장음표시 사용
151쪽
vatio compendio perueniendi ab rebus his quantum absunt, qui nunc Ptris,
quam decimas exigunt a plebe cristas erigimus , quod sacerdotes regale genus dixerit PETRUS: at multis non venit in mentem, iisdem praestandum esse, quod dixit CHRIsTUS , vos estis su terrae, vos
estis lux mundi. places cibi, quia tibi quoque dictum imaginaris quod CHRISTUS dixit PETRO, pasce oves meas: sed interim memento, qui hoc dixit , ter esse stipulatum amorem fui, et amorem eximium. praesides aliis episcopis: verum iuberis et amore praecellere, iuberis exemplo summi pasto-xis , omnium incolumitatem vitae tuae dispendio tueri. gaudes, tibi locum in terris esse CHRISTO
proximum: vit memento, tuum esse ossicium, utii; illi et vitae sanctimonia proximus. LXIII. AD eum modum si sacris 1itteris
utemur, tum demum erunt nobis falutiferae. qui-Ham impudenter scripturam diuinam trahucit adsensum alienissimum, velut is , qui, quod dictum est de tentoriis hostium apud ABACUC, turbabuntur pelles terrae MIHAN, detoriis ad BARTHOLo-I 1AEVΜ excoriatum, quod habet historia, licet ea fide careat ; aut is, qui, quod habetur in libro IVDITH, gyrantes vallem, venerunt ad portam; stultissime deflexit ad argumenta quativir librorum PETRI LoΜBARDI, qui scripsit sententias theologicas. quodUue in hoc etiam est subtilius, vult in iis in verbis allusum esse ad ipsius nomen: haec non referrem, nisi ipsi suas naenias euulgassent, neque deessene, qui talia serio 1ectitent. sunt, qui ludant verbis scripturae diuinae, ac Veluti fit in centonibus poetarum, ad alienum sensum ceu per iocum abutuntur. quod aliquoties Lacit diuus BERNARDUS, venuste magis, quam gra Miter, meo quidem iudicio. sic enim inbiberat virule praeclarus sacras litteras , ut nusquam non O
152쪽
festiui student videri, verba mustica deprauant ad iocos scurriles, non solum indoctum est, verum
etiam impium et supplicio dignum. impingit hoe
HIERONYΜVS ORIGENI, quod aliquoties vim faciat scripturis, opinor, ut nos proris abducat a littera, plerumque sterili. quin potius nemo ferme
veterum non alicubi torquet, quoties cum aduersario dimicant ; atque ipse etiam HIERONYMUS , quod uno in loco propemodum fatetur. in his igitur cautius obseruandum, num qua vis facta sit
verbis sacris, nisi si quis fas esse putat, id facere ,
quoties capiendus est hostis, aut a vitiis deterrendus infirmorum animus. mihi videtur rectissimum, vi caste, ut opportune sacris verbis utamur. s primum curaris, ut id facias quam optime; postea net, ut et facile facias. id quum ubique praestari ve-1im , maxime tamen praestare conuenit, ubi res est cum aduersariis nostrae religionis, aut ubi refellitur falsitas, et asseritur veritas, aut ubi mysticae scripturae sensus enarratur. fit enim alioqui, ut non solum non euincamus, quod adstruimus 3 verum etiam risui simus aduersario , et tamen mea sententia nusquam magis peccatum est a veteribus.
huius generis arbitror, quod AMBRosIVs libro despititu sancto secundo, capite sexto, ex Ioco, qui est apud PAVLLVΜ in epistola ad philippenses cap.
tertio, qui spiritu seruimus deo ; ratiocinatur ad. Deris ARRIANOS, spiritum sanctum aperte deum dici, connectens has duas Voces πνευμιατι et Θεω, quum graeco sermone magis exprimatur sensus diuersus, videlicet nos colere deum non corporeis victimis ac ceremoniis, sed spiritu, praesertim cum spiritui non addatur suus articulus. rursus quod idem enarrans locum, qui est in epistola PAvLLI ad TIΜOTHEVΜ secunda, cap. secundo, in domo autem
153쪽
autem magna non solum sunt vasa cet. magno stomacho reiicit et exsibilat interpretationem NOUATIANI, qui magnam diuitis domum interpretatus sit inundum, qui constat ex bonis ac malis, et ad hoc euincendum, adducit illud evangelicum , vos de mundo non estis, sed ego Megi vos de mundo : cum hoc oraculum nihil faciat aduersus NovATIANUM , qui de mundo sensit hoc visibili, qui omne rerum genus complectitur : contra CHRISTus figurate mundum appellet cupiditates, quibus obnoxium est hominum vulgus, res fluxas
ac temporarias pro aeternis sectantium . nec erat, cur
odio NovATIANI destomacharetur in bonam interpretationem, quam sequitur et diuus CHRY-sos TOMUS, licet alienus ab haeresi NOvAGANI.
praeterea quod BED A ex mulierculae cananaeae verbis, miserere mei, domine, fili DAVID, colligit, illam perfecta fide et deum credidisse CHRISTUM . et hominem , quod id temporis, Opinor, nec ipsos apostolos credidisse ; quasi deum agnoscat , quisquis domini nomine compollet, aut quasi subsidium huiusmodi non soleat et a sanctis viris peti. g. LXIIII. RURSVΜ quod AUGUSTINUS verba baptistae , quae leguntur apud IOHANNEΜ capite Primo, et ego nesciebam eum , sed qui me misit baptigare in aqua, ille dixit mihi, super quem videris spiritum descendentem, et manentem super eum, ipse est, qui baptigat in spiritu sancto, abunde essicax telum arbitratur ad fundendas uniuersas donatistarum phalanges, interpretans , Vnum hoc eatenus latuisse IOHANNEM , quod CHRISTUS
auctoritatem baptismi sibi proprie seruasset, quum
cetera nosset omnia. nouerat esse filium dei, nouerat esse deum et hominem, nouerat esse CHRISTUM , nouerat venisse redimendo seruandoque generi humano, nouerat este eum, qui venisset, baptisatu-
154쪽
tisaturus aqua et spiritu sancto. quid igitur eum docuit pater indicio columbae s nimirum illud, quod baptismum suum sibi seruaturus esset, nec vi-1i suorum cessurus. atque in hanc sententiam pro 1ixe disierit, satis quidem plausibiliter apud eos, quibus persuasum erat, insanire DONATISTAS, sicut insaniebant. nam ipsa etiam sermonis species arguit, illum eam disputationem ad praesentium animos et aures, eiusque temporis statum accommodasse. verum si res serio foret agenda, si cominus collatis armis congrediendum esset cum aduersario; non video, quid haec tela possint, quibus apud suos fretus, quasi triumphum agit. siquidem ut
interim non excutiam altius, quare baptismus sit permissus omnibus, quum ceterorum sacramentorum functio tam paucis mandata sit, praesertim quum iisdem ab eodem utrumque dictum sit, ite, haptietate Omnes gentes; et, quorum remiseritis peccata, remittuntur eis I ad haec, an, sicut adimitur ius absoluendi, ita possit adimi ius baptizandi ; deinde, an quem ecclesia resecat, hoc animo resecet, ne post ullo munere ecclesiastico fungatur;
praeterea, an DONATISTAE senserint, eos, qui olim vere baptismum acceperint, et ad impietatem relapsi sint, rursus esse baptizandos ; an eos, qui inhaeresi, et ab haereticis aqua tincti sunt, vere baptismum acceperint: non exquiram, an, quae de sacramento et charactere tradidit AvGvST1NUs, nitantur argumentis sat efficacibus ; nec enim in re
quidquam ab illo dissentio, et DONATISTAS non pro haereticis solum, verum etiam pro schismaticis, et insanissimis latropibus.habeo ; et facile mihi persuadet, qualibus argumentis, quod vel citra probationem ullam persuadet auctoritas ecclesiae, et schismatis odium : tantum illud expendimus interim , an hic Iocus euangelicus satis efficax sit ad co-x arguen
155쪽
446 vario eompendio perueniendi
arguendum donatistarum errorem. primum enim nihil commotaerit aduersarium, quod AvGvSTINus toties asseuerat et inculcat, Ioi ANNEo hoc solum
ignorasse, quod CHRIST S sibi proprie seroaret baptismum. neque enim id satis arguit, quod ait, hic est, qui baptizat, cum addat, in spiritu et igni, non distinguens auctorem baptismi, sed genus baptismi. Nam quod IOHANNES haptisabat, auctore
leo bapti bat ; aIioqui si quis ex his verbis, ipse
est, qui baptiaat, contendat , neminem baptiZare,p-ter CHRISTUM, quomodo PAvLLus dicit baptizatam a se STEpΗANAE domum quomodo CHRIs-Tus mandat apostolis, ite et baptizate, si λlus ipse baptizat neque protinus consequens est, si CHRISTus est omnium sacramentorum auctor, ideo per quemvis illa conferri DONATISTAE assumebant, haereticos oxtra ecclesiae consortium esse, extra quam non sit baptismus. ad uuam rem compro handam, multis scripturarum testimoniis utitur CYPRIANUS, et argumentis item plurimis, cumque koc complures episcopi, quorum suffragia recen
1entur in actis lynodi carthaginensis. mihi quidem modis omnibus probatur, quod definiuit ecclesiae tantum in hoc 'haec adduximus, ut ostenderemus exempli gratia, locum ad victoriam Hetortum. s. LX v. Quo D nunc dicturus sum, haud scio, an vό1 praecipuam allaturum sit utistatem , si quis dextre praestiterit, id est, huiusmodi, ut Iocos aliquot theologicos aut tibi pares ipse, aut ab alio quopiam traὁitos accipias, ad quos omnia, quae legeris, velut in nidulos quosdam 'digeras, quo promtius sit, ubi videbitur, quod voles via promere, vel recondere, velut, ut exempli cautarem notem, de fide, de ieiunio, de serenclis malis, de subleuandis infirmis, de serendis impiis magistratibus, de vitando simplicium offendiculo, de
156쪽
. ad veram theologiam. . , . studio sacrarum litterarum , de Pietate erga parentes, aut liberos, de christiana caritate, de honorandis primatibus, de liuore, de obtrectatione, de , castimonia, atque aliis id genus: nam innumerabiles fingi possitnt. his in ordinem compositis, ciuxta rerum pugnantiam aut affinitatem, Ut in copia quoque nostra quondam indicauimus, quidquid
usquam insigne est, in omnibus veteris instrumen- . ti libris, in euangeliis, in actis, in litteris aposto-Horum, quod Vel conueniat, Vel dissonet, ad ho erit redigendum. quod si cui visum erit , poterit ex antiquis interpretibus, postremo vel ex ethnicorum libris huc conferre, quod usui futurum exist, marit. hac vim fuisse ratione diuum HIERONY-HvM , ex ipsius scriptis mihi propemodum videor animaduertere. siue quid erit disserendum, aderit ad manum parata supellex ; siue quid explicandum, facilis erit lacorum collatio. g. LXVI. QUANDOQUIDEΜ haec nono RIGENI tantum, sed et AvGvSTINO optima ratio est interpretandi diuinas litteras, si iocum obscurum ex aliorum 1Ocorum collatione reddamus illustrem, et mysticam scripturam mystica, facra sacram exponat. qua quidem ex re non solum ib1ud commodi capietur, ut sensus alibi non intel-1ectus percipiatur, verum adiungetur auctoritas. namque quamuis ubique diuinae scripturae auctoritas vel unico verbo nobis sati facit; tamen aliquando fit, ut de interpretatione possit amb gi, praesertim quum veteres etiam non raro dissenti ant. proinde si plura consentient, ad fidem facient ; sin dissentient, aut etiam pugnabunt, excitabunt nos ad exactius scrutinium: quod genus sit, /cum in euangelio CHRISTUS vetet irasci, tamen in psalmis legimus, irascimini, et nolite peccare: quare sequitur, aut CHRISTvΜ non sensisse de qua
uis ira i aut psalmographi sermonem sic accipien X a dum,
157쪽
IG ratio compendio perueniendi
dum, non ut praecipiat irasci, sed si inciderit ira, . ne procedat Vsque ad iniuriam. item quod alicubi CHRIsTus permittit suis, ut ad iter tollant peram ac baculum; alibi rursus etiam his interdicit: haec pugna nonnumquam est in verbis tantum, nonnumquam in factis, nonnumquam mixtim ex utrisque. de verbis exe plum modo dedimus: de
factis illud esse potest, quod quum p ETRUS plagas
et carcerem a iudaeis patienter tolerarit; erga AN ANIAM, et huius uxorem SAPHYRAM , non est v eadem lenitate, sed acriter increpatis, praesens ex itium denuntiauit. rvrsiis plebem incredulam 1eniter ac mansirete reuocat ad resipiscentiam: hos non admonet, ut resipiscant, sed illico plectit; et tamen SIMONEM emturientem donum spiritus sancti, quamquam esset iam baptisatus, non plectit, sed admonet, ut resipiscat, nonnullam veniae spem ostendens mutato. mixti generis exemplum hoc esto. CHRISTUS in euangelio vetat omnino iurare, et tamen in epistolis suis toties iurat PAULLUS.CHRIsTUs iubet, Gextram maxillam percutienti exhibere laeuam ue ipse percussus in iudicio, cum percussore etiam expostulat. PAVLLVS adeo non exhi bet alteram , ut pro alapa conuicium impingat pontifici iudici, non ita multo mitius alapa. item tuum legamus, perdes omnes, qui loquuntur men actum i tamen quosdam probatos viros mendacio ussis legimus, velut ABRAHAM et IuDITH. in his igitur facta sanctorum pugnantia, ut videtur, cum Ooctrina sacrorum voluminum, admonet nos, in verbis alium subesse sensum, quam sermo prima specie prae se ferat. quin et hunc usum adferet haec locorum collatio, Vt idioma ac tropos arcani sermonis certius agnostamus. atque hisce iam rebus instructus, iugi meditatione versetur in diuinis litteris: has nocturna curet veriare manu, Versere . diurna g
158쪽
diurna : has semper in manibus, semper habeat in sinu: ex his semper aliquid aut auribus instrepat,
aut oculis occurrat, aut animo obseruetur. in naturam ibit, quod usu perpetuo fuerit infixum. g. LXVII. NEC, mea sententia, laetit incon sultum, diumos libros ad verbum ediscere, vel non intellectos, auctore AvGusTINO, quod equidem sic interpretor, etiamsi sensum mysticum nondum Percipias . nam facere, quod apud monachos aliquot fieri videmus, nec aliter ediscere psalmos, quam psittacus edistit voces humanas, plus habet taedii, quam fructus. neque enim facilius tantum
ac tenacius inhaerescunt memoriae, quae intelligimus, Verum etiam maiore cum utilitate. id primum fieri velim in noui testamenti voluminibus, quae tanto praesentius faciunt ad nostram professonem, ut hodie vel sola sufficere possint, nimirum Vulgata iam, et animis omnium infixa CHRISTI doctrina. nam olim iudaeis ad fidem adducendis necessario erat adhibenda veteris auctoritas instrumenti: nunc nobis cum iudaeis minimum est negotii, et apud alios non est eadem auctoritas libris hebraeorum: etiamsi non negem, plurimam
ex illis utilitatem capi, si quis adhibitis allegoriis,
vel ad CHRisTvΜ in illis ad umbratum, vel ad moreS aecommodet, atque id si non immodice, sed carptim fiat. sunt enim, quae verbatim ad alie Ο-riam trahere Bigidum sit, quod admixta sint multa, non ut significent aliquid, sed ut tenor ac series histor1ae constet. sit igitur apud nos primus honos nouo testamento, per quod christiani sumus, et ubi CHRISTus nobis multo expressus, quam in Vetere depingitur i proximus veteri, et in hoc his libris, qui cum nouo maxime consentiunt, quales sunt ESAIAE Iibri. quamquam si dispositis, ut dira, locis, Dequsnter PAULLINAS epistolas cum euan-
159쪽
I so ratio compendio periaeniendi
geliis, ' et cum utrisque conferas ESAIAΜ , reliquaque veteris linamenti loca, futurum est, ut haec suapte sponte inhaerestant et insideant memoriae. quod si quem deterret hic labor, illud
quaeso secum cogitet, qui conueniat, ut theologus futurus sophisticas praeceptiunculas edistat, edistat qualescumque in ARISTOTELEM commentarios , aut etiam paraphrasim, edistat SCOTI conclusiones, quas Vocant, et argumenta I et idem Operae gravetur dare libris diuinis, ex quorum fontibuε uniuersa statet theologia, quae modo vere sit theologia. at quanto fatius est, semel hoc laboris, nec enim dixerim taedii, deuorare, quam semper recurrentibus in orbem laboribus, quoties tractandum aut citandum erit aliquid, ad dictionarios, summulas, et indῖces confugere veluti facinni mei
smiles quidam, qui quum domi nihil habent su
pellectilis, quoties opus est cantharo aut patella, a vicino petunt utendam: at monet recte 'sapiens illo, ut aquam de tua bibas eisterna 3 et adeo non sit necesse, aliunde rogare, Ut tu potius de tuo fonte derives in alios. quin igitur omissis confusis 'istis formulariis, et impuris summulariorum Iacunis , tuum ipsius pectus bibliothecam facito CHRIs-TI : ex eo velut e penuario depromito prouidus pater familias seu noua, seu Vetera, Vtcumque Pos tutabit res. longe vividius penetrant in animos auditorum, quae e tuo pectore ceu Viva prodeunt, quam quae ex aliorum farragine subleguntur. F. LXVIII. ATQvI inter haec roget aliquis, quid tu, num adeo iacilem et expositam iudicas scripturam diuinam, ut absque commentariis possit
intelligit quid ni possit, aliquousque, prius cogni tis dogmatibus, et hac, qua dixi co1latione locorum adhibita alioqui quid aliud secuti sunt, qui
Principes in hanc commentarios ediderunt' inter quos
160쪽
ad veram theologiam quos pinecipuus est ORI GENES, sic hanc vENEREM
exors is, ut nemo post illum ausit manus apponere quid autem vetet alios eodem peruenire, quo per Denerunt illi, si eadem ingrediantur viat non haec dico, quod cuiquam auctor esse velim, ut Praeteritis veterum commentariis, diuinae scripturae scisentiam flai vindicet, aut etiam venetur immo partem laboris adimat nobis veterum labor, adiuvemur illorum commentariis, dummodo primum
ex his deligamus optimos, velut ORIGE ΕΜ, qui sic est primus, ut nemo cum illo conserri possit et post hunc BASILIUM, NAZIAN ZENUM, ATHANA SIVM , CYRILLUM, CHRYSOSTOMVΜ , HI ERO NYΜVΜ , AMBROSIUM , HILARIUΜ , AVGUSTI-NvM '. deinde ut hos ipsos cum ridicio delect que legamus; etiamsi reuerenter legi vola. homineS erant ,. quaedam ignotabant, in nonnullis ha11ucinati sunt, dormitarunt alicubi, nonnulla dederunt utcumque vincendis haereticis, quorum 'contentionibus t mc feruebant omnia. praeterea
vix quisquam est horum, cuius falso titulo non Pesmulta circumferantur, atquo adeo, quod est impudentius, cuius libris non .multa admixta singaliena, id quod in HIERONYΜO certe, moxque in CYPRIANO palam arguimus, et in AUGUSTINO Br- stan arguemus. nec ita multum negotii Fuerit, idem facere in ceteris, hoc est, in o RIGENE , in AMBROSIO, in CHRYS TOMo. quod ni hic quo- que suerit oculatus lector, periculum est, ne impostoris aut nebulonis somnium, pro HIERONYMI aut AMBROSI, oraculo amplectatcir. sic enim hodie quidam τον ηλων υπερφρονουντες, περαίνοντο- sic ait HIERONYMUs in quodam sermone, sic AU-GvSTINvS in quadam homilia ad Datres HEREMITAs; perinde quasi de tripode pronuntiarent oraculum.