Hippocratis Coi De humoribus purgandis liber : et De diaeta acutorum libri tres -- cum commentariis integris Ludovici Dureti Segusiani : accessit Constitutio prima libri secundi Epidemion -- cum ejusdem auctoris interpretatione ; Petrus Girardetus...

발행: 1745년

분량: 510페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nii graeca scientia ex iis intelligi, quae in Haii

nonis et Arriani Periplis, ac Strabone et Ρluc ltarcho, Chrysostomo, iustino Martyre, et in graecis illis Epigrammatibus praestitit, quorum varias Anthologias habemus seu Florile- lgia. Ad quae omnia tandem illud elogium accedit, quod ipsi ο παυυ Fabricius dedit in Bibliotheca Gr. Lib. I. p. 43. et Lib. II. p. 682. Adiungamus Gelenio Conradum Gesnerum,

sui saeculi egregium Ornamentum, quem, Vt maiorem Gelenio Medicum, sic non minorem Grammaticum fuisse nouimus, atque humani tatis studiorum vindicem. Tanti viri bene meritas laudes, sed, quod recte mireris, tantum eas Cl. Burckhardus non siluit, quas ipsi circa literas gestarum rerum amplissima cognitio peperit, quae tamen non est cum graecae latinaeque linguae et philosophicarum re rum scientia comparanda. Hanc atque omnem lGesineri vitam diligenter Simierus exposuit, iqui, inter alia eum iuuenem Tiguri Grammaticam docuisse, hinc vero Lausannam voca

tum fuisse prodidit, ut in noua ibi condita

Academia, publice graecas literas doceret. Quod si satis non esset, ad summam Gesineri eruditionem probandam , ea sane ex plurimis utilissimisque illius scriptis elucesceret. Vtque de graecis tantum latinisque literis dicam, quomodo quis non credat, harum th eo sum

mam peritiam fuisse Z qui vastum illud lectionisque propemodum infinitae opus de Anima lium

32쪽

lium historia condidit Z quo, quidquid siue de

natura, siue de moribus, omnis generis animalium,antiquissimi,et eo tempore,parum cogniti, graeci scriptores memoriae prodiderunt, a Ges-nero studiosissime excerptum continetur atque

digestum. Accedunt etiam Aeliani, ac Sto-baei, itemque Hannonis Ρeripli latinae conuersiones, in quibus, e doctissimorum viro. rum sententia, boni interpretis ossicio, perquam egregie perfunctus est. Inter Germanos Medicos, graecarum literarum studio claros, ut

iam Heluetum numerauimus , ita nunc quo que Batauum commemorare liceat. Is autem

est: Ρetreius Tiara, qui primam lucem vidit Vorconii, quod Frisiae occidentalis oppidum est, anno decimo quarto saeculi sexti & dedimi, sue, ut alii volunt, eiusdem saeculi anno decimo sexto. Is, cum liberales quascunque artes, et Medicinam quoque, proprio marte, di dicisset, Germaniam, Galliam , Italiamque peragrauit, tandemque in patriam redux, ad colendam docendamque inprimis graecam linguam se contulit. Quod ipsi etiam adeo seli citer cessit, ut primum in Lovaniensi, postea in Duacensi, hinc in Leidensi, tandemque in

Franequerana Academia, graecas literas docendi muneri admoueretur. Eum ab Huetio fuisse inter claros interpretes numeratum, equidem non reperio, sed aliis interpres grae

33쪽

BEDICATIO.

que in eruditorum manibus Pythagorae, pho cylidis aliorumque sententiae, Euripidis Μe. ldea, Platonis Sophistes, in quibus latine Ver- itendis se ita gessit, ut locum inter optimos, ad minimum suae gentis, interpretes tenere lposse videatur. Talem se etiam in Homeri Hymnis, et Hippocratis Aphorismis, ac Prognosticis praestitisse probabile est, quae cum

etiam latine verterit, adhuc tamen non in lucem sunt edita. Haec autem omnia sere de Tiaraeliterarum studio Μeursius in Athenis Batavis retulit. Ex nostris clarior notiorque Georgius Bersmannus est, sere circa medium saeculum sextum ac decimum, Annaebergae naetus. Ipse se ait, in praefatione, quam Hora-itio suo addidit, praeceptore Georgio Fabricio usum esse, seque hoc nomine, nec sine ratio-alne, beatum praedicat. Medicinam quidem lin hac Lipsiensi Academia, et postea in Galliis lquoque, et apud Italos coluit, sed maxime linguis literisque graecis ac latini* praecipue operam dedit, atque in his, in scholis pariter et

Academiis docendis, Vitam omnem contriuiti atque consumsit. Primo enim in illustremΡontensem scholam se contulit, eiusque regendae

curam in se sitscepit. Ex qua, cum post aliqu0tannos, in ittebergensem, ac non longo tempore post, in Lipsiensem Academiam, vocatus esset, in Utraque primum philosophicas scholas habuit, sed post acerba magni Camerarii sata

34쪽

DEDICATIO.

fata, qui in Lipsiensi Academia, graecam latinamque linguam, summa cum laude docuerat, Bersmannus inprimis dignus est iudicatus , qui ei successor daretur. In hac suscepta docendi prouincia, qualem se Georgius noster

gesserit, cum ex magno omnium plausi, cum quo docebat, tum ex editis, in permultos Veteres auctores, commentariis intelligi potest , in quibus eximias ingenii dotes explicauit. In quorum auctorum numero etsi graecos fuisse non reperio, tamen et huius linguae idoneam facultatem Bersmannum habuisse, cum ex iisdem Commentariis patet', tum ex eo, quod in Seruestana schola, cui Vltimo praefuit, Homerum, Thucydidem, Demosthenem, optimos dissicillimosque graecos auctores, enarravit. Bersmanno prior aetate, fortassis et eruditione fuit, Georgius Agricola, Glaucha, Misiniae oppido, oriundus, a euius ingenio se nihil mediocre expectate, optimus talium rerum iudex, Erasmus scripsit. Quod, si Ges

nerum, praeter alias caussas,etiam propter opus de animalium historia, inter Medicos, graece doctos, retulimus, neque Agricolam inter eos numerare dubitamus, quod ad condendos ibi0s egregios , ac nostra saltem commenda tione maiores, libros de re metallica, de animantibus subterraneis, deque mensuris vete rum , Omnes graecorum latinorumque the sauros excussit, et summo cum studio collec a ctas

35쪽

DEDICATIO.

fhas ex iis ingenii opes, in illis scriptis, explici.uit. Quomodo igitur non maxima Agricola peritia graecarum latinarumque Iiterarui fuerit,qui Thuano dicitur, post Budaeum et Rciatum, diligentissimam tractationem de mea suris ponderibus ac metallis veterum addidisset

quique ad huius inprimis librum, eruditionii reconditae pleno scripto, respondit Z Adqudi accedit, ipsum graecam scholam primum Cygneae instituisse, quo nomine merito olim laddatus suit ab Ill. Μenckenio in Diff. de graecarum ii terarum et latinarum inMisinia instauratoribus. Post hunc, inter eos Medicos, qui excestente in omni genere literarum, doctrina, paltriam illustrarunt,nominandus Ρaulus Dolsciui est, Plauiae Variscorum, initio decimi sexti sae. culi, in hanc lucem editus. Huius insignia meri ita , etiam in graecas literas, non tam neglexisse Videntur eius aequales, quam potius pressisse, ut ea posteros omnino celarent. Melanchthdavero, a quo Dolscius erat bonas literas edo

eius, ac filii loco habitus, cum Halenses quaererent, ad quem possent tuto scholae suae regendae prouinciam deferre, facile ab his gra

tia sua austoritateque impetrauit, ut hunc D0ι scium scholae suae praeficerent. In quo mulnere administrando, quanta dexteritate non modo, sed etiam fide et assiduitate, versatus sit,

ex eo intelligi potest, qnod, cum post aliquot annos, in Academiam se, discendae Medicinat caussa

36쪽

DEDICATIO.

iussa contulisset, eiusque honores summos ijpetrasset, sua eius tutelae corpora, ut olim Merorum animos, Hallenses committebant, atque, ex eorum temporum more, Archiatrum, seu physicum suum, Dolscium constituebant. Νullius autem rei tam idonea in eo facultas residebat, quam graeci carminis, cuius ut multa egregia monumenta reliquit, ita sigηlatim, quae inter haec, maximam attentionem meretur, graece a se redditam Augustanam consessionem, de quo argumento singularis epistola est GueinZii, quae MDCCX xx. Halae in lucem emissa est. Ad haec tempora etiam Helius Esianus Hesius pertinet, de cuius ortu et nomine Cl. Ayrmannus duas elegantes commentationes nuper edidit. Is, quo iure a Cl. Burchardo potuit, ob carminis, potissimum latini, facultatem, eodem a nobis potest, propter graecarum literarum peritiam, inter Medicos, humanitatis studiorum vindices, referri. Etsi enim ex hoc literarum genere, permulta eius ingenii monumenta non exstant, neqUe tamen

ipsi ad ea ponenda ingenii vires , sed auri ar gentique defuerunt, quo suam commode p0sset,familiaeque vitam tolerare. Praeterquam, qu0d primum ius, et postea Medicinam ς0luit, quam sperabat sibi lucrosiorem fore, maxime se ad bonas literas docendas contulit, e rum ossicinam Erfurti, Norimbergae et ηῖrpurgi tandem instituit, earumque cupidiis Q 3 adole-

37쪽

adolescentibus graecos latinosque inprimit

poetas enarrauit. Ipsum Vero EObanum pri lmum sere fuisse reperio, qui, cum reliqui ileruditis fere omnibus, latini carminis facultate, praestaret, Theocritum, Coluthum, et Ηρ, meri Iliadem delicatissimis latinis versibus ex

pressit, quod deinde sunt alii, sed sine illhsuccessu, imitati. Theognidem etiam Eoba nuS Vertit, cum Norimbergae Viueret, se luculente inchoatam conuersionem, quod Ca, merarius scripsit, cum detrimento studii lite. rarum maXimo, abiecit, ac reliquit. Eaden interpretandi arte bini Wilatembergenses inclaruerunt, Nicodemus Frisichlinus , et laed

bus Scheggius , uterque in eruditis infelici. cibus ponendus. Quod vero Frisichlinuninter Μedicos numero, cum is, qui nuper de eius vita singularem librum conscripsit, Cl. Langius hoc plane silentio praeterierit, id Frisichlini aequalium auctoritate facio, quo rum nonnulli, in carminibus, in eius honorenscriptis, ac praesertim Chemnitius in monu

mento , quod Friscli lino posuit, ipsum Me

dicae artis Doctorem nominant. Fuit autessi in eo maximus amor graecarum literarum,

. in quibus colendis docendisque siue in Acade natis, siue in illustribus scholis, suum inge nium probauit. Academias enim ornauis Tubingensem, Pragensem, Wittebergensem; ac Marpurgensem, scholamque Martinia

38쪽

DEDICATIO.

nianam, quae Bruns igi floret, aliquo tempore rexit. Etsi Vero continua egestate pressus erat, tamen Vel in carcere assiduus invertendis graecis auctoribus, fundendisque in utraque lingua, elegantissimis versibus esse non desinebat. Atque, hac etiam nostra aetate, in magno pretio sunt, apud eruditos, Callimachus , Tryphiodorus, Aristophanis Comediae quinque priores, et Archiae carmina, metaphrasi latina metrica a Frischlino omnata, atque in lucem edita, et Aeschyli Oppianique versionum, ab ipsa factarum, iacturam eruditi quam aegerrime serunt. Sed inter grammaticos sui temporis facile principatum tenuit, totamque utilissimam artem

plurimis egregiis scriptis illustrauit, quibus aliis suae aetatis doctis viris pepercisse non Videtur. Iacobi Scheggii minus fere insignia merita in bonas literas, summa in Philosophiam sunt, quam pariter ac Medicinam, triginta annis, in Academia Tubingensi docuit. Dedit vero etiam operam, ut latinis scriptoribus illustrandis , sic graecis myxime luculentis conuersionibus exornandis. Quare suo merito a Gesnero vir utraque lingua doctisi1mus nominatur. Idque fugere ς0s non potest, qui vel Theognidem ab eo latinis versibus expressum, vel Arriani in Epictetum Commentarium legerunt, quem latine conuertit. Sed in his Medicis , quio 4 saecu-

39쪽

DEDICATIO.

saeeulo sexto ac decimo floruerunt, quibus ilque apta inprimis graecae linguae facultas lfuit, poni profecto etiam possent Andreas Grundierus , Olympiae Fuluiae Moratae maritus, Matthaeus Dremerus, Ioannes Vollandus, Erhardus Hedeueccius, Georgius He. nisichius, Ioannes Daniel Siaecanus et forte alii, sed quos omnes, alio quodam loco, am plius commemorare non intermittam i modo haec illustriora exempla, quae allegaui

mus, adolescentum animos excitarent, Vt,

antequam se ad discendam Philosophiam, Medicinamque conferrent, bonas literaS colerent, seque, ad humanitatem fingi formarique, Paterentur. Neque vero Vos, Viri Magnifici, his ieiunis narratiunculis deti.

nuissem, nisi Vobis seirem iucundissimam esse learum rerum memoriam, quae partam a Medicis gloriam facultatis graecae linguae de clarant. Atque ut nostra oratio ad Hippocratem reuertatur, sunt quidem inter iam recensitos Medicos multi, qui et in hoc, quasi principe veterum graecorum auctoriam, vertendo enarrandoque suam operam collocarunt , qui, si omnes Verae antiquae graecae linguae idoneam facultatem habuissent, aut sibi antea crebra assiduaque operum Hippocratis lectione comparassent nunc sine dubio planum expeditumque omnibus per Hippocratem iter foret. Ex iis vero, quibus

40쪽

DEDICATIO.

raecae illius scientiae primae partes tribuun-

ur alios a suscipiendo explicandi Hippocra iij negotio rei dissicultas plane deterruit, in

aliis ad minimum antimi contentionem ita debi litauit, ut susceptum Opus relinquerent ima

persectum. Ac nisi mihi, omni fere grae- ea scientia destituto, maior audacia fuisset, non adeo longo temp0re post, quam animum ad illum praecipue de Humoribus librum explicandum, adieceram, pariter ab opere desti tissem. Accessit vero , quod non minutias omnes venari, sed saltem in arti studentium commodum, ab Hippocrate, eo in libro, datas utilissimas regulas proponere volebam, diligenter explicatas. Qui adeo labor noster, si Vobis, Viri Illustres, vel aliqua ex parte probabitur, desinistris aliorum iudiciis multum

sollicitus equidem non ero, quod inter nostrae aetatis Medicos, etiam in literarum doctrina, primae partes Vobis merito tribuuntur. Atque in optatis, scio, mecum omnes habebunt, quibus literae curae sunt, ut ex Medicis multi, et doctrina et exemplis Vestris, etiam porro possent ad bonarum literarum studium excitari. Est autem Vobis cum ob hanc, tum propter alias permultas et magnas utilitates, quas toti reipublicae continuo asteriis, longior vita sanitasque firma et perpetua optan'd quo etiam meae praevideo saluti consul xum sere, quam quidem a Vobis maxime ad-

SEARCH

MENU NAVIGATION