Hippocratis Coi De humoribus purgandis liber : et De diaeta acutorum libri tres -- cum commentariis integris Ludovici Dureti Segusiani : accessit Constitutio prima libri secundi Epidemion -- cum ejusdem auctoris interpretatione ; Petrus Girardetus...

발행: 1745년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

DEDICATIO.

esse , Ut eo legi facilius, clariusque intelligi posculset, de hoc nostro syne id adeo verum est, Ut pri irum absit, quin etiam Dureti versio hinc inde lpaullo obscurior graeco textu sit. Neque Veroa Dureti gloria, atque huius libelli praestantia, hoc ipso multum detrahi posse, existimandum lest, quae Vtraque tanta est, Vt, quomodo a me digne laudari queat, plane non Videam. Nam qui Dureti in Coacas Praenotiones editum commentarium cum hoc, in librum de lHumoribus parato, comparauerit, ei Duretus

se in hoc ipse superasse videbitur. Quis autem est inter Medicos, qui non illum in Coa.

cas Praenotiones paratum commentarium, in- l

ter omnes, qui in Hippocratis libros perfecti sint, primo loco habeat, aut nulli saltem secundum esse existimet 8 quisque non nouam leius editionem, qualis ante aliquot annos prο- ldiit, ob raritatem primae, diu ante exoptauit Z lQuod si autem ea denique vera, et iucundissima laus est, quae ab illis proficiscitur, qui ipsi in laude vivunt, sine dubio, operae pretium facturus sum, si Celeberrimi Trilieri, de hoc

nostro Dureti commentario, elogium adduXero, quod tamen Tuo, Magnifice ΡLATNERE, pace fiat. In literis enim D. XXVIII. April. Μ DCC xxxv II i. ad Te datis illustris ille Archiater sic scribit: Ad Dureti commendationem nihil, credo, maius excogitari potest, quam qu0d magnus Boerhaauius illum no diesque Versat, Vt ipse vidi, quum, ante aliquot annos, eum inuiserem. Vix enim verba

22쪽

DEDICATIO.

sat digna, satque grauia reperire poterat Venerandus Senex, quibus mihi hunc interioris et solidioris Medicinae thesaurum, ita enim

vocabat commendaret, perpetuaque lectione dignissimum praedicaret. Cum vero Du- retus, pro laudabili eorum temporum more, quo ita Medicam artem tractabant, Vt tirones ad Hippocratem, et Galenum, et Celsum, aliosque antiquos Μedicos legendos, manUducerent, et quae vel Obscuriora essent, commentariis illustrarent, vel a veritate aliena, quoque corrigerent, praeter Coacas Praenotiones, etiam alios Hippocratis libros, et inter ess,

hunc de Humoribus, studiosis praelegerit, et

enarrauerit, tamen morte praeuentUS, com

mentarii edendi curam relinquere filio Ioanni coactus est, quo fatis cedente, is ad Girardetum peruenit, eoque curante Parisiis A. MDCXXXI. eadem forma, ac haec nostra editio, prodiit. Cum Vero haec, tum quae Girardetus in illo edendo praestitit, ex eius adiecta praefatione, cognosci queunt. Quibus etsi utilem eruditis Medicis operam Girardetus praestitit, tamen is liber posthumorum sortem Omnino euitare non potuit, quatenus in primis in quatuor

libros, horumque singuli, in plures periodos, se- icti distinctique fuerunt. Nam Girardetus qUidem se hoc Galeni auctoritate fecisse dicit, sed neque semper hunc auctorem videtur secutus esse , neque sequi in plurimis locis tam secure debuisset, quod ex paraphrasi annotationi-

23쪽

DEDICATIO.busque nostris patefiet. Atque ille Galeni commentarius, in hunc de Humoribus librum, qui est is, quem Girardetus secutus est, Vix potest inter genuinos Galeni foetus numerari, quamuis in eo Galenicae doctrinae dictionisque Vestigia, quantum ex latina versione perspicere licet, inuenire non dissicile sit. Sed multum lucis hic commentarius obscuro libello non affert, neque mihi, in concinnanda hacce paraphrasi, magno adiumento fuit, quod, si singularum vocum, imo et propositionum sensum satis bene indicat,

quae ex his cohaereant inter se, quae contra seiungi debeant , et quam in hac re Viam tenere Oporteat, ea vel male, Vel plane non aperuisse deprehenditur. Quocirca neque Galenum, si is aliter auctor est, sequi omni ex parte Potui, neque Girardeti ordinem in toto libello

retinere, a quo ita recessi, ut, si vel leue dubium superesset, nihil mutarem, verum in an notationibus saltem animum aperirem, sed ineuidenti caussa, alium ordinem constituere, non

dubitarem. A quo autem sit illa libri inscriptio: de Humoribus purgandis, profecta, etsi me fugit, tamen me fateor permultum eo inclinare, Ut potius simpliciter de Humoribus inscribendum Velim , cum quod in graecis Codicibus simpliciter audit, tum quod plura in eo inueniuntur, quae ad Universam de Humoribus, etsi morbo affectis, doctrinam pertinent. Nam hic liber etsi non

24쪽

DEDICATIO.

integram, tamen, pro Hippocratica scribendi ratione, fatis persectam humorum pathologiam continet, atque caussas, symptomata, effectuumque notas indiciaque complectitur, ut cur in exponenda Pathologia Hippocratis, Doctissimus Clericus non hoc inprimis libello usi is sit, saepe miratus fuerim. Iam vero opportune in memoriam redit, esse inter eruditos, qui, Vt plures alios Hippocraticos libros, sic et hunc de Humoribus, malint ad auctorem Democritum Philosophum referre, eo nomine maxime, quod a Diogene Laertio dicitur

unum de humoribus librum conscripsisse; sed

contra hos neque animus mihi est, neque necesse est multa in alteram partem disputare,

quod equidem dubito, an quis sibi persuaderi

eo argumento passurus sit, ad Democritum

Potius, quam ad Hippocratem, illum librum pertinere. Quod autem, Illustres et Magnifici viri, mancam illam, imperfectamque, quam dixi, Dureti latinam versionem retinui, id ideo

feci, ut tirones inprimis singularum vim vocum, saltem plerarumque, intelligere, et hinc maiore cum Utilitate, nostram paraphrasin legere, atque Hippocratis sententiam inde plenius Cognoscere valerentan binis reliquis libris,quos primae editioni ita adiectos Girardeti cura illustratosque habemus, Ut commentarii ma-Ximam tantum partem a Girardeto ex Dureti schedis collecti vel excerpti esse videantur,

haec potissimum mihi facienda esse existimavi,

25쪽

Vt textum, quem dicunt, graecum adiicerem, leumque pariter ac latinam versionem, qua

possem, fide, diligentiaque emendarem, quae si Vobis, Viri Μagnifici, probantur, equi dem satis habeo. Atque in eme andis Vtriusque libri versionibus, omnino quidem

graeca auctoris verba secutus sum, et multa quidem aliter verti, tamen et in multis locis Foesianam retinui, quod cum graecis eam optime conspirare intelligebam. Eo autem, quod etiam graeca adieci, cum iis consultum volui, qui ad minimum conferre graeca cum latinis, in obscurioribus locis, vellent, tum iis, qui per se graeca negligunt, et cum versione

dubii, quam cum graeco teXtu, quem Vocant, certi esse malunt, ne vel occasionem graeca legendi his eripuisse videamur, si forte et linguae et Medicinae graecae praestantia iis hoc modo innotescere, atque ad utramque discendam , quasi ex veterno, Medici excitari possent. Hoc enim ab aliquo inde tempore sepulti, illius antiquae gloriae, quam graecae inprimis latinaeque linguae scientia ipsis peperit, possessione se elici passi sunt, neque

hanc ingentem iacturam omnino reparare vel le videntur, etsi sunt inter recentiores nonnulli, qui, cum veteri Medicina, etiam graecas latinasque literas instaurauerint, hasque clam

ipsa arte arcto, indis lubilique vinculo, iungere studuerint, inter quos sane Vos, Magnifici Viri, excellere mecum omnes consen'

26쪽

DEDICATIO.

tiunt, qui literas reste aestimare, Constituereque earum pretium sciunt. Vt autem Vos, Vestro exemplo, studiosorum ingenia, non parum, ad bonas literas colendas, excitatis, sic mihi eundem in finem, pace Vestra, temporum eorum memoriam recolere liceat, quae maxime eruditis Μedicis, amantibusque literarum abundauerunt, Vt, pluribus exemplis propositis, Medicinae studentium animi, literas discendi cupiditate, eo magis incendantur et exarde

scant.

Id vero aureum saeculum a Christo nato, decimum sextum fuit, eiusque inprimis initium, quo vel in sola Germania, plures in utraque lingua doctissimi, vereque adeo eruditi Medici exstiterunt, quam et in superiore , et in hoc nostro, quo vivimus, saeculo tota propemodum Europa habuit. Atque ex magno eorum doctorum numero saltem eos nunc prO- feram, qui vel eandem atque Vos, Viri Magnifici, patriam habuerunt, vel ludum aliquem literarium reXerunt, graecamque linguam in Academiis aut alibi publice docuerunt, vel a Cl. Burckhardo, tanquam minus noti, omissi sunt. Nam, si maiora lumina, etiam solius

Germaniae commemorare animus esset, de

berem utique Henricum Stromerum Aurba' chium , Ioannem Langium Leobergensem, Ioachimum Camerarium, Ioannem Cratonem a Crassitheim aliosque plures, prae reliquis omnibus, nominare. Iam vero primo loco

27쪽

Wolffgangum Meurerum Alienbergensem lpono, qui decimo tertio anno illius saeculi, in lucem editus, hic Lipsiae inprimis, ob litera rum studium, in magno honore fuit. Quamuis enim primum in Pirnensi seliola Schadium praeceptorem, et postea in Dresdensi Sches

1elium, optimos viros secutus sit, atque hoc etiam iubente, iam tum Dresdae, graecas Aesopi fabulas commilitonibus enarrauerit, tamen

Lipsiae demum potissimum inclaruit, ac primum , iubente Coenobii Thomani praesecto, iuniores monachos graecam linguam, hinc in ipsa Thomana schola, proximo a Rectore Bor-nero loco, bonas literas docuit, sed breui tempore post, recens erectam scholam Nicolaita- , nam, cui a Μagistratu praeficiebatur, summa cum laude rexit. Quod Vtrumque munus lcum sit ipsi, maxime Bornero auctore, deman- ldatum, quanta Μeureri nostri eruditio fuerit, lnon dissiculter intelligitur. Cui enim summum literarum studium, et graue iudicium, et, quod longe maximum est, fides integritas- lque Borneri ignota est Z qui eo tempore vixit, quo muneribus non illi praeficiebantur, qui luel aetate et ordine , Vel patronorum gratia, lpriores erant, sed quos praestare aliis , et excellere maxime in ea, siue scientia siue arte, iquam tractare debebant, literatis inprimis rei- lque intelligentibus viris perspectum erat. Postquam vero per sex annos scholae Nicolaitanae

praefuerat, primum ad Philosophiam docendam

28쪽

DEDICATIO.dam se contulit, deinde ex Italia redux, quo iter Medicinae caussa susceperat, honores eius artis Academicos impetrauit, et Facultatis tandem Decanus fastus, atque in Senatorium quoque ordinem lectus est. Quoniam vero hoc Meurerus cum multis aliis, a nobis recensendis, commune habuit, Vt e schola in Acadeamiam ad docendum, et porro ad rempublicam gerendam, Vocaretur, imperare mihi non posssum, quin elegantem huius rei animaduersionem, quam Cel Ernesti in Elogio Caspari BONneri fecit, quaeque ad rem nostram permultum facit, hic afferam. Nempe, ait, hoc in more positum fuit, institutisque illorum temporum , Ut, qui ingenium suum vellent in Academiis docendo, interdum etiam in republica gerenda, aliquando probare, cum essent Academicum studiorum curriculum emensi, in scholam aliquam illustriorem ad tempus se docendi caussa conferrent, ut ibi assidue & multum docendo, firmitatem quandam, in graecis latinisque literis, consequerentur, et mentem linguamque perpetua et curiosa exercitatione acuerent. Aequalis Meureri nostri vel potius prior eo fuit, etsi minus quodammodo celebris Georgius Sturciades,quo eum nomine Camerarius appellare solet, vel Sturcius, qui patriam Vrbem Annaebergam habuit. In hoc quanta fuerit graecae latinaeque linguae peritia, cum ex eo constare potest, quod amice Ioachimo Camerario, summo in his viro, usus est, pa'

riter

29쪽

riter et Eobano Hessis, et Euricio Cordo, et lmultis aliis, quodque eum, hoc nomine, inuidendo elogio mactauit Matthaeus Dresserus, tum inprimis ex eo clarum est, quod scholae Erphordianae per plures annos,dissicillimis periculosissimisque temporibus, omnium cum laude praefuit. Iisdem temporibus Ianus Cor. narius, Μedicus Cygnaea oriundus, floruit, quem etsi Cl. Burckhardus non infimo loco inter Μedicos humanitatis tudiorum vindices, posuit, tamen hic quoque memorandum prae aliis permultis, exist imo. Nam summo studio atque opera eo sere primus allaborauit,

ut graecam Medicinam tanquam Veram et genuinam, prae illa Arabum, cunctis probaret, et hac de causia, literarum graecarum studium commendaret. Quocirca suo aliis exemplo

praeivit, totamque aetatem in Vertendis grae- lcis auctoribus, cum Μedicis , tum Theolo- lgis etiam et Philosophis, quasi consumst. Legimus enim inter Medicos Hippocratem, multos Galeni libros , Aetium , et Dioscoridem, ex Theologis Epiphanium, Chrysesto.

mum, Basilium, Gregorii NazianZeni aliqua, et Synesium, e Ρhilosophis Artemidorum, Geo-ponicon libros, Parthenium de amatoriis affectionibus, aliosque a Cornario latine conuer sos. Etsi autem hac interpretandi arte parum verae laudis sit consecutus, si velimus scilicet audire Huetium in Lib. II. de Interpretatione, qui eum ieiuniorem utroque Melanchthone

30쪽

DEDICATIO.

et Neandro et parciorem, sed graecae linguae

non satis gnarum, neque latini sermonis puritati satis consulentem, neque ad librae aequatum examen satis accurate Vtrumque exigentem dicit, tamen Vel hoc nomine celebrari inter reliquos Medicos, graecarum literarum gnaros, meretur, quod graecos Medicos quasi in manus pluribus dedit, et arti studentes, etiam ad graecae linguae studium maximopere excitauit. Neque illam adeo Huetii censu ram morabitur, sed Cornarium Utique graecae linguae scientiam tenuisse is plane intelliget, qui et ipsos ab eo versos auctores, et septem Dolabellarum libros, quos in Paulum Aeginetam Medicum scripsit, cum cura perlegerit. Eadem interpretandi arte Sigismundus Gelenius Pragensis inclaruit, Vt eam, Huetio auctore, Vix quisquam pluribus eo monumentis ditaueriti Fuit autem is graecas literas in Italia a Marco Musuro edoctus, et Typographiae Frobenianae per triginta annos praefectus, eas literas porro colendi occasionem amplissimam

habuit. Atque ex ea officina Lexicon illud Symphonum, quatuor linguarum, ab ipso inscriptum, prodiit, & plures eorum graecorum auctorum sunt editi, quos quidem Gelenio

interprete, possumus etiam latinos legere. Ex horum numero esse memini Aristophanem,

Dionysium Halicarnasseum, Appianum, Philonem et Iosephum Iudaeos, Origenem contr.

Celsum atque Euagrium. Potest etiam Gelenii

SEARCH

MENU NAVIGATION