime, impetrare hoc a te possem, Ut me in gratiam poneres apud aliquem eruditorum illius loci qui haec studia colunt, sive is
166쪽
esset P. Puteanus: qui cum literas commuta. re qui rem & cognoscere quid ibi aut edereiatur aut esset nostris inceptis juvandis . nam te quidem vereor ne dudum noxam contraxerim. Fieri Posset, ut aliquis typographorum Parisiensium, quod solent, novam editionem Papinii cum omnibus interpretibus susciperet. Velle autem ut reXtus daretur emendatior, quod nunc facile csset mi. hi & curare gestio, non alicujus lucri aut gloriolae , sed publici boni caussa: nollem vero Diatriben recudi, nisi ut a me recognita leplurimis in locis aucta est. Sunt etiam multa, quae nunc mutarem: nec pauciora quae fortunata illa editione praetermisimus. In epiceiadio Pileti locum qui misere nos eXercuit, nullus dubito nunc scribendum esse: vitae modo cardine adultae
Nectere tendebat juvenum pulcherrimus ille Cum tribus Eleis unam trieterida lusris. Mia adulta nihil aliud est quam adolescentia. ut vitam laboratam alibi in Thebaide est vita, quae labore exercita est. Ille ergo , i quit, juvenum pulcherrimus in adolescentiae
cardine constitutus tendebat nectere unam
trieterida cum tribus lustris. In Abascanti pietate ita scribendum est: Palaestinis sιmul Id braeique liquores. non Palaemni. 6c est ra-
167쪽
le loquendi genus, jusmodi notavimus p o8. Eodem carmine v. a 3 o. distinguendum est: His te Sidonio velatam molliter ostro Eximius conjux nec enim fumantia busa Clamoremque rogi potuit perferro beato Composuit, Priscilla, toro, l longior aetas Carpere, nil aevi potuerunt vitιare Iabores9
Siccatam membras. Tantas venerabile maria mor
Sepit opes. Protreptico Crispini v. 6 I. Iegendum: Dmque altum moliris ιter , ex MS. Senensi, i. arduum, non alio, ut vulgo. Ibidem v. 8
Ied te puer optime cerno Hectentem jussis O talia dicta parantem. M S. Sen. Ro. & Uen. ed. Flectentem justis. verissime. i. justa deprecatione. Sic alibi, jusa rogare, &justa queri in Propemptico Mettii. Epicedio in Patrem v. 267. legendum: Felix ille patrem vacuis circumdedit ulnis: Hellet O , Ehsa quamvis in sede locatum, Abripere , es Danaas iterum portare per
168쪽
Uulgo pessime distinguitur hic locus & legi
tur inepte, Detulit. Et plura sunt ejusmodi, quam ut tempore tuo abuti recensendis illis audeam. Etiam atque etiam obsecro te, ut hanc petitionem meam curae habeas, nisi grave est & de istis, aliter si sentias, monere ne dedigneris. Accipe quoque specimen operis Casauhoniani. In quo miror nullas comparere ad Nic. Rigallium epistolas, cum tamen certum sit ex iis, quas ad Thuanum ex Anglia scriptas habemus, plusculas inde ad praestantissimum illum virum a Casaubono datas. Si nanciscendarum illarum ulla copia est, rogare ausim, ut egregium opus nostrum hoc augmento juvare studeas. Vale vir illustrissime ac memento nostri. Hagae a. d. III. Eid. Januar. Anno CID ID Cxxxv ID. quem tibitusque publice privatimque felicissimum ex
minis tui maximi cultor devotissimus IOHANNES FREDERICUg GRON VI UN
169쪽
EPISTOLA XLVIII. Amplissimo is clarissimo Hro
Amplissime is Clarisssme Vir, Domine O
Amice sntegerrιme. UT sunt tempora , in quae aetatem nostram incidere voluit rerum omnium arbiter non dubito quin de calamitatibus de angustiis, quibus cum perpetuo sere & hodie inprimis conflictamur , plura inaudiatis quam velitis; nec opus sit nostris literis indicari, quae publica fama nunciat. Aprili pars haut modica Caesarei exercitus in has ditio- . nes transiit, & quamvis domicilium Academiae. oppidum videlicet nostrum, hospitii praebendi onere levatum sit , magnis nihil minus incommodis premimur, praecipue Vero infigni annonae caritate, quae hodie tanta est, quanta toto duodecennio , quo infelix hoc bellum duravit , non fuit. sed de istis plura, si cognoscere cupis, reseret, cui hasce perferendas tradidi, Nobilissimus 6e Eximius ju
170쪽
juvenis, Fridericus a Steinberg, filius Ernesti, qui quum vixit magni nostri Cornelii
summus fuit amicus, quia & meus; vir egregia pietate, eruditione, virtute & prude tia, propter quas dotes ante annos XVI. a
Principe & proceribus dignus habitus fuit, qui Proprinceps, Stadthalter nostri vocant
crearetur. Caeterum fructum ejus haut di turnum cepimus: nam sub initia metuum, quibus in x m. usque annum nunc jactamur, obiit, & turbis miseriisque, quibus patriam affligi Deus voluit, ereptus est. Filius hic ejus unicus, sane non degener, ad vos iter molitur, aliquamdiu in studiis apud vos victurus. Existimavit e re sua fore, si eius ad te mentionem ego facerem. Quod uti equidem denegare non debui , ita nihilominus adeo necessarium non putavi tute enim tua sponte in eos , qui a nobis veniunt, propenso es adfectu : & huic ad commendationem satis esse potest natum esse patre. qualem dixi, & nostri Cornelii olim intimo. Neque tamen desunt, quibus ex sese comis mendetur; quae vos ex re ipsa quam meis verbis cognoscere malo. Deum autem oro, ut te tuamque lectissimam conjugem & suavissimos liberos inuibus omnibus multam salutem a me dici cupio diutissimis praestet incolumes, & ab omni malo infortunioque im