Ordinationes praepositorum generalium communes toti Societati. Auctoritate 5. congregationis generalis recognitae & contractae

발행: 1595년

분량: 255페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

83쪽

INSTRUCTIO

PRO CONFESSARIIS. i

Ex Deputatione quae de illis habita est

in V.Congreg. generali. R. T. N. Gudio inquamua Trais, posito Generati iuxta eiusEιm

congreg. decretum s δ. recognita. RINCIPIO , quod

habetur in Regula Frouincialis ioo. de maturitate Consessariorum; id in primis curandum, ut multo maior ratio maturitatis habeatur in

spiritu, motibus aedificatione et alio

84쪽

qui aetas, quae conciliare etia solet auctoriatatem, non multum proderit. Prima er- go cura ponatur circa promotionem ad Sacerdotium, iuxta ea qliae dicuntur s. r. Leputatione pro renouatione spiritus.' i Cauendum vero, ne spe futurae emendationis adhibeatur hoc medium promoti nis ad illos in spiritu iuvandos, nisi aliunde constet emendatio. Ad haec quod praescriptum fuit anno is o. g. 6. de biennio expectando recens ordinatis ,ita seruetur, ut de illo tempore, & etiam post illud, , antequam ad mulierum confessiones exponantur, occupentur virorum conses.sionibus audiendis ; tum ut maioribus laboribus. assuescant, & fructuosius, ac latius Occupentur , tum ut experiatur So- 'cietas , ecquid in hoc ministerio valeant, tum demum, ut hoc modo maturiores fiat, nec imparati accedant. a Regula I s. Sacerdotum, ut ad crates mulieres audiantur, omnino seruetur, etiam in summa frequentia ἰ neque CX cusationes admittantur ,'etiam si sint pia ellulae. 3 , Et quoniam plurima habet incommoda, si in consessionali longa protrahantur col- .loquia , omnino regula. II. Sacerdotum cxaereseruetur, ne de rebus ad consessio nem non pertinentibus est loco loquδ a M.

A Quod

85쪽

md si contingat de aliis rebus ad co

solationem, vel utilitatem illarum esse i quendum; id non flexis genibus in confessionali , sed stando, vel sedendo breui ter ,&modeste,demissis oculis vi regula dicit 'fieri debet. Quare operae pretium erit, nonnulla loca patentia , & decentia in aliqua templi parte, pro ratione regionis,assignare, ad quae foeminae accedant, ut Nostros alloquantur . sic enim fiet, ut& colloquia breuitis finiantur, ocminus frequenter accedant, cum pateat sermones illos non esse confessionem ; ω non offendantur alij, dum existimant, c5- fessiones earum, quae frequenter confitentur, adeo in longum protrahi;& ut omnis occasio praecidatur. Si poenitentes praetendant scrupulos, instruantillas Confessisari j, ne historias narrent, & inutilia re petant; & interdum etiam ipsi sermonens abrumpant. Nam si vere scrupuli sunt, ubi id illis certo constet, nihil opus erit longas orationes audire . Quod si agatur de med lationibus,& spiritualibus exercitijs, fiat id potius per spirituales libel-Ios Granatae, & aliorum, quos apud se legant. Et si in aliquo casu particulari aliter faciendum esset, id non fiat, nisi consulto Superiore. 'Seruetur etiam regula et r. Sacerdotum; a i ri a Cu-

86쪽

Curetur etiam , ne consessiones generales excipiantur earum, quae semel generaliter alicui consessae suerant , nisi id exigeret manifesta necessitas sacramenti, ob consessiones inualidas : quod tamen in hin iusmodi raro admodum probabile est posise contingere.

Constituantur syndici non modo Aeditui .& aliqui ex socijs , sed nonnulli pro κximi sacerdotes, qui observent. & Superiorem moneant,tam de prolixis costino nibus,quam de colloquijs, quae extra comsessioneiqi protrahetrentur. 4 Quae matutino tempore sunt consessae, vel sequenti die mane confiteri debent,nqpermittantur a prandio accedere praetex

tu consessionis ; sed si accesserint, confessarij reiiciant in diem crastinum, si sun*communicaturae; de si illo ipso die, quo accedunt,communicauerint,differat ad diem sequentis consessionis.s Circa regulam 18.Sacerdotum, de reti, nendo tecum socio . omnina exacte ser uandam,inuigilent Superiores diligenter, di acceptis his nostris, conuocent omnes Sacerdotes, ill sique tum alia, quae ad eos spectant, tuna praecipue literas nostras legant, quas de hac re a 3. Iulij anno I 333. ad Superiores dedimus. Iis vero,qui suas

87쪽

rint, monitiones seriae, & poenitentig prima vice iniungantur. & quamuis nobis non placuerit , uniuersim praeceptum imponere obedientiae , ut id seruent , tamen alicui particulari, qui eo fraeno indi- sebit , poterit, ac etiam debebit Superior id imponere . Quod si id non seruare fuerint depriliensi , remoueantur statim a

consessione foeminarum , de nos moneamur , ut dispiciamus, an tales in Societa- a te retinendi sint , utpote qui in re graui. periculosa, & tam seuere iniuncta parere noluerint . Quod si Iocus , ubi infirmae iacent, ita angustus sit , ut per loci dispositionem fieri non possit, ut socius Pa κtris adsit, cum pi imum domum redierint, Superiorem moneant , ut is consideret, an secundo illuc redeundum sit , vel potius in quod magis inclinamus ea cura proerijs Parochis relinquenda. Quod ut melius omnino seruetur, iniungitur Superioribus omnibus, ut in publicis exhortationibus moneant omnes, quod quam uis nulla sit peculiaris regula, quae socios moneat, ut ipsi Superiori significent cum redierint, an Sacerdos tegulam seruauerit, tamen & ex nonnullis regulis lijs, & ex nostra hac peculiari ordinatione socios, & fratres omnes teneri, Supe riorem ea de re vere, di syncere monere r

88쪽

quod si non secerint, intelligant, nec hara

conscientiae, nec Societatis bono se satisfacturos, & Superiores in eos , tanquam ilia inobedientes, esse animaduersurOS. Sa- cerdotes vero, etiam si maxime Socij extra remanere vellent, nulla ratione id permittere debent, tum ne illi ociosa colloquia cum alijs misceant, tum ne ipsi sint sine teste. O Circa communionis frequentiam opta- dum est, ut seruetur regula 26. Sacerdotum, ne crebrius , quam octauo quoquτdie, &c. Sed quoniam in nonnullis ciuitatibus, ubi pasti in maior est communionis ιstequentia, & cum nonnullis personis,que ab aliquo tempore frequentius in hebdomada communicant, vix fieri poterit; saltem illud retineatur, ut in futurum nec Consessarijs, nec Rectoribus liceat dispensare,nisi tantum Prouinciali,ut bis in he, domada fieri possit. Cum ijs vero, qui consuetudinem habent frequentius communicandi, curetur quod suauius fieri posisit. Illud tamen non dubium est, si Confessarij serio sibi persuadeant, id maiori

proximorum utilitati , Societatis bono, aedificationi conuenire, fore , Ut cum utrisque sceliciter omnia transigantur. 7 Et quoniam magna iactura temporis, Mfructus spiritualis iniministerijs , certo

89쪽

plo squam oportet, mos inolevit visitandi, & salutandi , omnino necessarium duximus ad.meliorem regulae illius obseruationem , quae de non inuisendis mulieribus agit est autem 1. Praepositi, & m. Rectoris 3 aliquid certius statuere . Et si

ne extra casum necessitatis, qui esset, ver

bi gratia, in aliqua infirmitate , aut luctu, aut morte aliquorum , pij alicuius negoti j, & huiusmodi, raro admodum spes ista magni fructus euenire potest . quia tamen modus agendi societatis, accepta beneficia, & declinatio rusticitatis cuiusidam non permittunt, ut haec officia nostris omnibus interdicantur, moderatione aliqua opus erat. Hanc nos commodis imam hoc quidem tempore arbitrati sumus, ut habeatur ratio , tum personarum, quae inuisuntur,tum Nostrorum, qui inuisunt. Itaque tria concurrere debent,

ut aliqua digna existimetur, quae a Nostris officij causa inuisatur . Primum, ut sidpersona nobilis, & primaria; neque enim omnibus deuotis cuiuscunque gradus id officij par est praestare', cum satis pose sint in nostris Ecclesijs, & confessionibus, di pijs colloqui js, & iuuari , & instrui .

Iecundo, ut sit bene merita non vulgariter de Societate. Tertio, ut in domo illa ma

90쪽

gratum potius , quam odiosum esse credatur . Caeterilita ne in designatione huius. modi personarum errari contingat, Volumus, cum. Prouincialis visitat singula Collegia , auditis Consultoribus designet eas,q uibus sine offensione,praeter circunstantias ta dictas, id negari non debeat, caeteras omnes huiusmodi visitationes super.

fluas prohibeat. Nostri autem, qui id facere possi,nt,videntur eligendi quum pameissimi; nimirum Superior , qui quasi publico nomine pro Collegio id exhibeat

ita tamen ut valde moderate, & circunspectu id faciat, ut aliis exemplo praelii ceat, di Consessarius, cum quo tanquam Patre spirituali, personae, quae visitandae sunt, confidenter agere possint; qui si prohiberetur , maxime offenderentur. Caeteri vero , si quaniso expediat, ut aliquis misetatur, non ipsis petentibus, sed Superiore suo nomine eos mittente, si suerint viri se-rij, graues, de spirituales , poterunt interdum id praestare. s Prouinciales autem in Uisitationibus diligenter inquirant, quomodo haec omnia,

seruentur, & nos exacte moneant. Curendet iam, quod aliquando quibusdam literis

uniuerialibus comittendauimus , Ut occason emistionum Confessarii interdum mutentur , ne at gustus sit fructus , si perpe '

SEARCH

MENU NAVIGATION