Desiderii Erasmi Roterodami Ratio seu methodus compendio perueniendi ad veram theologiam eiusdemque adhortatio ... christianae philosophiae studium. Recensuit eam et disertationem De scriptoribus methodorum theologiam tractandi ..

발행: 1724년

분량: 187페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

I 2 Patio compendio perueniendi

g. LXVIIII. sIT igitur deiectus non solumaractorum, Verum etiam operum. et in auctoribus

non hoc modo discrimen est, quod graeci praecellant latinos, quod veteres recentiores I verum etiam,quod in singulis etiam generibus alius sit alio praestantior. in operibus cauendum, ne nothum et suppositum pro germano Veroque amplectaris. proinde quandoquidem in tanta librorum multitudine, et in tanta aetatis fugacitate, non vacat e- Noluere omnia, superpst, ut primum legamus Optima. quorsum attinet, in hisce neotericis coacer- Uatoribus verius, quam interpretibus, bonas horas

haud bene collocare in quibus primum quam multa sunt, quae tibi postea sint maiore negotio

dediscenda; deinde, si quid inest recti, id ex ve

teribus haustum comperies, sed mutilum sere, ac decurtatum, quod ob linguarum et rerum inscitiam multa, et haud scio, an optima, quoniam non assequebantur, coacti sunt praetermittere. quid i quod bona pars istorum ne decerpit quidem ab illis, sed a saepius confiuis ac transfusis collectaneis , velut e decima lacuna suffuratur, ut pene

nihil resipiant sui fontis. deinde ne nihil de suo addidisse videatur, adspergit aliquid suorum somniorum, aut e serdido quopiam, et pridie nato auctore admiscet, quasi quum multa iura confundit coquus, ut inquit PLAUTUS. postremo, Vt eadem doceant cum priscis, quam frigent apud hos, sordentque omnia, ob sermonis infantissimvim balbutiem at HIERONYMus ita deliciis omnia condit ac Iocupletat, Ut, quum aberrat a vero, aut a re digreditur , tamen plus bonae rei doceat, quam isti, quum Uere rem tradunt. ut ne dicam interim, quod omnino tales ipsi reddimur, cuiusmodi sunt auctores, in quibus assidue versamur. neque enim perinde ciborum qualitas transit in corporis habitum,

Ut a

162쪽

ad veram theologiam. I 3 ut lectio in animum ac mores legentis. s in ieiunis, in frigidis, in fucatis, in spinosis ac rixosis scriptoribus assidui simus, tales evadamus oportet: sin in his, qui vere sapiunt CHRISTUM, qui ardent, qui vivunt aguntque, qui veram pietatem et docent et praestant; hos saltem aliqua ex parte reseremus. at dices, si nihil accesserit, parum instructus fuero ad palaestram scholasticam. neque vero nos pugi-1em instituimus, sed theologum, et eum theologum , qui, quod profitetur, malit exprimere vita, quam syllogismis. nec est, quod tibi tantopere Gispliceas, si inter istos parum theologus habearis, quum inter eosdem ne HIERONEMUs quidem ipse sit habiturus, quod respondeat, ac fortasse nec ipse PAVL S. in culpa, eri non ipia theologia, quae non sic nata est, s d quorumdam tractatio, qui totam illam ad dialecticorum argutias, et aristote-1ieam philosophiam detraxerunt , ut iuic non paullo plus sit philosophiae, quam rheologiae. atque fieri potest, ut rhetor aliquis, aut arithmeticus , aut musicus sic eamdem tractet, ut nemo iamst intellecturus, nisi qui prius artium illarum vimvmnem cognitam habeat. quid autem necesse est, ad omnes omnium quaestiunculas certa respondere theologum quarum neque numerus est VHus, neque modus, neque finis, dum hydrae in morem, Pro una recisa sexcentae repullulant fg. LXX. SVNT, quae parum pium si inuesti. gare I sunt, quae citra salutis dispendium possint nesciri ue sunt, de quibus eruditius sit ambigere, et

' cum academicis Hτεχ ν, quam pronuntiare t quis enim fructus, si me torqueam, an deus creare possit hominem αναμαρτητονὶ an deus aliquo ab .ipso

distincto sit unus t an possit respectum producere

sne fundamento et termino an anima CHRISTI

potuerit falli aut mentirit an haec propositio, deus

163쪽

Is4 ratio eompendio perueniendi est scarabens, aeque possibilis sit atque haec, dens est homo i sunt quae quadantentis vestigasse Dificiat, altius rimari sit nefas. diuus AMBROSIUs in I ANNIs euangelium homilia decima, satis existimat, didicisse nos in CHRISTI persona diuinam naturam cum anima orporeque humano sic ineffabi-1i quodam nexu conglutinatam fuisse, Vr natoras inter se distinctas eadem complecteretur hyposta-ss. porro quibus rationibus id fiat, non arbitratur ulterius scrutandum. quomodo autem hoc fit, inquit, noli disquirere, factum est, ut ipse nouis. at . inter nos quot quaestiones exstiterumt, quod opiniones, quot seme disputantium, utrum CHRIS-Υvs in diuitiuum hominis assumserit, aut speciem , an tertio quodam modo dicatur deus et homo ' at que hac de re quum inter veteres parum conuen rit 3 nuper etiam exortus est quidam, qui reprob iis superiorum opinionibus, nouam viam indicat. haec si per lusiam agerentur in consaburationibus aut in conuiuiis, ferri poterant: nune serio et docentur et discuntur in scholis : his naeniis ceu rebus maxime theologo dignis aetas iuuenum atque etiam senum absumitur. haec praeferuntur HIERONYMI , AMBROSII, CYPRIANI, et HILARII scriptis, et tamen in hoc potissimum sudasse videntur theologi recentiores, ne nihil viderentur addidisse veteribus. mihi non modo stipemacaneum, Verum etiam periculosum videtur de iis, quae ad fidei negotium pertinent, humanis argumentationibus tam anxie disquirere. videtur enim subhaesitare , qui

tam stlicite , tamque curiose rationes contrahit, quibus vel impugnet vel tueatur, quod nobis traditum est, ut credamus, non ut discutiamus. ac saepenumero fit, ut omnia curiose magis, quam pie inuestiganti quaedam rationes occurrant, quae nonnihil convellunt ac labefactant fidei robur. ipse aliquot

164쪽

. ad veram theologiam. IF

quot noui , qui se fatebantur , ex argutiis SCOTI, quibus tractat argumentum eucharistiae , eo per- . ductos esse, ut prorsus animo vacillarent, vixque eam haesitationem potuisse excutere. noti postu-

Iarim, ut mihi quisquam habeat fidem, ni diu is 'CII RUSOSTOMUS mecum per omnia sentit, enarrans et1ocum PAVLLI, quo TIΜOTHEVΜ a fabulis et in- iterminatis genealogiis dete ei: eius verba praestabit, opinor, substribere. vides, inquit, quemadmodum huiusmodi quaestiones damnat, ac reseca- re conatur ' nam ubi fides est, nulla est quaestio- ,.

nis necessitas; ubi nihil oportet curiose perquirere, quid opus est quaestione siquidem quaestio . fidem tollit, etenim qui quaerit, nondum inuenit: . qui quaerit, difficile credere potest 3 et ideo monet, ne vacemus huiusmodi quaestionibus. nam si quaerimus, iam non credimus. fides enim animum cogitationemque facit conqUiescere. ac mox tergiver- Lationem eorum, qui nobis obiiciunt , quoa ipse CERIsTVS iusserit, nos quaerere , Vt inueniamus , pulsare, ut aperiatur, scrutari scripturas, in quibus vitam inueniamus, ita reiicit, ut dicat eos quaerere,

qui magno ani mi ardore versantur in sacris 1ibris potius quam in humanis quaestiunculis , ae puris precibus a deo postulant, ut impartiat sim qu i. tum, qui in nobis strutatur etiam profunda dςi, Wideo serutari iussis, non ut semper quaeramus, sed ut illorum auctoritate confirmari, quaerere desinamus : hactenus CHRYSOSToΜVS. quibus illud adiicitndum, non dictum esse , scrutamini philosophiam aristotelicam, an eius praesidio doceri possit resurrectio mortuorum sed scrutamini scripturas. atque inibi ravLLVS ostendens, quousque sit adhibendum arcanae scripturae scrutinium, et ad quem scopum dirigenda theologiae cognitio, finis inquit, praecepti est caritas de corde puro et constientia

165쪽

Is6 rvitio eompendio perueniendi

hona, et fide non ficta. hactenus igitur philomphandum in sacris litteris, quatenus industria noditra conducit ad ea, quae PAVLLVS commemorauit.

verum qui sibi scopum hunc non proposuerunt, sed hoc agunt, ut paradoxa quaepiam, ac noua proserant , quo sint admirationi populo, semper inanium rerum admiratori r pro theologis fiunt mathaeologi. hos depingit his verbis, a quibus quidam aberrantes, conuersi sunt in vaniloquium, VΟ-Ientes esse legis doctores, non intelligentes neque ea, quae dicunt, neque de quibus affirmant. g. LXXI. FERRI tamen poterant haec quoque,s haec fabula intra gymnasiorum parietes ageretur: nunc in ipsas conciones sacras scur enim non dicam sacras, quum olim fuerint pars sacrificii t) penetrauit haec ostentatio. quoties me huius rei puduit, quoties vicem populi indoluit video simplicem multitudinem hiantem, et auidam pendere ab ore concionantis, exspectare pabulum animi sui, cupidam discendi, quo melior domum redeat, et

ibi mihi theoIogaster quispiam , sere υροπρεπου

μιατι venerandus, e SCOTO aut OCCAΜ quaes tionem aliquam frigidam ac perplexam Uentilat, ostentans, quantum in SORBONA Persecerit, et plebis benignitatem hac ostentati ne venans I interim maginna concionis pars domum abit, plane iuxta graecorum Proverbium, - παvων. alii dictitant inter sese, quam multa legit hic iuuenis, quam Ua-

Iet ingenio a quid non possit ille vel struere vel

destruere t nemo delectatur, propter paucos, eodem affectos morbo, hi habent, quod rixentur super caenam. haec est doctrina, quam IACOBUS animalem ac daemoniacam appellat, diuersa illi, quam PAULLUS TIMOTHEo scribens, sanam nominat , fideli sermone potius, quam sophistico traden

166쪽

. ad veram theologiam. Is dendam, essicacem simul et ad exhortandos, qui cessant ; et consolandos, qui animo sunt deiecto;

et redarguendos , qui aduersantur. ac mox mathaeologos depingit hisce verbis: sunt enim multi, et non subditi , vaniloqui, et mentium deceptores , quibus oportet silentium indici , qui uniue

sas subuertunt domos, docentes , quae non opor- tet, turpis lucri gratia. atque utinam tales habe-Temus concionatores, ut haec frustra videar admonuisse : sed quotius audimus istos sic commendantes remissiones pontificias, ut oratio tota nihil oleat, nisi sordidum quaestum nihil prae se serat, nisi proxenetam mercede conductum quoties plus potestatis tribuunt romano pontifici , quam Ipse vel agnoscat, vel postulet quoties iactant sua benefacta , quibus debeatur incolumitas populi tquoties persuadere conantur, cacodaemonibus non

esse ius in eos, qui in franciscana cuculla sepelian turi non periturum morbo, qui in honorem diva DOMINICI certos annos praedicatorium habitum circumferat 3 non male periturum, qui quotidie pictum aut sculptum CHRISTOPHORUΜ contempletur qu cies haec atque his impudentiores naenias ex eo loco deblaterat, qui praedicandae doctrinae euange Iicae dicatus est quis non ingemiscat quem non miserescat imperitae ac superuitiosae multitudinis s. LXXII. SED ut ad contentiosas quaestion redeamus 3 vide quam selicite PAVLLUS TIMOTHEUM suum ab his deterret, noli, inquit verbis conte dere. at nihil enim conducit, nisi ad subuersionem audientium. ac mox, ubi iussisset, eum recte secare sermonem veritatis, adiecit, inanes autem vocum nouitates deuita ; rursum ad TITum , ubi multa monuisset, quae ad pios mores faciunt, etiam atque etiam admonet, ut stultas quaestiones, et geneaIOgias, et Pugnas, quae Veniuns en 1ege, re siciae.

167쪽

Is 8 ratio compendio pervenu di Φ1iciat. has contentiones ΤΙΜΟΤΗΕo scribens', λογο ι πχ εας appellat, in quibus ait quosdam insanire, quum tamen ex his nihil oriatur propter inu1dias, contentiones, conuicia, suspiciones malas, conflictationes hominum mente corruptorUm, Ue--xitatis expertium, qui quaestum situm anteponant pietati. nemo vero se interpretetur haec, quae diximus, non huc tendere, Ut in totum damnemus eos, qui praeter quaestiones nihil nobis reliquerunt; aut improbemus scit asticas conflictationes,ex quibus saepenumero non aliter elicitur veritas, quam ex collisione silicum ignis excutitur ue sed modum in his, ac delectum requirimus. modus dabit, ne quaeratur de omnibus ; delectus, ne de quibuslibet. alioqui multa sunt et in neotericorum libris digna cognitu, sed ea per aetatem modice degustentur, sobrie casteque tractentur. nam hoc studiorum genus olim apud theologos prorsus incognitum fuit ; deinde posteaquam irrepsit, ut fere tit in rebus humanis, paullatim in imme*sum increuit. Vnde coepit in aliquot iam acade-demiis parcius ac moderatius haberi, velut apud anglos in cantabrigiensi , apud brabantos in lovaniensi: nec ideo minus florent haec studia, sed verius florent. quale vero spectaculum est, theologum octogenarium nihil aliud sapere, quam mera imphismata , et ad extremum usque vitae nihil a-1iud, quam argutari t nam huiusmodi non paucos

vidimus olim LUTECIAE, quibus si quid depromendum fuisset ex PAVLLO ; videbantur sibi prorsus in

alium mundum translati.

g. LXXIII. PROINDE s cui contigit tanta ingenii vis, ut utrumque studiorum genus complecti possit, eat sane per nos, eat, quo illum sua virtus vocat, eat pede fausto: sed ab iis tamen, quae nos praetulimus, incipiendum, his maiorem ac melio- Lem

168쪽

ad veram theologiam. IS9rem vitae partem impartiendam censeo. quod si alterutrum sit deserendum, non possiim non fateri, quod verissimum est, malim in hoc latus deflectere. praestat, paullo minus esse sophistam, quam minus sapere in euangelicis et apostolicis litteris: sa. tius est , ignorare quaedam ARISTOTELIs dogmata, quam nescire CHRISTI decreta. denique malim cum CHRYSOsTomo pius esse theologus, quam cumsCOTo esse inuictus. illud certe negari non potest, per veteres illos illustratam ac defensam CHRISTI Goctrinam ; quos ita demum patiar antiquari, si constet, horum argutissimis argutiis et subtilissimis

subtilitatibus vel unum ethnicum conuersum ad CHRIso fidem , vel unum reuictum ac mutatum haereticum. nam quod hodie pauciores sunt, aut certe exstant haereses , id si verum fateri volumus,

Lasciculis debemus verius, quam syllogismis. quis enim omnino nodus dialectica subtilitate necti potest, qui non eadem subtilitate dissoluatur, si 1i- . herum sit utrisque, quod voluerint, assumere t quis vero fructus, si nectas, quod explicare non potest,

qui tamen non assentitur, immo aliquoties ne is

quidem , qui nectit sed simplices illae litterae,

veritate, non argutia effcaces 3 totius orbis popu-1os pauculis annis innovare potuerunt.

g. LXXIIII. VERVbi missam faciamus studi xum collationem, sit in his suum cuique pulcrtim, et Ut PAvLLINIS verbis utar , in suo quisque sensu ' acquiescat. cui placent scholasticae confictationes, sequatur suo quidem arbitratu, quod in scho- Iis receptum est ; modo ne 1olum hoc agat; modo ne nimium tribuat scholae dogmatis; modo ne nimium diu. nam vidi complures, qui iam semicani, cum prisca illa theologia conati sunt redire in gratiam : sed parum feliciter successit conatus, nimium serus. at si quis magis cupit instructus es

se ad

169쪽

I6o ratio compendio perueniendi. 1e ad pietatem, quam ad disputationem ; statim ac potissimum versetu r in fontibus , versetur in his scriptoribus , qui proxime biberunt de fontibus. si quid exstiterit dubitationis di, in his, quae pertinent ad pietatem, non deerit integro prudentique viro, quod e diuinis oraculis salubriter respondeat. habet PAULLUs fidele consilium, ubi domini praeceptum non habet. quod diminutum erit in syl-1ogismis; id pensabit sancta ad deum precatio. denique satis inuictus fueris theologus, si nulli succumbas vitio, nullis cedas cupiditatibus, etiamsi a contentiosa disputatione discesseris inferior. abunde magnus doctor est, qui pure docet CHRISΤVΜ. si turpe ducunt, nescire , quid definiat SCOTVS 3

turpius est, nescire, quid decernat CHRIsTVs. si parum theologicum est, non assequi, quae scripsi DURANDUs ; minus theologicum est, non assequi, quae scripsit PAVLLVS. a diuinis oraculis nomen habet theologus, non ab humanis opinionibus. et bona theologiae pars affatus est, qui non contingit , nisi moribus purgatissimis : et tamen hanc facultatem nulli sibi maiore supercilio vindicant , quam quorum tota vita seruit ambitioni, seruit auaritiae, frequenter et libidini gulaeque, undique sycophantiis , fucis et hypocrisi correptae. hi se iactant euangelicae doctrinae praecones, hi

se faciunt christianae religionis columnas, ab horum ore pendet imperita multitudo. nimirum horum facta cernebat CHRISTUs, quum deploraret sortem populi, dissipatarum ac pastore destitutarum ouium in morem errantis. habent enim et nostra tempora suos pharisaeos ac rabbinos : habent suos hypocritas: habent sua phylacteria, quibus se commendent stultae plebeculae. orandus igitur CHRISTUS , ut hoc pharisaicum genus aut mutet in me Iius , aut abigat a grege suo. atque haec dicta sunt, non ut taedamus bonos, sed ut malos admoneamus ossicii.

170쪽

ID EST

ADHORTATIO AD SANCTIS-

SEARCH

MENU NAVIGATION