장음표시 사용
281쪽
Tuus ex animo Guilao PATIN. Cl. virum & amicum nostrum Mart. Scho filum ex animo saluto. Quandonam veniet li
282쪽
Ultraj. IMmensas & quam possum maXimas ago Tibi gratias , Vir Cl. pro tuo illo in nos amore, quo me Tibi semper habebis gratissimum debitorem. Singulari Dei Opt. Max. gratia & beneficio, hactenus vixi. ic valeor
ut 8c Carolus meus , qui adhuc est in Germania : quod novissimas meas acceperis, gauis deo , de rebus nostris vix habeo quod scribam , neque enim sunt in pejore statu quam antehac , & vix meliore , sed tamen quie
tiore. Somniator tamen non amplius somniat,
sed profundiore minusque turbatiore somno noctes transigit. hic habemus pacem in nostra Gallia promulgatam , quae utinam Permultos annos ab omnibus servetur , & nihil habeat insidiarum ex utraque parte. Tu vide utinam venias Parisios, ut iterum Τe videam, Tibique gratias agam , antequam ad Plures abeam. Filius meus Robertus 6c nobiles duo
Galli Te salutant, ut & ego quam officiosissiis
283쪽
sssime. Adolescentem Parisinum bene mora. tum, & supra aetatis modulum sapientem, qui hasce Tibi reddet, serio Tibi commendo: eum quaeso amplectere & dilige, tam meo quam suo nomine. Vale, qui valere dignuS es , vive per quem alii vivunt, & me ama, qui sum aere di libra tuus,
Dilectissimam tuam sororem , Vir CL
propter Te ut de Teipsum lugeo, ac de ejus obitu serio doleo : ille quodammodo moritur qui suos amittit: adsit nobis Deus: quisque suos patimur manes : nemo mortalium felix: sed leviter serendum est quod emendari non potest. Epistolam tuam ad D.
Lantin. jamdudum misi Divionem : gaudCO quod
284쪽
quod tandem reversu s sis in patriam cum firma valetudine. Pro ardenti illo tuo in nos& Car. meum amore, gratias ago amplis simas. Si quid ad me miserit pro Te D. Laniatin, illud fideliter curabo. Optime inchoatum esse video negotium nostri Caroli, ut nobis restituatur: quod certe tandem continiager. & utinam vere proXimo: neque enim ante fieri potest : tanta est negotiorum quae in Aula tractantur, tarditas & difficultas. Tamdem Rex noster arma deponere jussit L rharingum, qui ut tempestatem bellicam di suae patriae certam ruinam effugeret, statim Paruit, & majori cessit: utinam perennet illa pax, & nihil habeat fraudis nec insidiarum. Casp. Homanni Apologiam pro Galeno, per D. Romphium ad Te misi , quam an acce-Peris nescio: quod ut suo tempore mihi signi fies, enixe rogo: ut & quid sentias de ipso libro : certh totum illum magni facio, pra serti m vero eam partem quae est de morbis Oeorum causis. Somniator nihil amplius somniat, sed vivit & stat. Dii meliora piis. Pariseis, 6. Febr. I 669. Vale, Vir Cl. & me ama. Iuus uisusS, Gu i Do P A T I N.
285쪽
EPISTOLA XC. Generosissimo ac Nobilissimo Viro,
D. STANIS LAO LUBIENIECIO, ISMAEL BULLI ALDUS,
S. P. D. Heatrum tuum Cometicum , Vir GNnerosissime, munus eximium ac magnificum a Te mihi transmissum, Dominus Daniel Elgevirius Bibliopola Amstelodamensis tuo nomine obtulit tradiditque gratias de tam pretioso opere, quod tam benevolo animo mihi largitus es , maximas Tibi habeo: quodque epistolas meas illi inserueris, interque tot praeclarorum virorum eruditas locum eis dare volueris , tibi valde obstrictum me profiteor. In illis binis voluminibus tuis variorum hominum in physicis & Astronomicis exercitatorum opiniones & sententias expressas, tanquam in ditissimo penu, Paratas invenient, ac sine laboris fastidio, qui huic phrsicae parti studium impendunt, & hisce meditationibus ac speculationibus delectantur; quique Pariter cum mundanarum rerum
286쪽
immutationibus , ac conversionibus stupendis, Cometarum con notationem adhibent, ac considerationem conjungunt. Ingentem, quem sustinuisti, laborem in adornando tam magnifico opere , satis laudare cuncti non poterunt, proque impensis haud mediocribus a Te factis non leve ac tenue praemium a Principibus & Magnatibus te referre jure merito debere, dubio procul sunt palam ac serturi. Dignam te adoream , ob exant latos tot labores, erogatam pecuniam, ergaque literariam Rempublicam animum tuum muni sicam, ipsique inserviendi propositum generosum, ut obtineas cupio. Conditionem temporum nostrorum tu satis nosti, quamobrem de illa monere te supervacaneum foret. Utiis ἡ lem Tibi operam meam commodare impriis miS vellem , ut exemplaria multa illius tui operis apud nos distraherentur ; sed verum
dicenti fidem adhibe, paucos hodie reperiri ejusmodi librorum, qui ad paucissimos quia
dem pertinent, emptores ; hoc inde ortum est incommodum , quod in privatorum loculis tenuior pecunia quam antea asservetur. Libros quotidie suos vendunt , qui de Coein mendis olim cogitabant. Historiae coelestis, operis in Astronomia primarii , omnino necessarii, omnibusque nominibus commendabi
lis ι Cometographiae etiam celeberrimi He-S velit,
287쪽
velit, in qua observationes exactissimae &a
curatissimae continentur, tria aut quatuor exemplaria venundata vix sunt. Longo temporis spatio ad divendeudos ac distrahendos ejusmodi libros opus est. Illustrissimum Dominum Brustellum responsi aliquid tibi repositurum non dubito, &gratias pariter acturum. Totus in exercendo munere Senatorio , litibusque dirimendis ac judicandis occupatus est , & arctissima tem poris interstitia ad epistolas conscribendas si-hi negotiisque illis suffurari vix potest.
Ad me quod attinet, vitam privatam quamvis ducam, & aliena, fateor, negotia occu- Patum me non habeant. propria tamen aliquando mihi curas sollicitudinesque injiciunt, aetasque gravior, semestre quippe supra seXagesimum tertium annum jam eXegi, ad epistolarum scriptionem minus aptum ac id neum , quin etiam tardum pigrumque reddit. De opere tuo quid dicant aut sentiant Academici nostri hactenus non intellexi , illud evolvendi curam alicui ex ipsorum societate sunt forsan mandaturi. Schedam tuam ami-Co cuidam tradidi , qui ut in Ephemeride F σοφων de Theatro tuo Cometico mentio fiat,
operam daturus est , idque se praestiturum
288쪽
De rebus Polonicis, cum epistolam tuam, cui nunc respondeo, 28. Novemb. anno 1668.
scripsisti, aliter, quam hocce tempore, judicandum vel conjiciendum fuisse existimo. De Principis Condaei in thronum evectione certas spes plurimi & in Polonia & in Galalia concipiunt. hoc ut ipsi contingat, omniaque eX voto cedant, toto pectore ac animo Opto, voveoque. Verum multa sunt, quae, unicam fore electionem, faciunt , ut in animum inducere nequeam. Moschus namque
quamplurimos habet, qui partibus suis fa- ent, easque fovent. Habebit aliquos sibi
faventes Lotharingus. Vereor imprimis ne Othmanicus Imperator, accedentibus Tartaris &Κosachis, maximarum turbarum in Comitiis futuris author fr. Ipsus Poloniae calamitatem , eversionemque reformido , si, quae Gedano ante dies a . scripta sunt, Vera comperiamur ac comprobentur, Κolachos
scilicet, renunciato Poloniae obsequio, ipsius. que excusso jugo, Othmanico Imperio, ut a Polonorum simulque Mosliorum dominatione se liberent, post deliberationes crebras, 9 inita saepius consilia , sese subdidisse a submisisse. Quae ab armis Musulmanorum Orbi Christiano imminent pericula Deus O. M. avertat. Hispania quoque illius novi in FeZZano, Marrochianoque regnis exorti Im S a Pera-
289쪽
peratoris vires suspectas habere, M ab illius insuli ibus serio ae diligenter sibi cavere de-het.
Apud nos omnia , Dei beneficio insigni,
intus forisque pacata sunt. Sumptibus ingentibus ac cura non vulgari, Propugnaculis muniuntur urbes, quas in Hispanico Belgio armis ac pactis Aquisgranensibus Rex tibi acquisivit. Auxiliarem classem copiasque Venetae Reip. in Cretam submittendas ipse diligenter apparari jussit, utque illac versus quantocyus vel 1 faciant naves, curat. Ut tempori ad illam insulam applicent, PraeVertantque deditionem aut expugnationem Deum impense precor. Vale Vir Generosissime ac Nobilissime fc me ama. Scribebam Lutetiae Parisiorum die ultima Martii anno I 669. De illis voluminibus Irenopoli editis cum quibusdam sum collocutus , sed emptores pauci apparebunt, cum pecuniam suam usi-hus vitae necessariam asservare unusquisque cogitet, & in eo studium suum, hoc rerum apud nos statu, collocet. Ante annos decem viginti vel triginta exemplaria hac in urbe
empta fuissent , nunc vero viX quatuor aut quinque ementur.
290쪽
AT tulit ad me nuper ex Hollandia Horthemellius Bibliopola quidquid ex
demonstratione nostra Evangelica erat Amiastelodami editum , cum istic esset ι quod a Vasbergio ad me perferendum accepisse se dicebat. Elegantior visa est concinnior operis accuratio quam speraVeram, quamque eXJecurtato Sc circumsito solio, quod miseras, arbitrari potueram. Superest , ut postquam absolutum erit omne opus , reliqua ad me transmittas : quod a Bibliopola vestrate facile impetrabis. Libellos nostros De Interis pretatione , 8c De Origine Fabularum Romanensium puto Elsevirium nunc tandem accepisse , jam diu enim Lutetia profecti sunt. Tu velim hominem urgeas, ut ad eos recu-
