Ioannis Baptistae Passeri Pisauren. nob. Eugubini De tribus vasculis Etruscis encaustice pictis a Clemente 14. P.O.M. in museum Vaticanum inlatis dissertatio

발행: 1772년

분량: 69페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

2E XII. Iariginem a Celtis deducere , ut a firmare non dubitavit thgeniosus quidam somniator, quem nuper refellere coactus sum inter Ephemerides Florentinas . Insitam vero usque a prima origine libertatem foedere sociali Perusia servavit illaesam usque ad eXecratas

Perusinas Aras , quam ignominiam male reparatam titulo Augustae virtus Populi bellica , & animi magnitudo compensavit, potissime vero litterarum splendor , quibus debeo quaecumque illa fuerint tyrO- Cinia mea , atque progressus . Sed neque praetermittam Urbem hanc florentissimam devinxisse sibi eruditorum animos non modo ob studium has antiquitatis reliquias col

ligendi , sed etiam illustrandi, in

12쪽

ra XIII. veter quos omnium primus Clarissimus Clarius , qui cum vidisset supellectilem hanc toto fere orbe distrahi , in eius egregio Opere

De Perusa Etrusca potissima Perusinorum monumenta typi S evulgavit . His vero unice nocuit inanis illa tam remotae antiquitatis reverentia , qua ea numquam intelligi posse credebatur , quam nu per substulit si non felicior doctrina , maior tamen Mundi audacia ad mirificum festinantis , ne , quae imminens aetas deterior perditura est, penitus deperirent. Inter eo Suero , qui huius studii primordia in magno illo litterarum emporio

exceperunt, iure merito computamus MARCUM ANTONIVM ANSIDAEVM

Cardinalem Amplissimum, & numquam

13쪽

ἔκ XIV. Mquam interituri nominis virum , qui monumenta universa Patriae suae quotquot prodiere , dum vixit , in avitum Museum insere da curavit , haud ignarus , futurum fuisse , ut quidquid praeclarius emergeret e tenebris , fortunae aliquando Principis Vrbis reservaretur, haud indignum putans Viro Praesule in Etrulca eruditione versari, cum plerique Ecclesiae Patres in eius Nationis Libris ,

qui tunc extabant, curam suam impenderunt , ut vulgi errores , qui tum irrepserant, obelo Censorio expungerent.

Inter consultissima Etruscae industriae opera computanda sunt vasa

14쪽

que vernante non mores tantum

Etruscorum nobis obiiciunt, sed loquacissime interpretantur , ita ut pene Librorum illius Nationis iacturam compensent, totamque seriem vitae eius Gentis , ae si pra sens esset, exponant. Equidem nec Graeci , nec Romani tanto nos sub-sdio adiuverunt ambitione marmorum , auri , & argenti egultantes , quo barbaros ab extremo Septentrione ad rapinam accerserunt.

Habuere haec imperia scriptore S ,& historicos casus & prolapsionis

suae , ex qua tamen nusquam surrectura erant ,' at contra Etrusci

obsequuti sunt figula, quorum subsidio reviviscerent , facilique tra diu

15쪽

tatem gloriae reparandam, cui haec sphragismata commendabant , quibus nonnisi Romani Coloni apud Capuam nocuere , quandoque tamen desiderandis. Sed antequam singula perscrutemur operae pre lium est artificium illorum , summasque leges attingere , quarum ductu in exercitio operum regebantur . Lex praecipua suerat , ut Pictura nihil inane , aut Divolum exprimeret , sed tantum instrueret. Ab hoc instituto sese emanciparunt artifices orientales , quorum toreumata hodie in pretio sunt, quae nec suos erudiunt, nec eX-teros ; deterius vero si instruant, nec enim nisi otia illius Gentis referre callent , putidi fumi ex o

16쪽

XVII. sare exhalati vapores iniuriosos , &caldae compotationem , quae nimium inter nos diffusa inertem

Italiam speciosissimis in tabernis deformavit . Unus hic Argillae

splendor , quam murrheam vocat Propertius A. F. 26.

Murrbesque in Parthis pocula cocta focis .

At pictura Etrusca totam nobis e X ponit mi thologiam rebus Etruscis explicandis addictam , Heroicorum temporum eXempla ad imitationem exposita ; hinc patet tota Ilias , hinc Vlysiis errores , & Thebana utraque historia plena portentis, atque formidine , quam ex Homero Statius noster sibi subripuit; hinc pompae qua sacrae , qua civiles expressae sunt, quoque Ordine ducerentur apparent, & di-

17쪽

M XVIII. M. gito designantur . Id praecipue praestat in Sacris Bacchicis , quae alioqui secreto exitiali obtenebrata a Pictoribus hi lce sycophantiae adversis liberaliter patefacta sunt . Altera demum I ex Pictorum Etruscorum perennis fuit, ut hastoriae aut fabulae semper alluderent ad actionem , in quam Vasa parabantur , unde amplissima patebat via ad magnificentiam & admirationem conciliandam Deorum, & Heroum

interventu , quo caeremoniae nobilitantur . In hoc vero Pictores Pisaurenses duobus ab hinc lac lis Etruscos imitati sunt, cum adhuc illorum exemplaria , quae Florentiam ahiere , apud nos essent Habeo enim apud me Crateres in usum puerperii concinnatos , in

SEARCH

MENU NAVIGATION