Hippocratis Coi De humoribus purgandis liber : et De diaeta acutorum libri tres -- cum commentariis integris Ludovici Dureti Segusiani : accessit Constitutio prima libri secundi Epidemion -- cum ejusdem auctoris interpretatione ; Petrus Girardetus...

발행: 1745년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

, isios TRI ET MAGNIFICIS

CONSILIARIO AVLAE ET IUSTITIAE

ARCHIATRO REGIO FACULTATIS MEDICAELIPSI ENSIS DE CANO ET T HERAPE VTIc sisPROFESSORI ACADEMIAE DECEMVIRO ET VTRIVS E PRINCIPUM COLLEGII COLLEGAE

DECEMvIRO ET COLLEGII MAIORIS PRINCIPIUM SOCIO

PATRONIS OPTIMIS MAXIMIS.

4쪽

uod soleo equidem quoties imchoata a me, in hac celeberrima musarum sede, indicinae studia memoria repeto, summo felicitatis in loco ponere, contigisse mihi Vobis, Viri Illustes, magistris, ea in arte, ut doctissimis, ita pariter fidelissimis uti, id sane me, cum re ipsa non possem, tamen Vt animo erga Vos semper gratis simo essem, impulit, eundemque publico albquando testimonio confirmarem, saepius e citauit. Nam, si ad humanam felicitatem nihil praestantius est, quam recte formatum animum, et artibus scientiisque instructum, haebere , quibus ademtis et reipublicae parum ytiles, et vix homines lsumus, illaque nobis insita diuina vis atque facultas quasi tollitur, aut saltem permultum debilitatur, debet prosecto nihil detestabilius, quam ingratus hominum erga eos animus esse, a quibus sunt ad Veram humanitatem artibus informati. A quo vitio nec ego liber esse aliis videri possum,

5쪽

cum, quae sint eo nomine, maxima in me beneficia, a Vobis, collocata, publice commemorare hucusque neglexerim, nisi ex pluribus, quas habeo, unam potissimam, ad eius excus tionem, causiam allegarem. Vt enim de illa, quae a me proficiscitur, laude non dicam, eam Vobis non posse veram laudem esse, sane leuioribus meis scriptis, etsi ea Vestris illustribus

nominibus inscriberem, Vos tamen non celebrari pro dignitate, neque conseruari commode, exhibitorum mihi beneficiorum, memoriam posse, intellexi. Cum primum vero Tuo maXime,Magnifice ΡL A Υ N E RE consilio auctoritateque, his iterum in lucem emittendis Hippocratis libellis manus admouere coepi, tum etiam de iis Vobis consecrandis, gratoque adeo meo animo publice testificando, cogitaui. Quod enim de meo ad hunc librum accessit, tum per se adeo multum non est, tum plane

non debet pro eo haberi, quo aliquid huius libelli praestantiae accedere, aut serte etiam decedere de ipsa queat. Quem potuerim vero ad id grauiorem auctorem inuenire, quam ipsum Hippocratem, summum omni aetate Μedicum Z quod ex pluribus eius, ad miratione utique dignis, scriptis elegantius, suoque auctore dignius, quam illud de Humoribus 8 ne iam de reliquis adiectis libellis, deque magno Dureto dicam, qui erit paullo post

magnis etiam laudibus celebrandus. Nequit

enim illis Hippocrates non placere, quibus

6쪽

DEDICATIO.

bonae literae non displicent, multoque magis , si Veram, et priscam adeo Medicinam recte aestiment. Quarum rerum, quam incredibili non modo amore atque studio flagretis, sed quam persestam quoque earum cognitionem habeatis, cum satis loquantur, quae in omnium manibus sunt, Vestra elega tissima scripta, commemorari sane a me multis non debet, quod mea laudatione, si alterutrum posset, his Vestris virtutibus detraheretur potius aliquid, quam iisdem accederet. Reticere tamen plane non possum, dispulsis illis crassiss1mis tenebris, quas, etiam ex Medicis, multi bonis literis obducebant, has esse a Vobis, utique apud nos, pristino nitori restit tas, Vestraque et doctrina et exemplis ita

etiamnum eorum ausus atque conatus reprimi, qui, quod ipsi ab literis abhorreant, vellent et aliis haec studia inuisa reddere, ut iam pauci inueniantur, qui cum caecis illis ductoribus in tenebris oberrare, et remoti ab omni humanitate esse, quam in clarissima Vobiscum luce versari, malint. Atque spes sane non exigua est, modo et alii hoc negotium minus negligerent, fore, ut nos breui ad Celsici aut Ferneliani etiam, sermonis puritatem perueniremus, ae praeter exercitationem, horum assidua lectione, ut decet, nobis orationem sor- maremus. De me autem, etsi vereor dicere, tamen, nisi cum exemplum Vestrum, tum

etiam hortationem habuissem, quam Venerari equidem nunquam desinam, neque hanc lite- rarum

7쪽

rarum scientiam tenerem, quam in me sentio admodum exiguam esse, neque in Hippocraticam Medicinam tantus in me amor foret, quem profecto exstingui in me nunquam patiar. Nam de huius praestantia, Vtiam breuius dicam, quid aliud actum susceptumque a recentioris aetatis excellentissimis Medicis fuit . quam ut hanc in lucem reuocarent Medicinam Z quid, quod Sydenhamius, Ba tui,

Boerbaauius et Hommannus eo omnia sua studia, curam cogitationemque intenderunt, Vt

fere oppressam, mancipatamque inanibus Ρhilosophorum hypothesibus, Medicinam, liberali caussa, in libertatem vindicarent, illamque simplicem nobis redderent 8 Quod qui durius dictum in tot eruditissimos Medicos putant, quorum vel Anatomicis vel Physiologicis, aliisve inuentis, locupletior facta Medicina sit, atque ad maiorem veri et certi velut gradum eum eta, illi practicam Μedicinam a theor tica distinguant, ad quam prosecto illa inuenta, et quaecunque iam operosius e miliematica disciplina, nec raro ad ostentationem, peti solent, permultum faciunt. Verum de harum rerum usu, in practica Medicina, propemodum

ita sentio, ut eas ad Chirurgiam maxime necessarias, sed ad internorum morborum cur tionem, praeter Viscerum inprimis ac vasorum, neruorumque aliquam cognitionem, et ex his

facillime cognoscendas functiones , ac simpliciora Chemica praecepta , quae ad succorum in corpore mixtionem pertinent, parum utiles esse,

8쪽

ese, existimem. Quocirca etsi, his recentiorum inuentis, ars Μedica plurimum aucta adique amplificata est, tamen, nisi haec connexa eum veteri Medicina, et inter se utraeque aptae sint, recentior illa Μedicina antiqua multo inferior erit, et Veritas artis, quae exploratisibina veteribus, per diuturnam diligentissimamque obseruationem, fuit, maiorem vim illa livbebit, quae debet, hac nostra aetate, ex mech

nicae disciplinae regulis proficisci. Quae

quam parum ad ipsam medendi artem valeant, ignorare non potest is, qui vel semel morbi, ex acutorum genere, estectus in corpore, mirabilemque euentum vidit: adeo prisca Medicina, sine recentiorum inuentis, utique stare potest, noua Medicina sine antiqua omnino non potest. Quam veterem Μedicinam cum vestra, Viri Illustres, auctoritate, mihi summo-Pere probatam meminerim, eam hac Vestra commendatione, mihi etiam gratissimam fuisse, et pro virili quoque parte excultam, consecratione huius libelli, Vobis significandum existimavi, meque pro hoc quoque beneficii genere, Vobis gratum praebendum. Et cum praeterea, nisi suasu atque iussu inprimis Tuo, Magnifice PLATNERE, hunc laborem suscipere non ausus fuerim, eum in lucem emittere, nisi reddita Tibi dati negotii ratione, iure dubitaui.

Quidquid autem in hoc libello praestiti, cum

sic fecerim, uti legendum, interpretandumque Hippocratem esse arbitror, de hac re eX a 5 Pone-

9쪽

DEDICATIO. lponere iam breuiter liceat, non, quod Vos doceri a me posse existimem, quomodo versari lin Hippocratis lectione debeatis, a cuius temeritatis suspicione vel Vos Ipsos me liberaturos confido, Verum, Ut possim proinde a Vobis vel meliorem aliquem modum legendi Hippocratem edoceri, vel in illo magis confirmari.

Μecum Vero Omnes optaturos existimo,

scilicet, quibus bonarum literarum amor est, ut in te ione Hippocratis aliquis non mediocriter versatus, et antiquissimae illius, qua usus est, graecae linguae, gnarus, plane dilucideque e poneret, quid faciendum sit iis, qui animum adiungere ad principis Μedici lectionem velint. Nam quae frequentior caussa est, quamobrem adeo multi, hac nostra aetate, Μedici veterem Medicinam vel negligunt, vel plane

contemnunt, quam, quod Hippocratem legentibus tantae dissicultates Occurrunt, Vt tumhidam inquinatamque aquam, ex plurium recentiorum rivis, haurire, quam eam eX Veterum argenteis fontibus, sed ad quos dissicilior aditus sit, limpidissimam, bibere malint, et

sitim medicae doctrinae exstingueret Hisque dissicultatibus non solum illi deterreri et auocaria veterum lectione, solent, qui vel graecae linguae nimis leuem scientiam, vel minus attentum animum, atque assiduum ad legendum afferunt, Verum etiam illi, qui ita praeparati, et plane eo animo accedunt, ut sibi priscae Medicinae notitiam comparare Velint.

10쪽

Quod, quo frequentius malum, etiam apud literarum amantissimas gentes, est, eo magis id saepe miratus sum, Hippocratis scripta, usque ad nostram aetatem, seruata, homunesque inuentos esse, qui , in crassissimis illis barbariet tenebris, quibus omne bonarum literarum studium sepultum iacuit, vel ipsi legere Hippocratem atque describere, vel aliis describendum dare voluerint, aut etiam potuerint, ad hunc laborem suscipiendum, aliquem inuenire; quod sane mirum est, non miraemium illis videri, qui sere diuini aliquid in Hippocrate resedisse, existimant. Neque allegari vel Aeschylus, et Homerus, et Sophocles, et clii antiquissimi graeci seriptores debent, qui, quod pariter seruati sint, possint permagnam, in qua Hippocrates est, admirationem minuere. Nam, quod inter Monachos, qui tum soli literarum studiosi erant, nonnulli fuerint, qui p0etarum, ac praecipue Comicorum et Trugicorum, lectione sint delectati, quid in ea re singulare fuerit, cum soleant eiusmodi scripta, temporis fallendi caussa, vel maxime ab hominibus sine literis, legi' qui vero solidiorem

doctrinam, et medicam praeeipue, eXγω, eamque ob caussam, vel Μedicis ipsis obscuro auctore, petendam, profecto parum curant. Tres autem inprimis res sunt, quae in Hippocratis lectione non solum tirones, Verum etiam doctores non raro impediunt, Videlicet multae antiquae et penitus obsoletae

SEARCH

MENU NAVIGATION