Titi Lucretii Cari de rerum natura libri sex. Ex editione Thomae Creech

발행: 1749년

분량: 229페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

Delibata desim per te tibi numina sancta Saepe aderunt; non quod violari summa deum vis Possit, ut ex ira poenas petere imbibat acreis: Sed quia tute tibi placida cum pace quietos

Constit ues magnos irarum volvere fluctus: , Nec delubra deum placido cum pectore adibis rNec, de corpore quae sancto simulacra feruntur, In menteis hominum divinae nuntia formae, Suscipere haec animi tranquilla pace valebis. Inde videre licet, qualis jam vita sequatur. Quam quidem ut a nobis ratio verissima longe Reiiciat, quanquam sunt a me multa profata, Multa tamen restant, et sunt ornanda politis Versibus, et ratio coeli, speciesque tenenda. Sunt tempestates, et fulmina clara canenda, Quid faciant, et qua de causa quaeque ferantur, Ne trepides coeli divisis partibus amens, Unde volans ignis pervenerit, aut in utram Verterit hinc partem : quo pacto per loca septa Insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se: Quorum operum causas nulla ratione videre Possunt, ac fieri divino numine rentur. Tu mihi supremae praescripta ad candida calcis Currenti spatium praemonstra callida musa, Calliope, requies hominum, divumque voluptas: δε Te duce ut insignem capiam cum laude coronam. Principio, tonitru quatiuntur caerula coeli, Propterea quia concurrunt sublime volantes Aetheriae nubes contra pugnantibus ventis. Nec sit enim sonitus coeli de parte serena, Verum ubicunque magis denso sunt agmine nubes. Tam magis hinc magno fremitus fit murmure saepe . Praeterea, neque tam condenso corpore nubes - Esse queunt, quam sunt lapides, ac tigna: neque autem Tam tenues, quis sunt nebulae, fumique volantes.

1 Nam aut cadere abrupto deberent pondere pressise,

192쪽

L I B. VI. Ios. ut lapides: aut, ut fumus, constare nequirent, Nec cohibese niveis gelidas, et grandinis imbreis.

Dant etiam χnitum patuli super aequora mundi, Carbasus ut quondam magnis intenta theatris Dat crepitum malas inter iactata, trabeisque: Interdum perscissa furit petulantibus Euris, Et fragileis senitus chartarum commeditatur, Id quoque enim genus in tonitru cognoscere possis, Aut ubi suspensam vestem, chartasve volanteis verberibus venti versant, planguntque per auras, Fit quoque enim interdum, ut non tam concurrere nubes Frontibus adversis possint, quam de latere ire Diverm motu radentes corporis tractum: Aridus unde aureis terget sonus ille, diuque Ducitur, exierit donee regionibus arctis. Hoc etiam pacto tonitru concussa videntur Omnia saepe gravi tremere, et divolsa repente Maxima dissiluisse capacis moenia mundi,

Cum subito validi venti conlecta procella Nubibus intorsit sese, conclusaque ibidem

Turbine versanti magis ac magis undique nubem Cogit, uti fiat spita cava corpore circum. Post ubi commovit vis eius et impetus acer, Tum perterricrepo senitu dat missa fragorem. Nec mirum, cdm plena animae vesicula parva Saepe ita dat pariter senitum dispIosa repente. Est etiam ratio, cum venti nubila perflant, Cur sonitus faciant: etenim ramosa videmus Nubila saepe modis multis, atque asipera feri t. Scilicet ut crebram sylvam cum flamina cauri Perflant, dant senitum frondes, ramique fragorem. Fit quoque, ni interdum validi vis incita venti Perseindat nubem perfringens impete recto. Nam quid possit ibi flatus, manifesta docet res. Hic, ubi lenior est, in terra cum tamen alta

Arbusta evolvens radicibus haurit ab imis.

193쪽

Sunt etiam fluctus per nubila, qui quasi murmur Dant infringendo graviter: quod item sit in altis Fluminibus. magnoque mari, qum frangitur Fit quoque, ubi e nube in nubem vis incidit ardens Fulminis: haec multo si forte humore receeit

Ignem, continuo ut magno clamore trucidet:

Ut calidis candens serrum e fornacibus olim Stridit, ubi in gelidum propere demersimus imbrem. Aridior porro si nubes accipit ignem.

Uritur ingenti sonitu succensa repente: Lauricomos ut si per monteis flamma vagetur,

Turbine ventorum comburens impete magno .

Nec res ulla magis. quam Phoςbi Delphica lavrys

Terribili sonitu flamma crepitante crematur. Denique saepe geli multus fragor, atque ruina Grandinis, in magnis sonitum dyt nubibus alte. Ventus enim cum confercit, franguntqr in arctum Concreti montes nimborum, et grandine misti.

Fulgit item, nubes ignis cum semina multa Excussere suo concursu, seu luidem si Percutiat lapis. aut serrum. nam tum quoque lumen Exsilit, et claras scintillas dissupat ignis. Sed tonitrum fit vii post auribus acci2iamus.

Fulgere quam cernant oculi, quia semper ad aureis Tardius adveniunt, quam visum quae moveant res, Id licet hinc etiam cognoscere: caedere siquem Ancipiti videas ferro procul arboris auctum. Ante fit ut cernas dictum, quam plaga per aure sDet sonitum: sic fulgorem quoque cernimus an tu Qtiam tonitrum accipimus, pariter qui mittitur igni, si simili causia, et concursu natus eodem :Hoc etiam pacto volucri loca lumine tingunt Nubes, et tremulo tempestas impete fulgit. Ventus ubi invasit nubem, et versatus ibidem Fccit, ut ante, cavam, docui, spissescere nubem. Hobilitate siri fervescit; ut omnia motu

194쪽

perealefacta vides ardescere : plumbea vero Glans etiam longo cursu volvenda liquescit . Ergo fervidus laic nubem evin perscidit atram, Dissupat ardoris quasi per vim expressa repente Semina, quae faciunt nictantia fulgura flammae: Inde sonus sequitur, qui tardius adlicit aureis, Quam quae perveniunt oculos ad lumina nostros.

Sei licet hoc densis sit nubibus, et simul alte Exstructis aliis alias stiper impete miro. Nec tibi sit fraudi, quod nos inferne videmus Quam sint lata magis, quam sursum exstructa quid eStent;

Contemplator enim cum montibus adsimilata Nubila portabunt venti transversa per auras: Aut ubi per magnos monteis cumulata videbis Insuper esse aliis alia, atque urgere superna In statione locata sepultis undique Ventis:

Tiun poteris magnas moleis cognoscere eorum,

speluncasque velut saxis pendentibus structas

Cernere, quas Venti cum, tempestate coorta,

Complerunt, magno indignantur murmure clausi Nubibus, in caveisque ferarum more minantur: Nune hinc, nunc illine fremitus per nubila mittunt: Quaerentesque viam circum versantur, et ignis Semina convolvunt e nubibus: atque ita cogunt Multa, rotantque cavis flammam fornacibus intus, Donec divolsa fulserunt nube corusci.

Hac etiam fit uti de causa mobilis ille. Devolet in terram liquidi color aureus lanis, Semina quod nubeis ipsas permulta necesse est λ Ignis haluere: etenim cum sunt humore sime ullo. Flammeus est plerumque colos et splendidus ollis ;Quippe etenim solis de lumine multa necesse est

Concipere, ut merito rubeant, igneisque profundant: Hasce igitur cum ventus agens contrusit in unum 'Compressitque locum cogens: expressa profundunt Semina, quae faciunt flammae fulgere colores.

195쪽

Fulgit item, cum rarescunt quoque nubila coeli. Nam cum ventus eas leviter diducit eunteis, Dimivitque, cadant ingratis illa necesse est Semina, quae faciunt fulgorem : tum sine tetro Terrore, et seni tu fulgit, nulloque tumultu. Quod superest, quali natura praedita constent Fulmina, declarant ictus, et inusta vapore Signa, notaeque graveis halantes sulfuris auras. Ignis enim sunt haec, non venti signa, neque imbris. Praeterea, per se accendunt quoque tecta domorum, Et celeri flamma dominantur in aedibus ipsis. Hunc tibi subtilem cum primis ignibus ignem Constituit natura minutis, mobilibusque Corporibus, cui nil omnino obsistere possit. Transit enim valide fulmen per septa domorum, Clamor uti, ac voces: transit per saxa, per aera: Et liquidum puncto facit aes in tempore, et aurum. Curat item ut vasis integris vina repente Diffugiant, quia nimirum facile omnia circum 'Conlaxat, rareque facit lateramina vasis, Adveniens ealor ejus ut insinuatur in ipsum: et

Μobiliter selvens differt primordia vitii:

Quod solis vapor aetatem non posse videtur Essicere, usqueadeo polletis fervore corusco e Tanto mobilior vis, et dominantior haec est. Nunc ea quo pacto gignantur, et impete tanto Fiant, ut possint ictu discludere turreis, Disturbare domos. avellere tigna, trabeisque, Et monumenta virum demoliri, atque ciere, Exanimare homines, pecudes prosternere passime Caetera de genere hoc qua vi facere omnia possint. Expediam, neque te in promissis plura morabor. Fulmina gignier e erassis, alteque putandum est

Nubibus exstructis: nam coelo nulla sereno, Nec leviter densis mittuntur nubibus unquam.

Nam dubio procul hoc fieri manifesta docet res,

196쪽

Quod tunc per totum concrescunt aξra nubes Undique, uti tenebras omneis Acherunta reamur Liquisse, et magnas coeli complesse cavernas: Usqueadeo tetra nimborum nocte coorta Impendent atrae formidinis ora superne, Cum commoliri tempestas fulmina coeptat. Praeterea, persaepe niger quoque per mare nimbus,

Ut picis e coelo demissiam flumen, in undas

Sie cadit, et fertur tenebris procul, et trahit atram Fulminibus gravidam tempestatem, atque procellis, lanibus, ac ventis cumprimis ipse repletus: In terra quoque ut horrescant, ac tecta requirant. Sic igitur supera nostrum caput esse putandum est Tempestatem altam: neque enim caligine tanta obruerent terras, nisi inaedificata superne Μulta forent multis exemto nubila seler. Nec tanto possent haec terras opprimere imbri. Flumina abundare ut facerent, camposque natare, Si non exstructis foret alte nubibus aether.

Eis igitur ventis, atque ignibus omnia plena Sunt; ideo passim fremitus, et fulgura fiunt rQuippe etenim supera docui, permulta vaporis

Semina habere cavas nubeis: et multa necesse est Concipere exsilis radiis, ardoreque eorum.

A Hic ubi ventus eas idem qui cogit in unum Forte locum quemvis, expressit multa vaporis Semina, seque simul cum eo commiscuit igni: Insinuatus ibi vortex versatur in alto, Et calidis acuit fulmen fornacibus intus Nam dupliei ratione accenditur, ipse sua nam Mobilitate calescit, et e contagibus ignis: Inde ubi percaluit vis venti, vel gravis ignis. Impetus incessit; maturum tum quasi fulmen Perseindit subiici nubem, ferturque coruscis Omnia luminibus lustran. loca percitus ardore

V Quem gravis insequitur senitus, displosa repente

197쪽

Opprimere ut coeli videantur templa siperinst.

Inde tremor terras graviter pertentat, et altum Murmura percurrunt coelum: nam tota fere tum Tempestas concussa tremit, fremitusque moventure

Quo de concussu sequitur gravis imber, et uber. Omnis uti videatur in imbrem vertier aether, Atque ita praecipitans ad diluviem revocare: Tantus discidio nubis, ventique procella, Mittitur ardenti sonitus cum provolat ictu. Est etiam ei m vis extrinsecus incita venti Incidit in validam maturo fulmine nubem: Quam cum perscidit, extemplo cadit igneus ille Vortex, quod patrio vocitamus nomine fulmen. Hoc fit idem in parteis alias, quocunque tulit Vis. Fit quoque, ut interdum venti vis missa sine igni. Ignest,t tamen in spatio, longoque meatu, Dum venit, amittens in cursu corpora quaedam Grandia; quae nequeunt pariter penetrare per' auras Atque alia ex ipse conradens aere portat Z Parvula, quae faciunt ignem commista volahdo : Non alia longe ratione, ac plumbea saepe

Fervida fit glans in cursu, csim multa rigo is Corpora dimittens ignem eoncepit in auris. Fit quoque, ut ipsius plagae vis excitet ignem. Frigida cum venti pepulit vis missa sine igni t Nimirum quia cum vehementi perculit ictu, Confluere ex ipse possunt elementa vapo ls; ' Et simul ex illa, quae tum res excipit ictum, Ut lapidem ferro cum caedimus, evolat i iis rNec quod frigida vis sit serri, hoc seeius illa Semina concurrunt calldi fulgoris ad imam rSic igitur quoque res accendi fulmine debet, opportuna fuit si sorte, et idonea flammis. Nec temere omhἴno plane vis frigida venti Esse potest, ex quo tanta vi immissa superne est: Quin prius in chrsu si non accenditur igni,

198쪽

L I B. VI. 32 I. At tepefacti tamen veniat commista calore. Μobilitas autem fit fulminis, et gravis istas, Et celeri ferme pergunt sic fulmina lapsit: Nubibus ipsa quod omnino prius inelia se vis

Conligit, et magnum conamen sumit eundi. Inde, ubi non potuit nubes capere impetis auctum, Exprimitur vis, atque ideo volat impete miro. Ut validis quae de tormentis missa feruntur. Adde quod e parvis, ac laevibus est elementis: Nec facile est tali naturae obsistere quicquam: Inter enim fugit, ac penetrat per rara Viarum. Non igitur multis offensibus in remorando Haesitat: hanc ob rem celeri volat impete labens. Deinde, quod omnino natura pondera deorsum Omonituntur: cum plaga sit addita vero, Μoburis duplieathr, et impetus isse gravescit: Ut vehementius, et citius, quaecunque morantur Obvia, discntiat plagis, itirierque sequatur. Denique, quod longo venit impete,' sinnere debet Mobilitatem, etiam atque etiam quae crescit eundo. Et validas auget vireis, et roborat ictum. Nam facit, ut, quae sint illius semina curique, E regione locum quasi in unum cuncta ferantur, Omnia conjiciens in eum volventia cursum. Forsan et ex ipso veniens trahat acre quaedam Corpora, quae plagis intendunt mobilitatem. Incolumeisque vehit per res, atque integra transit Multa, foraminibus liquidis quia travolat ignis. Multaque perfringit, cum eorpora fulminis ipsa Corporibus rerum inciderint, qua teXta tenentur. DisPlvunt porro facith aes, aurumque repente Confervefacit; e parvis'quia facta minute Corporibus vis est, et laevibus ex elementis, Quae facile insinuantur, et insinuata repente Ditalvunt nodos o inneis, et vincla relaxant. Autumnoque magis stellis RIgentibus alta

199쪽

Concutitur coeli domus undique, totaque tellus;

Et cum tempora se veris florentia pandunt. Frigore enim desunt ignes, Ventique calore Deficiunt, neque sunt tam dense corpore nubes. Inter utrumque igitur cum coeli tempora constant

Tum variae causae concurrunt fulminis omnes.

Nam fretus ipsi anni permiscet frigus, et aestum et Quorum utrumque opus est fabricanda ad fulmina nobis. Ut distordia si rerum, magnoque tumultu Ignibus, et ventis furi hundus fluctuet aer. Prima caloris enim pars, et postrema rigoris, 'Tempus id est vernum : quare pugnare necesse est Dissimiles inter se res, turbareque mistas. Et calor extremus primo cum frigore mimas Volvitur, autumni quod fertur nomine tempus. Hic quoque confligiant hiemes aestatibus acres. Propterea sunt haec bella anni nominitanda: Nec mirum est, in eo si tempore plurima fiunt Fulmina, tempestasque cietur turbida coelo, Aneipiti quoniam bello turbatur utrinque, Hinc flammis, illinc ventis, humoreque misto.

Hoc est igniferi naturam fulminis ipsam

Perspicere, et qua vi faciat rem quamque videre: Non Tyrrhena retro volventem carmina frustra Indicia occultae divsim perquirere mentis, Unde volans ignis pervenerit, aut in utram se

Verterit hic partem, quo pacto per loca septa Insinuarit, et hinc dominatus ut extulerit se. Quidve nocere queat de coelo fulminis ictus.

Quod si Iupiter atque alii fulgentia divi

Terrifico quatiunt sonitu coelestia templa, Et jaciunt igneis, quo cuique est cumque voluptas, Cur, quibus incautum scelus aVersabile cumque est, Non faciunt, icti flammas ut fulguris halent pectore perfixo, documen mortalibus acre t

t potius nullae sibi turpis conscius rei

200쪽

L I B. VI. 393, Volvitur In flammis innoxius, inque peditur. Turbine coelesti subito conreptus et igni t

Cur etiam loca sola petunt, frustraque laborant tΑn con brachia suefaciunt, firmantque lacertos ZIn terraque patris cur telum pel petiuntur obtundi cur ipse sinit, neque parcit in hosteis ZDenique, cur nunquam coelo jacit undique puro Iupiter in terras fulmen. sonitusque profundit An simul ac nubes successere, ipse in eas tum Descendit, prope ut hinc teli determinet ictus In mare qua porro mittit ratione 3 quid undas

Arguit, et liquidam molem, camposque natantes Praeterea, si vult caveamus fulminis ictum, Cur dubitat facere, ut possimus cernere missum Si nec-opinanteis autem vult opprimere igni, Cur tonat ex illa parte, ut vitare queamus 'Cur tenebras ante, et fremitus, et murmura concit

Et smul in multas parteis qui credere possis Μitteret an hoc ausis nunquam contendere famam. Ut fierent ictus uno sub tempore plures tAt saepe est numero factum: fierique necesse est, Ut pluere in multis regionibus, et cadere imbreis, Fulmina sic uno fieri sub tempore multa.

Postremo, cur sancta deum delubra, suasque Discutit infesto praeclaras fulmine sedes :Et bene facta deum frangit simulacra i suisque Demit imaginibus violento volnere honorem 'Altaque cur plerumque petit locat plurimaque huius Μontibus in lammis vestigia cernimus ignis Quod superest, facile est eκ his cognoscere rebus,

Graii quos ab re nominitarunt. In mare qua missi veniant ratione superae. Nam fit, ut interdum tanquam demissa columna In mare de coelo descendat, quam freta circum

Fervistunt graviter spirantibus incita flabris: Et quaecunque in eo tum sunt deprensa tumuliu

SEARCH

MENU NAVIGATION