Epistolae celeberrimorum virorum, nempe H. Grotii, G.J. Vossii, A. Schotti, J. Wouerii, D. Heinsii, C. Gevartii, I.F. Gronovii, G. Patini, N. Heinsii, aliorumque antehac ineditae. In quibus plurima ad omne eruditionis genus illustrandum occurrunt; ex

발행: 1715년

분량: 315페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

178 EPISTOLA XCL

dendos ocJus se accingat ; quod & factu. rum se recepit; neque alteri quam tibi, Viro doctissimo , diligentissimo, mihique, ut spero , amicissimo , eorum emendandorum curam dari patiaris. Rogavi Clarissimum Monachum, ut Belgicam illam, de qua scribis, operis nostri De Fabulis Romanensibus interpretationem ad me mittat. Ex te vero Interpretis nomen scire cupio. Quaeris a me Unde acceperim notari Gabrielem Matth. I. Uers Io. nempe eX plurimorum interpretum

consensu, & ex ipsa quoque ratione, ac similitudine veri. Vides enim in tota σε- οἰκονομ adhibitum Gabrielem , quod ex Luc. I. II, 19, 26. facile intelligas. Conjecturam tuam de nomine Cataphrygarum probo & Laudo. Nescire te ais quomodo congruat Turcorum opinio de pueris illis, quos virginibus natos putant , cum iis quae Profers ex Dialogo Multam medi cum Abdia.

Ego etsi Turcorum nugas praestare non teneor, Promtam tamen exceptionem suggeram: cum enim tria sine masculi opera prodiisse dicunt, Adamum, Arietem Abraham i, & Iesum Christum , non negant alia simi- Iem ortum habuisse. Culpas quod scripsi Pag. 3Is . o. Danieli pos futurarum rerum noscendi avido, & reponi vis , post futuras res. At scito Veteres ita tape & ele

292쪽

ganter esse locutos. Cicero I. de finib. 2u

rum potiendi spe insammati. Philippic. s. exemplorum legendi potestas. Item, Agrorum

Latronibus condonandi. De V niversit. causa collocandi siderum. Terentius, Date rein

sceni copiam novarum. Suetonius in Octavio, Licentia diripiendi pomorum. Agellius libr. s. Cap. IO. Causarum orandi cupidus. Phocas, Muorum brevis usus habendi; & similia sex- Centa. Pag. 37O. lin. as . scribi jubes Artab aciant; non, ut scripsimus, Ariobazani: nos Herodotum secuti sumus, qui Ariobaetanum

appellat initio Polymniae ι Justinus Artamenen. pag. 87. lin. 13. peccatum putas invo- -, quam παρομονον esse vis. Mihi rectum videtur , ut κνημὶς, Sic

Optimae Homeri editiones, Stephanica , Cris. piniana, & reliquae omnes. Sic Romana Eustathii. Sic Stephanus in Thesauro. Scitum est enim Grammaticorum , si in nominibus quintae Declinationis acutus sit in ultima syllaba, cui syllabar vocalis insit natura longa quae retineatur in obliquis, acutum verti debere in Circumflexum. pag. 36 I. lin. 3s. Irpnt redemio Sic scribendum est, non ut putas ' P s. Chaldaica vox est, non Ebraica. De caeteris tibi assentior. Vale, &amare, studiaque nostra juvare perge. Sangermani. A. D. V M. Cal. April. MDc LXXX.

293쪽

BERNARDO SALIGNACO,

S. P.

GForgius ab Arminiaco, Rutenensis si piscopus Clarissimus, nuper ad me misiε

gaVitque, pro veteri nostra amicitia, ut, si quando hominem αξιο,is ον nactus essem, qui istuc proficisceretur, eam tibi prima quaque Occasione reddendam curarem. Lubens it que ansam hanc arripui, & occasionem tibi, Pater mi Humanissime, grato aliquo ossicio indicandi, quo te animo, qua te pietate colerem. Patrem te dixi, matrem etiam dicerem, si per indulgentiam mihi id tuam liceret. Quod enim utero gerentibus usui venire quotidie experimur, ut quos numquam viderunt foetus alant, ab aerisque ambientis

incommodis tueantur, απιὸ υτο συγ

qui me tibi de facie ignotum, nomine etiam ignobilem sic educasti, sic castissimis divinae tuae doctrinae uberibus usque aluisti, ut quid quid sum & valeo, tibi id uni acceptum, ni

294쪽

feram, hominum omnium qui sunt, aut aliis erunt in annis, ingratissimus lim. Salve itaqueptiam atque etiam, Pater amantissime, pater decusque patriae, litterarum adsertor i-ος, veritatis propugnator invictissime. Nuper rescivi ex Hilario Bertulpho, quo hic utor familiarissime, te nescio quid moliri adversiim calumnias Hier. Aleandri , quem suspicarissub persona factitii cujusdam Scaligeri, adversum te scripsisse. Non patior te diutius animi penis dere, atque hac tua suspicione falli. Nam Scaliger ipse Veronensis est. ex illa Scaligeroiarum exsulum familia, exsul & ipse. Nunc vero Medicum agit apud Agennates, vir mihi bene notus, μα - Δι --, ωι τοι-

mι-πωποτ Mus librum nondum videre contigit, nec huc, tot jam mensibus delatum est exemplar ullum; atque adeo suppressiam puto ab iis , qui Lutetiae bene tibi volunt. Vale l-λατέλψ. Lugduni, pridie Cal. Decemb. I 32. Tuus quatenus suus

295쪽

is a EPISTOLA XCIII.

OUam mihi familiaris tui Vicosortii litia

teris salutem misisti aequum minime fuerit absque ulla gratiarum actione dimittere. Pluribus quidem rependo quam dedisti ut qui pluris longe te faciam quam me debeas &quemquam possis. mihi igitur non succenseas si molestus sim, sed tibi potius, qui in me tam urbanus fuisti. Memineras ut puto quam avi. dus fueram Hagar comitis compellare te nec dubitare patiebatur antiquum illud erga testudium quin tam benigne provocanti protinus adessem. Aliqua postulavit tuo nomine Vicosortius Carmina suspicatus sum eaque Latina nec Oedipo opus fuerat qui viri de hoc litterarum genere adeo bene meriti petitionem interpretaretur. Nunquam ab ingressu Musarum in Gallias id nobis potius numeraΠ- di temporis signum sit quam urbis aut Im- Perii primordium majori in pretio fuit latinitas. Nunquam Horatii foeticitas gratior nec lepores Catulliani suaviores Galliae nostraefuerunt addam si placet & Romae suae. Ei, sunt

296쪽

gunt jam mediocria ingenia hoc scribendi genus quod nonnisi paucorum censuris pateat, sublimia vero quod omnium admirationi.

Quae publici juris sunt dissicile foret Episto

lari fasciculo comprehendere tibique ab Elze-viriis tuis comparare facillimum. multa insu per doctiorum hominum folia inter amicos lectitanda sparguntur vulgo ignota. Horum &quaedam habeo & plura habere potero si ulterius quaeras. aliquos Bal Eacii elegos nunc mitto scriptoris inter nostros celeberrimi quique jam neglecta quam adeptus est Gallicae eloquentiae palma jam Romanae studet: statueram etiam ultimo scriptam odem illius gloria obtegere , poenituit subito mendacii εc mox animadverti nec posse me fraudem hanc perspicaciae tuae subducere, nec debere Iabem istam

inurere ejus nomini: meas ego nugas totus tibi approbo, sat magnum praemium consecutas si censura tua dignae sint cum aequiori a stimatione non possint. Commutes quaeso ex Divinis tuis operibus aliqua: fateor quidem eo me animo ad te in praesentiarum ea mittere. eXem Plo Batavorum tuorum, qui nuces suas exteris

Histribuunt Gemmas reportaturi. Vale. Datum Parisiis.

297쪽

EPISTOLA XCIV.

BAR LASO DORIS LAUS

Lugd. Bata . SI lentium meum si bene te novi, cuivis

potius impedimento quam negligentiae imputabis. Dicas attamen, num publico silentio damnatus, dc privatos alloqui prohi-her Equidem incussus ob παρρησιαν supplicii horror non ad Litteras solum, sed ad internas quoque cogitationes meas trepidabat: nec me solum praeiactionibus 8cepistolis, seclmei ipsius imaginationibus prodi putabam, donec omnis illa tempestas regii vultus serenitate discuteretur. Nunc restitutus in integrum ad colloquium tuum redeo a quo ab sui nimis diu. Heros, Heros: quam futilis est natura mortalium , quam fastidiosa suae sortis. Ego cum imperio ferulae regerem Aulam meam, iniquitatem fortunae culpabam, quae me tam putido pulvere mersisset: Nunc cum in hominum lucem me fata protulerint ad alterius sceptrum horreo & tacitis saepe votis ignobilem illam securitatem eXopto. Sed nolo nimis philosophari. Tota hominum vita ambitione distracta est : & arduum illud iter ad

Diuitiasti i

298쪽

E EPISTOLA XCV. et 8s

ad gloriam periculosae viae smile est quam Phaetonti suo depingit Apollo in Metamoria

phosii. Non defuit etiam mihi meus consilia rius qui vastum & altiora cupientem animum discriminum indicio compesceret: sed ille nec rectorem audiit nec habenas. Interim curru insideo & fortunam meam rego , quam non deseram nisi vi majore excussiis. Si me putas hominem esse, crede nullum aeque caput alisque tuum mihi charum esse. Vale. Valeant Uxor, Schrevelius, Iacchaeus, & si quos alios alii Leida non indignos αρουρης. It rum vale & me ama.

EPISΤOLA XCV. . Eruditissimo Piso,

SAMUELI NERANO,

Scholae Seianensis Gymnasiarchae. Sedanum. Isaacus Casaubonus. Samueli Narrano S. D. Vellem tantum mihi esset aut facultatis aut otii, quantum est animi & voluntatis, tu

299쪽

desiderio, Vir eruditissime, satisfaciendi: non dubitarem, quin si minus re, certe benev lentiae significatione, essem tibi vel cumulate satisfacturus. Nunc adeo curis variis de diverso studiorum genere sum impeditus, ut diem diffindere, ικκοντι Θυμῶ, cogar. Quanquam, mi Naerane, si non penitus fallor, rem supervacuam a me petis. Quid enim tibi hac doctrina viro, monitore opus Z Qui tantum profecisti in itinere suscepto, potes mihi persuadere viam restim te ignorare Ego non puto , & non dubito , si ut cepisti pergas. eo quo tendis esse te perventurum. Longum sane iter ad doctas Athenas es ingressus : sed amoenum Deus bone i & oppido fructuosum. Nam qui sine literis Graecis aliquid se putant in literis posse praestare dignum in Minervae arce poni ; eorum fatuitatis, stuporis καMγνωμοσύνει me sane pudet. Sed de his pluribus alias --Gaudeo tibi esse commissam Sedanensis Scholae curam: idque munus bene tibi, bene Rei p. literariae evenire opto. Constituimus , si dabit Deus o ' νιμι, unum e meis filiis isthuc mittere; ubi confido amicos me habere: quorum numerum per te factum esse auctiorem non parum laetor. Ea est futura occasio mutuae scriptionis inter nos saepe repetendae. Ita

velit, qui solus quicquid vult potest. Va-

300쪽

EPISTOLA XCVI.

Quod dudum optabam , effeci tandem, ut filium meum studiorum causa isthuc mitte rem. Si mihi satis compertus fuisset tuus si tus , recta ab urbis porta illum ad te proficisci jussissem. Nunc quia neque de voluntate neque de facultate tua satis liquet, egi cum amicis ut tibi quid animi esset viderent. Spero si tuae res ferunt , non deteriore loco illum apud te futurum, quam caeteros, si quos forte habes. Tradita est vectori pecunia ad menses aliquot, neque est quod vorearis , ullam, Deo bene juvante, moram in eo futuram. Non delicate illum haberi u lumus ego & mater, sed commode 3c munde. Sed multo magis de studiis ejus sumus sola liciti. Itaque, si ita evenit, ut tecum habitet, Peculiari cura ut ejus studiis invigiles Obnixe a te contendimus. Pietatem imprumis doceri illum optamus , & cum pietate bonos mores. Est nobis alius minor aetate filius s

SEARCH

MENU NAVIGATION