장음표시 사용
22쪽
m XIXquorum uno Ledae partus , in altero Alcmenae expressi sunt eum ε universo apparatu , quo utraque historia expressa est a Poetis. Caeterum iidem Pictores nostrates adeo tenaces fuerunt praescriptionis Etruscae , ut illorum Picturae totam
sere habeant in Lancibus novi, &veteris Testamenti sacram histo. riam , insuper universam Romanam , & Ovidii Fabulas , quas honestus homo ignorare non PO eest , ne barbarus videatur . I RVasa, quae observanda Proponimus , tria sunt , & mole, & incolumitate spectanda , di regio quocumque apparatu dignissima . H rum primum pertinet ad ritus
23쪽
ra XX. Enuptiales , reliqua vero duo ad caeremonias , quae apud Etruscos primum , deinde apud Romanos peragi solebant , cum eorum filiis circa annum Xul. deposita Bulla aurea , ac veste praeteXta , toga pura communis Civium tribuebatur adhibitis quibusdam ritibus . Id
Iberum Praetextatum nuncupabant , de
quo videndus Quintilianus, & qui
de ritibus , & moribus Romanorum egerunt. Primum igitur Vas ad Nuptias puto referendum, nam
multa in his pompis Vasa deferri
Consueverant, praesertim vero cum
aqua & igne , mysticis elementis caloris, & humoris, quae ad generationem maxime conferre arbitrabantur . Haec vero Matrimonia
hoc ritu celebrata sanctissima , &
24쪽
propter puriter facem censebantur , qui hoc ritu uxorem ducerent , ut colligitur ex Novio Virgine pra gnante apud Nonium de indiscretis adverbiis ;Sequere me , puriter volo facias, Igni, atque aqua volo bunc aeeipere.
Deserebatur Cum erus , de quo Varro lib. 6. de Ling. Lat. Dicitur
in nuptiis Casmillus, qui Cumerum fert, in quo quod sit in ministerio plerique extrinsecus nectunt . Et Festus e Cumerum voe bant antiqui Vas quoddam , quod opertum in Nuptiis ferebant, in quo erant nubentis utenslia . Vasa praeterea omnia in usum mensae ore repando ad vina ex simpulis mini liranda parabantur , quae Omnia ornamentis aptissimis ope picturae concinnabantur , Ve
25쪽
ra XXII. ERluti magnificum illud Bononiae in aedibus excelsae Familiae Benti-Voiae, in quo raptus Leucippidarum a Dioscuris perpetratus CX- pressus est. ln his vero vasculis non semper historiae expressae sunt, praesertim festinantibus nuptiis , quin aliquando solum caput sponsae ad vivum efformatum observatur , ut in praesenti vase , & aliis, quae inter picturas Etruscas T. I.
reserendas curavimus . Nec praetereunda est altera coniectura
quod aliquando Familiae Etruscae
melioris notae , quae Deorum inanium fabulas refellebant , hasce ineptias penitus evitarent ἰ certum est enim floruisse apud Etruscos scholam quandam electissimam
Philosophiae, in qua reiecta Deo
26쪽
tectis , docebatur unum omnino esse Deum conditorem omnium , atque custodem, aeternumque malorum vindicem , & bonorum re muneratorem , ut Tom. IL Picturarum ostendi peculiari Disserta tione De Areana Etruseorum Pbilosopbia. Hae vero sponsarum imagines, quarum unam hic expressam producimus, luculentissimo cultu apparari lebant, praesertim vero margaritis supra frontem instat radiorum emi nentium , non ambiguo testimonio
prosapiae splendidissimae ; aliquando vero minori fastu pro variis singulorum populorum institutis . In
hoc uno tamen Consensere matro nae universae , ut more maiorum
27쪽
na XXIV. totum capillitium reticulo includerent , & occurrentibus invicem sa-sciis , supra frontem constringerent . Varro de Lin. Lat. uuod e
pillum eontineret dictum a rete reticulum ; &Nonius: Reticulum tegmen eapitis muliebre.
Id vero gestamen a Religione prO- sectum est , eo namque & Vestales , & Bacchae utebantur. Quinimmo Matronae haec reticula velut gratissima Diis , & Deabus votiva offerebant. Idem Varro in Sesi qui ullis. apud Nonium cap. de gen. Vest. v. Strophium : Suspendit Laribus
marinas molles, pilas , reticula , ae stropbia .
Nec mirum , cum enim Matressa milias , veluti Sacerdotes apud domesticos Deos , & sacra privata Censerentur , quibus interdiu sine stola, seu pallio superiore Caere-
28쪽
do capite litarent, placuit hoc reticulo semper paratas esse, & promptas sacrificio . Caeterum inducto urbanis moribus hoc cultu capitis , nihil obstabat, quin etiam Matronae, quae a Deorum inanium honore alienae erant, eodem Ornatu uterentur , nam veteres feminae a novitate maxime abhorrebant, ut ornat Um quem a maioribus aliquando e Xcepissent mordicus retinerent . In hoc vero semper laudavi Alexandri Severi sanctionem ,
quam refert Lampridius : Matronas
regias contentas esse debere Mno reticulo , at
que inauribus, oe bacebato monili , ω corona , cum qua sacriscium facerent , ω uno pallio auro consperso , ω cyclade , grae sexuntiis auri plus non baberent. Ex capillis D Vero
29쪽
M XXVI. in vero reticulo inclusis circa utramque auriculam tres cirri dissiue bant , ut in caeteris omnibus Picturis , & praecipue in hac praesenti observamus , quod quidem senis crinibus ornari dicebatur .
Ita Festus : Senis crinibus nubentes Ornantur , quod is ornatus vetustismus fuit: ω quidem quod eo Vestales Virgines ornentur , qua rum essitatem viris suis Dondeant. De virginibus , an passis , seu colligatis crinibus uterentur , nihil adhuc compertum habeo . Vidi equidem
sigilla Virginum votiva passis post
terga capilli S efformata , ut apud Bona rotum de Nummis Carpineis , GO-rium Musi Et si Tom. II inter Picturas Etruscas , quas retuli in Prolegomenis ad Tractatum Ioannis Baptistae Donii de Dra Barberina, ac Musica
30쪽
Veterum, ac recensui in T. .CLPicturarum Etruscarum Tom. II. Habeo etiam huiuscemodi Icunculas aereas apud me . Ast hic cultus erat Mulierum Vora concipientium , & puerperarum , quae ideo crines effundebant , ne quid ligatum haberent in toto corpore, quod universum Numinibus addictum esse se reputabant , ut late demonstravi ad T. L ix. & Li X. earumdem Picturarum . Notandum praetcrea est huiusmodi sigilla sinistra manu tunicam attollere more gradientium , quod
simulacro Dei plerumque tribuitur ; sed magna oritur mihi suspicio apud Etruscos sub hac imagi- ne Deam Iuventam fuisse expressam , eamque unam eandemque
esse cum Spe , quod Iuventus plerumque plena spei videatur .