Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ad christianismum; his antiquatis, illa sequamur: sin haee sola sunt, quae vere christianum possinte cere ; cur haec propemodum magis pro obsole- . tis et abrogatis habemus, quam libros MosAICos primum autem est, scire, quid docuerit; proximum est , praestare. Deque enim ob id, opinor,

quisquam sibi christianus esse videatur, si spinosa, molestaque verborum perplexitate, de instantibus,sse relationibus, de quidditatibus ac formalitatibus disputet; sed si, quod CHRIsΤvs docuit et exhibuit, id tenear exprimatque. non quod horum ntidium damnem , qui in . argutiis huiusmodi non sine Iunde exercuerunt ingenii sui vires ; molimenim offendi quemquam sed quod existimem, et vere , ni fallor, existim puram ac germanam il-1am CVRIRTI philo phiam noni aliunde felicius

hauriri, quam ex euangelicis libris, quam e .apoStolicis litteris: in qui ous, si quis pie philosophetur, Drans magis, quam armunentans, et tranS r-

mari studens potius, quam armari ; is nimirum comperiet, nihil esse, quod ad hominis felicitatem , nihil quod ad ullam huius vitae functionem Pertineat, quod in his non est traditum, discumum

et absolutam. R. .

g. XI. SIVE quid. discere eupimus, cur alius auctor magis placet, quam ipse CHRI9TVS t. siue vivendi formam requirimns, enr aliud nobis prius est exemplum, quam archetypus ipse CHRISTUS siue pharmacum aliquod aduersius molestas animi cupiditates desideramus, cor alibi PUtamus remedium esth praesentius 'siue cupimus refidem ac languescentem animum expergefacere lectione; qua so, ubi reperias igniccitos aeque vivos et emcaces sue vrsum est animum ab huius vitae molestiis et uocare, cur aliae magis placent deliciae costatim malumus ex homin- litteris CHRISTI sa

182쪽

ad christianae philosophiae studiunt. I I

pientiam discere, quam ex ipsis CHRISTO qui, quod pollicitus est, se semper nobiscum fore Usque ad consummationem seculi, in his litteris praecipue praestat, in quibus nobis etiamnum vivit, , spirat, loquitur, pene dixerim, efficacius, quam

quum inter homines versaretur. minus videbant, minus au Giebant iudaei, quam tu vides et auctis in. euangelicis litteris ; tantum ut oculos et aures ad- ,

feras, quibus ille cerni et audiri possit. g. AII. QVID tandem hoc rei est ' litteras ab

amiculo scriptas seruamus, exoso lamur, circumferimus, iterum atque iterum relegimus tot sunt

millia christianorum, qui quum alioqui docti sint, ieti angelicos et apostolicos libros ne legerint qui- .dem umquam in omni vita. malium etaei fu a tenent dogmata : iudaei et hodie ab ipsis cunabulis suum euiscunt NOS EN . cur nos non idem praestamus CHRISTO qui BENEDICTI profitentur institutum, regulam ab homine, eoque pene idiota, et idiotis scriptam, tenent, ediscimi, imbibunt. qui augustiniani sunt ordinis, auctoris stii regulam callent. franciscant FRANCISCI sui traditiunculas adorant , amplectuntur, et quoquo terrarum se tulerint, secum circumferunt, tutos se non credunt, nisi libellus adsit in sinu. cur illi plus tri- , buunt regulae ab homine scriptae, quam uniuersi christiani suae regulae, quam omnibus tradidit CHRISTUS, quam omnes ex aequo professi sunt in baptismo denique qua, ut sexcentas etiam addas, nulla possit esse sanctior fg. XIII. ATQUE utinam fiat, ut quemadmo- 'diam PAULLVS scripsit, NOS I legem non fuisse gloriosam prae gloria succedentis euangelii; ita chris tianis omnibus euangelia et apostolorum litterae ita san me habeantur, ut haec prae illis non videantur eue sancta. quid ALBERTO MAGNO, quid

183쪽

I72 adhortatis ALEXANDRO, quid THOΜAE, quid AEGIDIo, quid RICARDo, quid OCCAM alii velint tribuere, per

me sane cuique liberum erit: nolim enim cuiusquam imminuere gloriam, aut Cum inueteratis iam

hominum studiis dimicare. sint illa quantumuis erudita, quantumuis subtilia, quantumuis, si velint, seraphica ; haec tamen certissima fateantur Oportet. PAVLLUS diiudicari vult spiritus prophetarum , num ex deo snt. AUGUSTINUS omnes omnium libros cum iudicio legens, nihilo plus iuris postulat et suis. in his solis litteris, et quod non

assequor, tamen adoro.

g. XIIII. HUNC auctorem nobis non schola theologorum, sed ipse pater caelestis diuinae vocis testimonio comprobauit, idque bis, primum ad IORDANEM in baptismo, deinde in monte ΤΗABOR in transfiguratione, hic, inquit, est filius meus di-1ectus , in quo mihi complacitum est, ipsum audite. o solidam auctoritatem, vereque, ut isti vocant, irrefragabilem. quid est, ipsum audite' nimirum, hic unicus est doctor, huius unius distipuli sitis. attollat studiis suum quisque, quantum volet, auctorem; hoc de Uno citra exceptionem dictum est CHRIsTo. in hunc primum descendit columba, paterni testimonii comprobatrix. huius spiritum proxime refert PETRUs, cui si immus ille pastor oves suas semel, iterum, ac tertio pascendas commisit, pascendas autem, haud dubium, quin christianae doctrinae pabulo. hic in PAVLLo veluti

renatus est, quem ipse Vocauit organum electum, et insignem sui nominis praeconem. ΙΟΗANNEI

quod 'e sacrosancto illo pectoris fonte hauserat, id suis expressit litteris. quid quaeso simile in scoΤΟ, nolim id contumeliae caussa dictum videri, quid simile in THONA quamquam illius ingenium admiror, huius etiam veneror sanctimoniam f

184쪽

ad ehristianae philosophiae studium. 173

g. XV. CVR non in tantis auctoribus philo phamur omnest quin hos sinu circumferimus, hos semper habemus in manibus, quin in his venamur, scrutamur, disquirimus assidue. cur maior vitae portio datur AVERROI, quam euangeliis cur tota pene aetas in hominum decretis, et inter se pugnantibus opinionibus conterituri iam vero

sint illa sane, si libet, sublimium theologorum: at in his certe sit futuri quondam magni theologi tyrocinium. quotquot in baptismo iurauimus in

verba CFIRIsTI, si tamen ex animo iurauimus; mox inter ipsos parentum complexus, et nutricum blanditias, CHRIsTI dogmatis imbuamur. nam et altissime insidet, et tenacissime haeret, quod primum rudis illa testula combiberit. CHRIsΤUΜ prima sonet balbuties, ex huius euangeliis prima sormetur infantia, quem ita cum primis tradi cupiam, ut et

a pueris ametur.

g. XUI. IN his deinde versentur studiis, docinec tacitis auctibus adolescant in virum robustum in CHRIs ΤΟ. aliorum litterae sunt eiusmodi, ut non parum multos poenituerit insumtae in illis operae, ac saepenumero fit, ut qui per omnem vitam pro tuendis illarum decretis ad mortem usque

depugnarunt, in ipsa morte ab auctoris sui factione desciscant: at felix ille, quem in hisce litteris

meditantem mors occupat. has igitur toto pectore stiamus omnes, has amplectamur, in his iugiter Versemur, has exosculemur, his demum immoriamur, in has transformemur, quandoquidem abeunt studia in mores. qui consequi non potest, quis autem id non potest, si modo velit ) is fallem adoret hasce 1itteras, ceu thecam illius diuini pectoris. si quis ostendat CHRIsTI pedibus impreuum vestigium, quam procumbimus christiani, quam. adoramus at cur non potius vivam illius et spi

rantem

185쪽

1 in adhortatio ad christianae philosophiaestudiunt.

rantem imaginem in hisce venetamur 11bris ' si quis CHRISTI tunicam exhibeat, quo non terrarum Pro uolaturi simus, ut eam osculari liccati atque ut totam illius supellectilem proferas, nihil erit, quod CHRIsΤVM expressus ac verius repraesentet, Quam euangelicae litterae. ligneam aut saxeam statuam, amore CHRIsTI, gemmis auroque decoramus: quin haec potius auro gemmisque, et si quid his praetiosius, insigniuntur , quae tanto praesentiusCHRIsTUΜ nobis referunt, quam Ulla imaguncula siquidem illa, quid aliud, quam corporis figuram exprimit si tamen illius quidquam exprimit: at hae tibi sacrosanctae mentis illius vivam referunt imaginem, ipsumque CHRIsTUM loquentem, sanan tem , morientem, resurgentem, denique torum ita Praesentem reddunt, ut minus visurus sis, si coram oculis conspicias.

SEARCH

MENU NAVIGATION