장음표시 사용
211쪽
Multa modis multis multarum semina rerum,
Quod permista gerit tellus, diseretaque tradit.
Nocturnumque recens extinctum lumen, ubi aeri Nidore offendit nareis consepit ibidem, Delicere ut pronos qui morbus saepe suevit. Castoreoque gravi mulier sopita recumbit, Et manibus nitidum teneris opus effluit ei j, Tempore eo si odorata est, quo menstrua stivit. Multaque praeterea languentia membra per artus Solvunt, atque animam labefactant sedibus intus. Denique, si in calidis etiam cunctere lavacris, Plenior et solio in fueris ferventis aquai: Quam facile in medio fit uti des saepe ruinas 'Carbonumque gravis vis, atque odor insinuatur Quam facile in cerebrum, nisi aquam praecepimus ante ZAt cum membra hominis percepit fervida febris, Tum fit odor vini plagae mactabilis instar. Nonne vides etiam terra quoque sulfur in ipsa
Gignieri et tetro concrestere odore bitumen ZDenique ubi argenti venas, aurique sequuntur. Terras penitus semiantes abdita ferro; aleis exspirat scaptesula subter odores 'Quidve mali fit ut exhalant aurata metalla 'Quas hominum reddunt facies Z qualeisque colores' Nonne Vides, audisve perire in tempore parvo Quam seleant, et quam vitai copia desit, Quos opere in tali cohibet vis magna ' necesse est Hos igitur tellus omneis exaestuet aestius; Expiretque foras in aperta, promptaque coeli. Sic et averna loca alitibus summittere debent Mortiferam vim, de terra quae surgit in auras, Ut spatium coeli quadam de parte venenet: Quo simul ac primum pennis delata sit ales,
Impediatur ibi caeco conrepta veneno,
Ut cadit e regione loci, qua dirigit aestus: Quo cum conruit, haec eadem vis illius aestus
212쪽
Relliquias vitae membris ex omnibus aufert. Quippe etenim primo quasi quendam conciet aestum: Posterius fit, uti cum jam cecidere Veneni In fonteis ipses, ibi sit quoque vita vomenda, Propterea quod magna mali sit copia circum. Fit quoque ut interdum vis haec, atque aestias aVerni. Acra, qui inter aveis cunque est terramque locatus, Discutiat, prope uti locus hinc linquatur inanis :Cuius ubi e regione loci venere volantes, Claudicat extemplo pennarum nisus inanis:
Et conamen utrinque alarum proditur omne.
Hle ubi nictari nequeunt, insistereque alis, Scilicet in terram delabi pondere cogit Natura; et vacuum prope iam per inane iacentes
Dispergunt animas per caulas corporis omneis. Frigidior porro in puteis aestate fit humor, Rarescit quia terra calore, et semina siqua Forte vaporis habet, propere dimittit in auras. Quo magis est igitur tellus affecta calore: Noe fit frigidior, qui in terra est abditus, humor. Frigore cum premitur porro omniS terra, coitque, Et quasi concrescit: fit scilicet, ut coeundo Exprimat in puteos, si quem gerit ipsa, calorem. Est apud Ammonis fanum sons luce diurna Frigidus, at calidus nocturno tempore fertur: Hunc homines sontem nimis admirantur, et acri Sole putant subter terras ferviscere raptim, Nox ubi terribili terras caligine texit: Quod nimis a vera est longe ratione remotum et Quippe ubi sol nudum contrectanS corpus aquai, Non quierit calidum supera de reddere parte. Cum superum lumen tanto fervore fruatur: Qui queat hic subter tam crata corpore terram, Percoquere humorem, et calido sociare vapori tPraesertim cum vix possit per septa domorum
Insinuare suum radiis ardentibus aestum t
213쪽
Quae ratio est igitur λ nimirum terra magis quM
Rara tenet clicum hunc fontem, qutim eaetera tellus, Multaque sunt ignis prope semina corpus aquai. Hinc, ubi roriseris terram noκ obruit umbris rExtemplo subtus frigescit terra, eoitque. Hac ratione fit, ut, t mquam compressa manu sit, Exprimat in fontem, quae semina eumque habet ignis Quae calidum faeiunt laticis tactum eique saporem. Inde ubi sol radiis terram dimovit obortis, Et rarefecit calido miscente vapore: Rursus in antiquas redeunt primordia sedeis
Ignis, et in terram eedit calor omnis aquRI:
Frigidus hanc ob rem fit fons in lupe diurna. Praeterea, solis radiis jactatur aquai Humor, et in luci tremulo rarescit ab aestur Propterea fit uti quae semina cunque hiset ignis. Dimittat: quasi saepe gelum, quod continet in se. Mittit, et exoluit glaciem, nodosque relaκM. Frigidus est etiam fons, supra quem sita saepe Stupa jacit flammM eoneepto protinus igni et Tedaque consimili ratione aceensa per undas Conlucet, quocunque natans impellitur auris: Nimirum quia stat in aqua permulta vaporis Semin , de terraque necesse est funditus ipsa
Ignis corpora per totum consurgere fontem, Et simul exspirare foras, exireque in Ruras, Non tam viva tamen, calidus queat ut fieri fong. Praeterea, dispersa foras erumpere cogit
Vis per aquam subito, sursiunque ea conciligri et Quod genus endo mari spirat fons, duleis Hugi Qui scatit, et salsas circum se dimovet undas. Et multis aliis praebet regionibus aequor Utilitatem opportunam sitientibus nautis, Quod deseeis inter salsas intervomit undas. Sic igitur per eum possimi erumpere sentem, I t scatere illa foras in stupam semina: quo cum
214쪽
L I B. . VI. 297. 329 Conveniunt, aut cum tedai corpori adhaerent, Ardescunt facile extemplo : siuia multa quoque in se Semina habent ignis mapae ted eque tenenteS. Nonne Vid*s etiam, noctuxna ad lumina lychnum Nuper ubi extinctum admoveas, accendier ante Quam tetigit flammam Z tedamque pari ratione tΜultaque praeterea, prius ipse ta*a vapore Eminus ardesciant, quam cominus imbuat ignis.
- Hoc igitur fieri quoque i 3 illo fonte putandum est. Quod superest, agere incipiam quo foedere fiat Naturae, lapis hic ut ferrum ducere possit, Quem magneta voc39t psi trist de nominς Graii, 'Magnetum quia sp patriis in finibus ortus. A Hunc homines l*pidem mirantur, quippe catengm Saepe ex annellis reddit pendentilays ex se. Quinque etenim liceφ in erήμm, plureis.ς yid ς Ordine demisi a Ievibus i iii rier gurii, Unus ubi xx unu dependet sybter dhaerens; Ex alioque aliv. lapidis vim, vinclaque noscit: Usqueadeo permanantur vis pervalet rius. Hoc genui in rebus firmandum est mMyg pri , quam Ipsius resi ratiopem reddere possis: Et nimium longis εmbui . est adpundum:
N Quo magis attentas aureis, nimumqus reposco. . Principio, omnibu4 a rebus, qu scunque videmus, Perpetuo fluere, ec mitti, spaxgique necesse est Corpora, quae feriant oculos visumque laeessant: Perpetuoque fluunt cerxis 4b rebus odores. Frigus ut a fluviis, calor a sele, aestus ab undis . Aequoris exesor moerorum littora propter: . Nec varii cessant senitus manare per aures. Denique in os salsi venit humor saepe saporis, Cum mare Versamur propter; dilutaque contra Cum tuimur miseeri absinthia, tangit amaror: Usqueadeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter Fertur, et in cuneas dimittitur undique parteis:
215쪽
Nec mora, nec requies inter datur ulla fluendi, Perpetuo quoniam sentimus, et omnia semper
Cernere, odorari licet, et sentire sonorem. Nunc omnes repetam quam raro corpore sint res, Commemorare, quod in primo quoque carmine claret.
Quippe etenim, quamquam multas hoc pertinet ad res Noscere, cum primis hanc ad rem protinus ipsam, Qua de disserere aggredior, fimare necesse est, Nil esse in promptu. nisi mistum corpus inani. Principio fit, ut in speluncis saxa superna Sudent humore, et guttis manantibus stillent:
Μanat item nobis e toto corpore sudor, Crescit barba, pilique per omnia membra, per artus: Diditus in venas cibus omneis, auget, alitque Corporis extremas quoque parteis, unguiculosque. 'Frigus item transire per aes, calidumque Vaporem Sentimus: sentimus item transire per aurum, Atque per argentum, cum pocula plena tenemus.
Denique per dissepta domorum saxea voces Pervolitant, permanat odos, frigusque, vaposque Ignis: quin ferri quoque vim penetrare suevit,
Undique qua circum corpus lorica coercet; Morbida vis quaecunque extrinsecus insinuatur. Et tempestates terra coeloque coortae E coelo emotae terraque repente facessant, Quandoquidem nihil est, non raro corpore neXum. Huc accedit, uti non omnia, quae iaciuntur Corpora cunque ab rebus, eodem praedita sensu, Atque eodem pacto rebus sint omnibus apta.
Principio, terram, set excoquit, et facit are: At glaciem dis luit, et altis montibus alte Exstructas ninguis radiis tabescere cogit, Denique cera liquescit in ejus posta vapore, Ignis item liquidum facit aes, aurumque reselvite
At coria, et carnem trahit, et conducit in unum.
Humor aquae porro ferrum condurat ab igni,
216쪽
At coria, et earnem mollit durata calore e 'Barbigeras oleaster eo iuvat usque capellas, Dissiuat ambrosia quasi vero, et nectare tinctus: At nihil est, homini fronde hac quod amarius extet.
Denique amaracinum fugitat sus, et timet Omne Unguentum; nam, setigeris subus acre venenum est, Quod nos interdum tanquam recreare Videtur. At contrk nobis coenum teterrima cum sit Spurcities, eadem subus haec res munda vidctur,
Insatiabiliter toti ut volvantur ibidem. Hoc etiam superest, ipsa quam dicere de re Aggredior, quod dicendum prius esse videtur. Multa foramina cum variis sint reddita rebus. Dissimili inter se natura praedita debent Esse, et habere suam naturam quaeque, Viasque, Quippe etenim varii sensus animantibus insunt. Quorum quisque suam proprie rem percipit in se.
Nam penetrare alia senitus, aliaque saporem Cernimus e succis, alia nidoris odores, Propter dissimilem naturam, textaque rerum 2 Praeterea manare aliud per saxa videtur:
Atque aliud per ligna : aliud transire per aurum:
Argentoque seras aliud, vitroque meare.
Nam fluere hac species, illac calor ire videtur: Atque aliis aliud citius transmittere eadem. Scilicet id fieri cogit natura viarum, Multimodis varians, ut paullo ostendimus ante. uapropter bene ubi haec confirmata atque locata Omnia constiterint nobis praeposta, parata: Quod superest, facile hinc ratio reddetur, et omnis Causia patefiet, quae ferri pelliciat vim. Principio, fluere e lapide hoc permulta necesse est Semina, sive aestum, qui discutit aera plagis: Inter qui lapidem, ferrumque est cunque locatus. Hoc ubi inaniter spatium, multusque vacefit
In medio locus: extemplo primordia ferristo I
217쪽
L I VI. Ioos. In vacuum prolapsa cadunt coniunct3, fit utque
Annaeus ipse sequatur, eatque ita corpore toto. Nec res ulla magis primoribus ex elementis Indupedita suis arcte connexa cohaeret, a
Quam validi ferri naturae frigidus horror. imo minus est mirum, quod paullo diximus ante, Corpora si nequeunt de ferro plura copria In vacuum ferri, quin annulus ipse sequatur:
Quod facit et sequitur donec pervenit ad ipsinnJam Iapidem, caecisque in eo compagibu* h esit
Hoc fit item cunctas in parteis, unde vacefit Cunque locus. sive ex transverse, sive superne, Corpora continuo in Iacuum vicina feruntur. Quippe agitantur φnim plagis aliunde, nec ips Sponte sua sursum possimi consurgere in auras. Huc accedit item, quare queat id magis esse: Haec quoque res alumento, motuque juvatur et Quod simul a frontς est annelli rarior aer Famas, inanitusque locus mggis ac Vacuatus.
Continuo fit, uti qui post est cunque locatus Aer, a tergo quasi provehat gique propellat.
Semper enim circum positu rςs Verberat aer.
Sed tali fit uti propell t tempore ferrum, Parte quod eη - spatium v/c ι, qt capit in se. Hic, ubi, quem memoro, per crebra foramina serri est Parvas ad parteis subtiliter insinuatu. : Trudit et unpphit, quasi navim veldque ventus. Denique res omnes debent in corpore habere Aera, quandoquidem raro sunt corpore. et aer Omnibus est rebus circumdatus appositusque. Hic igitur, penitus qui in ferro est abditus aer. Sollicito motu semper iactatur, eoque Verberat annellum dubio procul: et ciet intus Fellicet: εtque eodem fertur, quo praecipitavit Iam semel. et quamquam in partem conamina sumsit.
Fit quoque ut xlapide hoc ferri natura recedat
218쪽
Interdum, sugere, atque sequi consueta vicissim. Exsultare eti m Samothracia ferrea vidi: Et ramenta simul ferri furore intus ahenis In sophiis, lapis hie m gnes cum subditus esset: Usqueadeo fugere a saxo gestire Videtur. Aere interposito discordia tanta creatur, Propterea, quia nimirum prius aestus ubi aeris Praecepit, ferrique Vips possedit apertas; posterior lapidis venit aestus, et omnia plena Invenit in ferro: neque habet qua tranet, ut ante. Cogitur offunsare igitur, pulsereque fluctu Ferrea texta suo; quo p3cto respuit ab se, Atque per aes agitat, sine eo quge sappe resectet. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus Non valet e lapide hoc uias impellere item res: Pondere enim fretae pyrtim stant, quod gonus gurum et Ac partim raro quia sunt cum corpore, ut gestus Pervolet int*ctus, nequeunt impellier usuram ;Lignea materies in quo genere esse videtur. I nter utrasque igitur ferri naturη loeata, Aeris ubi accepit quaedam corpuscula: tum fit. Impellant ut eam Magnesi semina sim. Nec tamen haec ita sunt sigrum reriam alien , Ut mihi multa parum genere ex hoe suppeditentur.
Quae memorare queam inter se singulariter apta. Saxa vides primum sela coolescere estice: Glutine materies taurino ita jungitur una. Ut vitio venae tabularum saepius histant. Quam laxare queant comp.ges taurea vineta. Vitigeni latices in aquai fontibus audent Misceri, cum pix nequeat gravis, et leve olivum; Purpureusque colos conchyli mergitur una Corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam . Non si Neptuni fluctu renovare operam des :Non, mare si totum velit eluere omnibus undis. Denique res auro argentum concopulat una,
219쪽
ue,4 L I B. VI. Io 77. Aerique aes plumbo fit uti iungatur ab albo. Caetera iam quam multa licet reperiret quid ergo 'Nec tibi tam longis opus est ambagibus usquam,
Nec me tam multam hie operam coniumere par est: Sed breviter paucis restat comprendere multa. Quorum ita texturae ceciderunt mutua contra,
Ut cava conveniant plenis haec illius, illa Huiusque: inter se junctura horum optima constat. . Est etiam, quasi ut annellis, hamisque plicata Inter se quaedam possint coplcita teneri: Quod magis in lapide hoc fieri ferroque videtur.
Nunc , ratio quae si morbis, aut unde repente Mortiferam possit cladem conflare coorta Morbida vis hominum generi, pecudumque cater is, Expediam . primum multarum semina rerum Esse silpra docui, quae sint vitalia nobis: Et contra, quae sint morbo, mortique, necesse est Multa volare ; ea cum casia sunt forte coorta, Et perturbarunt coelum, fit morbidus aer. Atque ea vis omnis morborum, pestilitasque. Aut extrinsecus, ut nubes nebulaeque saperne Per coelum veniunt. aut ipsa saepe coorta De terra surgunt, ubi putrorum humida nacta est,
Intempestivis pluviisque, et solibus icta.
Nonne vides etiam coeli novitate, et aquarum
Tentari, procul a patria quicunque domoque Adveniunt 8 ideo quia longe discrepat aer. Nam quid Britannum coelum differre putamus, Et quod in Aegypto est, qua mundi claudicat axis 3 o Quidve quod in Ponto est differre a Gadibus. atque ,
Usiue ad nigra virum, percoctaque saecla calore. Quae cum quatuor inter se diversa videmus, Quatuor aventis, et coeli partibus esse, Tum color et facies hominum distare videntur Largiter, et morbi generatim saecla tenere.
st elephas morbus, qui propter flumina Nili
220쪽
L I B. VI. III 3. 2 os Gignitur Aegypto in media, neque praeterea usquam. Atthide tentantur gressiis, oculique in Achaeis Finibus, inde aliis alius locus est inimicus
Partibus, ac membris e varius concinnit id aer. Proinde ubi se coelum, quod nobis forte alienum est, Commovet, atque aer inimicus serpere coepit: Ut nebula, ac nubes paullatim repit, et Omne. graditur, conturbat, et immutare coactat.
Fit quoque, ut in nostrum cum venit denique coelum, Corrumpat, reddatque sui simile atque alienum. Haec igitur subito clades nova, pestilitasque, Aut in aquas cadit, aut fruges persidit in ipsas, 'Aut alios hominum pastus, pecudumque cibatus: Aut etiam suspensa manet vis aere in ipse: Et cum spiranteis mistas hinc ducimus auras, Illa quoque in corpus pariter Prbere necesse est. Consimili ratione venit bubus quoque saepe Pestilitas, etiam pecubus balantibus aegror.
Nec refert utrum nos in loca deveniamus Nobis adversa, et coeli mutemus amictum: An coelum nobis ultro natura cruentum Deferat, aut aliquid, quo non consuevimus uti: Quod nos adventu possit tentare recenti. Haec ratio quondam morborum, et mortiser aestus
Finibus Cecropiis funestos reddidit agros,
Vastavitque vias, exhausit civibus urbem. Nam penitus veniens Aegypti e finibus ortus, Aera permensus multum, camposque natanteis, Incubuit tandem populo Pandionis: omnes Inde catervatim morbo mortique dabantur.' Principio, caput incensum fervore gerebant: Et dupliceis oculos suffusa luce rubenteis. Sudabant etiam fauces intrinsecus atro Sanguine, et ulceribus vocis via septa coibat e. Atque animi interpres manabat lingua cruore,u Debilitata malis, motu gravis, aspera tacita: