De concilio liber Reginaldi Poli cardinalis

발행: 1562년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

2쪽

AD PIUM IIII. MEDICEM,

IN LIBRUM REGINALDI POLI CARD .

DE CONCILIO,

P TIM E consuluit Ecclesiae suae Deus, at-Ο que humano generi uniuerso, cum in tanta rerum omnium perturbatione , & extremi iam periculi metu, Vicarium te suum, Pie IIII. inter homines constituit, ut omnibus malis prudentia tua mederetur, nosq; a summis dissicultatibus, uel impendenti potius exitio ereptos, ad summam tranquillit tem , & optatam antea magis, quam speratam relicitatem traduceret. itaque nunc, tuis adduini praestantissimis & consilijs, & tactis, maxime uero tua steti iustitia, quae tibi prima, & antiquissima uirtus est, fuitque in omni uita, boni uiri ex omnibus Italiae partibus, atque etiam ex transalpinis gentibus multi, ad Urbem confluunt; &, quia tuas omnes curas eo spe rue uident, non ut angustis paucorum annorum terminis tuae studius beneficentiae definiatur, sed ut ad posteros quoque perueniat; hic sibi certam omnium rerum, ac fortunarum suarum sedem, domiciliumq; constituunt. me quidem Venetijs, domestico patris mei restituendae antiquitatis instituto, & honeste satis, & commode , Aii uiuentem

3쪽

ui uentem, nihilq; minus , quam de migratione, cogitantem ; quippe cum ab egregijs saepe ciuitatibus, atque adeo a supcrioribus Pontificibus semel & iterum optima inuitatus coditione, nihil tamen unquam noui consilij cepissem; tui Pontificatus fama Roma facile perduxit. nam, cu ab summo uiro, Hieronymo Seripando, cui tua sapientia, debitum iam pridem eius integritati, atque doctrinae, in Cardinalium Collegio locu tribuit, litteras accepissem , in quibus erat scriptum, cupere te, sacros omnes libros, uel hominum incuria, uel improbitate corruptos,quamemendatissimos peruulgari, uelle i. in eo opera uti, & industria mea; lpatij ad deliberandum nihil sumpsi; statim rescripsi, cum tua uoluntas maximae legis uim pro summa tua non modo potestate, uerum etiam sapientia obtinere apud omnes debeat, ita me animatum, ita paratu esse, tibi ut in omnibus rebus libenter obsequerer,susciperem,quaecunque uelles, agerem, & praestarem, quidquid possem.

Quo quidem tempore no mihi aut ulla nouorum commodorum , quibus tamen ducuntur multi, est iniecta cupiditas, aut honorum splendor mentis oculos pro

strinxit: quanquam haec ipsa cumulate & expectari a tua liberalitate posse, & omnibus praeclare agentibus deferri a te selere intelligebam : sed, cum audirem, e artes, quarum fruetus immortalitas est, longo interuallo te Pontifice coli coeptas esse, suam religioni, ac uerae pietati dignitatem restituit, cedere uirtutibus uitia , rationi amentiam, libidinem pudori, uim aequitati; haec ego sum secutus, haec omnibus & commodis, &honoribus anteposui. Erat praeterea mihi non modo

laudabile, & honestum, sed illustre etiam, & glorio-

4쪽

AD PIUM IIII. PONT. MAX.

sum, uocari a Pio IIII. Pontifice ad eam curam, ut sanctissimorum uirorum scriptis, quibus humano generi salutaris doctrina continetur, emendandis, edendisq; praeessem. quo in munere si mihi, non dico ma gnos labores excipere, quis enim bono uiro labor est pro tuenda Ecclesiae dignitate, id est pro comuni salute recusandus sed si uitam ipsam prosundere opus esset,

egregie mecum actum putarem. Atque ego illam sane incredibilem capio uoluptatem , quod, cum praeclarum esse nihil constet, quin idem operosum, &pe difficile sit, hac tamen in re, omnium pulcherrima, ac praestantissima, plane omnes difficultates tua tum excellens liberalitas , tum singularis sapientia sustulit. quis enim unquam tam libenter pecunias collegit, quam tu libenter effundis, ut exeant optimi libri, alij non dum cditi, quorum documenta rectissimam ad fontem ueritatis uiam ostendunt; alii sic emendati, nequa supersit labes, quae imperitorum animos, obiecta

Alfar doctrinae specie, possit inficere quo quidem antea

malo nimium grauiter laborauimus : utinam iis rem diis, quae parantur, omnino liceat conualescere. quod

ita facile consequemur, si modo is, qui optimarum, ct maximarum auctor, perfectorci; rerum est, affuerit

Deus. nam nos quidem, ut opibus ualeamuS, ut acumine mentis excellamus, quam tamen infirmi simus

ad omnia, nisi praepotentis Dei ope fulciamur, quam plane caeci, nisi eiusdem luce regamur, multorum tum pissimus & miserrimus exitus ostendit . quis porro affuturum esse Deum dubitet, si sanctissimam illius doctrinam, quam praeceptis declaratam plurimis, suo domum ipse sanguine, suaeq; mortis exemplo comproba uit

5쪽

uit, non uerbo tantum profitebimur, sed uita etiam,& moribus exprimemus Hoc tu scilicet, Pie Pontifex , illo primum uidisti die, quo te in excelsa ista sede, fauente & approbante diuino Spiritu, omnium Cardianalium sententia collocauit: neque uero uidisti solu, quod tibi sortasse cum multis commune esse potuit, sed etiam, in quo propria tibi debetur laus, accurate praestitisti. tu enim ipte tua temperantia, iustitia, Π uitate, constantia, quales esse alios oporteret, memplum dedisti. inde manavit statim ad propinquos, &assines tuos bene uiuendi disciplina: quorum omnium incredibilis abstinentia, humanitas, pudor ciuitatem breui correxit, & consormauit uniuersam. Nunc in itilam curam totus incumbis, ut reliquae partes Ecclesiae, discordia laborantes, omni a te ratione sanentur. sempit enim quotidie longius transalpinum illud malum, a quibusdam primo ignoratum, ab aliis postea neglectum, postremo a non nullis etiam uehementer auctu. sed, ut hoc placuit Deo, quo uolente, aut saltem permittente, geruntur ea, quae cur ita fiant, caussas indagare nostru non est: sic eide placebit, ut imminuta Christianae reip. dignitatem tua uirtus, & sapientia in uetere integritate, splendoreimi; restituat. Instat a te indictu,& institutum iam generale Concilium: cuius ea ratio , ea uis, S consuetudo semper fuit, ut, sanetissimi viritus interuentu,dissidentes animos non concordia solii,& pace, uerum etiam beneuolentia, studiod; coniungeret. Hoc tu nos, Pie IIII. remedio seruabis, e rantemq; gregem,disiectum uaria culpa, tanqua Pastor optimus ad obedientiam reuocabis, continebisq; in ossicio,& obseruantia erga di uinas leges tum Perpetua saniatate

6쪽

AD PIUM IIII. PONT. MAX.

sanctitate tua, unde hauriunt omnes exempla omnium uirtutum, tum uero iis etiam edendis in hac urbe libris , quorum lectio malas & exitiosas evellit ex animis hominum opiniones, inserit eas, quae si coluntur pi tate , & beneficentia, uberrimos, & praestantissimos, &plane salutares fructus serunt. Atque huius ouidem tanti, ac tam praeclari muneris initium unde sumi aptius potuit, quam ab eo libro, cuius argumentum & cum ratione temporum, & cu tuis consiliis ac studiis optime con ruit quid enim tempora, quid status Ecclesiae poscit, quid tu optas, curas ue m is, quam C'Ρcilium, quod unicum, & certissimum in tam graui discrimine, tam propinqua communi peste superesse rem dium uidetur λ at in hoc libro, quem tuo iussu primum emittimus, proxima ostenditur ad salutem uia, spes

omnis in consessione culpae, in uitae ac morum emendatione , in summa demum Pontificis auctoritate collocatur. Quae cum per se maxima sunt, & curandis Christianae reip. uulneribus utilissima: tum uero ponderis accedit plurimum ab eximia scriptoris innocentia, doctrina , dignitate . quis enim, quibus animi bonis, quibus industriae, ingeniid; ornamentis abundauerit,

qui denique uir, quantusq; fuerit Reginaldus Polus,

aut ignorat, aut, si quam modo tantarum laudum partem habet cognitam, non earum memoria, & desiderio uehementer commouetur potestne quisqua tam inops a iudicio, tam auersus ab humanitate, tam plane ferus esse , ac ferreus, qui non intimis eum sensibus dilexerit, cuius non modo in studiis, in moribus, in sermonibus, sed in ipse plane aspectu omnis pro bitas , omnis luceret humanitas Θ De religione uero,

7쪽

deq; Christiani hominis officio quid senserit, & iudicarit, non aut in uno, altero ue libro ita ostendit, ut in aliis unquam dissenserit: aut ita scripsi, ut aliter uiueret: aut ita uixit, ut interdum sibi non constaret:

sed omnia, litteris ab illo prodita, sine ulla exceptione semper laudarunt, hodieq; laudant boni& sapientes uiri , quorum directa ad ueritatem ipsam, id est ad unam Dei gloriam sentetia nec obtrectandi studio, aut

inuidia flectitur, nec malevolentia, aut ambitione mutatur. Vitae uero totius instituta, & excellentem in omni actione, omnici; sortuna pietatem, utinam, quis facile nouerunt, tam libenter imitarentur multi. Opes, honores, clientelas, Regum maximorum gratiam, &beneuolentiam qui assequuntur, proxime ad felicitatem putantur accedere. at ille, haec omnia apud Henrucum , Britanniae Regem, & i ure propinquitatis, & multo etiam magis sua uirtute cum possideret, ultro contempsit, ne turpissimas Regis actiones, & aduersantem Christi Vicario sententiam probare, aut etiam adiuuare cogeretur. Patavii diu uixit, quanqua erat habitu naturae prope diuino, liberalibus tamen disciplinis ii hementer deditus: &, cum eloquentiae, atque philos phiae pari studio flagrauerit, in utra tamen magis enituerit, non facile est existimare. illud certe constat, qui uel meliora, uel ornatiora scriberet, hac hominum memoria extitisse neminem. quanquam id ei propositum sitit, eis direxit cogitationes omnes, atque curas, ut philosophiae scientiam non tam scriptis, quam uita ostenderet. itaque maior, atque excelsior Patauit in tenui, & humili fortuna fuit, quam cu in regno omnibus copiis, & ipsius maxime Regis gratia floreret. Hic,

8쪽

AD PIUM IIII. PONT. MAX.

hic nimirum uerus est, ac praestantissimus optimorum studiorum fiuctus, si quis a se ipso pendeat, si temporum uicissitudines non extimeleat, si adue us hominum iniquitates, fortunae i, iniurias ratione, & uirtute pugnet. quam in Polo constantiam, & sapientiam filis. se, quis ignorat ξ metuendae erant a Rege potentissimo insidiae, metuenda uis; propterea qu6d, suscepta E clesiae causa luculento illo de Pontificis auctoritate libro, susceptum simul a se grauissimum eius odium intelligebat. deserebatur etiam quotidie magis a re domestica, fortunis exclusus amplissimis. nemo tamen eum deiecto, aut demisso sensit esse animo, nemo uidit unquam tristiore uultu. in sermonibus, in consu tudine, in conuictu, in tota denique uitae ratione tranquillitatem mentis, quam habuerat antea, Perpetuo retinuit. Nec defuere, quae nunquam sperauerat, ac ne cogitauerat quidem, tantis debita uirtutibus pra mia. nam cum ita uiueret, ut in uno Deo omnia pon ret , cetera, quae mortales admirantur, infirma, caduca, inania duceret; cumq; in illa Patauini gymnasi

celebritate, domesticis otii sui finibus contentus, pa corum admodum consuetudine uteretur: breui tame, ut sibi uiam facile uirtus aperit,ita manavit fama de admirabili eius prudentia, temperantia, doctrina, ut ad aures Pauli III. Pont. Max. peruenerit . qui cum esset ea mente praeditus, ut nemo unquam magis de ornanda egregiis Cardinalibus Ecclesia cogitauerit; eo iudiacio, ut nemo in delectu errauerit minus; commotus multorum non dubio sermone, Reginaldum Polum, disciplinae Christianae renovandae causa, cum praesta

tibus aliquot uiris ad Urbem accivit ; eum ; paulo

B post

9쪽

post, non petentem, non optantem, prope etiam recusantem, Cardinalem creauit. In hac dignitate, cum alios antea , se ipsum uicit omni genere laudis. Omi to singularem illam, cui par oratio reperiri nulla potest, in caede matris acerbissima sortitudinem, atque constantiam. unicum illi contra omnes iniurias, omnesq. calamitates conscientia pretesidium fuit: & in aduertis rebus iam antea didicerat esse sortis. grauitatem eximiam, pari comitate conditam, mansuetudinem, prudentiam, benignitatem in subleuanda miserorum inopia non attingo. communia sint haec, in quibus tamen praecipua quadam laude Polus excessuit. uenio ad

id, quod a Cardinalis persona proprie postulatur. Na, ubi primum sacerdotio est ornatus amplissimo, non

ille mentem, ut multi, cum fortuna mutauit ; non soricam uestem, non argenteam supellectilem, non de nique illustrem aliquam, aut opimam prouinciae praesecturam appetiuit; sed, contempta prorsus rerum humanarum specie, diuina studia, quae antea non leui ter attigerat, toto pectore complexus, de tuenda Pontificii iuris maiestate, de augenda inter homines Dei gloria, de illustranda ueritate dies noctesii; cogitare coepit. quantum enim in ea philosophia, quae a sensibus

ducitur, erroris insit, atque obscuritatis, cum antea noi norasset, tum uero, totus ad eam philosophiam tra- auctus, quae caelestium bonorum cognitionem parit, clarissime perspexit . iam, illam, quae colligitur ex rh torum praeceptis, eloquentiam, in qua praeter ceteros gntea floruerat, neglexit penitus, inanem i. duxit, cum sacroi una librorum uoces, non aurium uoluptati semulentes, sed ad intimas animorum partes incredibili quadam

10쪽

AD PIUM IIII. PONT. MAX.

quadam suauitate penetrantes , exaudiuit attentius. Nec uero quidquam habuit antiquius, quam ut a sanctissimis Ecclesiae legibus discedentes, quoquo modo ad sanitatem redirent: cum ipse multos cohortatione sua,consilio, doctrina,non nullos etiam lenitate quadaad meliora consilia conuerteret. Incidit tempus, cum de suffciendo post obitum Pauli III. Pontifice haben- da Cardinalibus deliberatio esset. affuit Polus ita sedato animo , ita cupiditatis, & ambitionis expers, ut, maiore Coli sit parte Pontificatum ad eum deserente, non statim assenserit,differendamq; rem tantam in posterum diem censuerit: sore enim, si probaret Deus, eundem post aliquot horas Cardinalium consensum rsin minus, omnino sibi, quod Deo displiceret, placere nihil posse.Scripsit etiam in eo Conclaui ptaeclara qua dam de officio Pontificis: quae cum aliis eius libris, quos Ioannes Moronus, Cardinalis ob summa erga Sedem Apostolicam merita, perpetuamsi; uitae innocentiam clarissimus, accurate seruauit, propediem in luce proserentur. quibus in libris cu spirare adhuc mens illa diuini hominis, & uigere uideatur; afficimur non tam praeceptis, atque doctrina, quam recordatione tantarum uirtutum, quas in illo uidimus. Vitae clausilla fuit, in qua ostendit lumen animi, ingentiq; sui, Britannica Legatio. nam cum in illa insula per annos multos,duo rum Regum imperio, Henrici primum, deinde Odoardi, eius filii, legitimus Dei cultus, intermissis optimis ritibus, obsolevisset; cumq; interitus Odoardi, succedente eius sorore Maria, spem aliquam reuocandae pietatis, dc religionis attulisset; uisa est unius maxime Poli sapientia rectam errantibus uiam monstrare posse,

B i i adiuncta

SEARCH

MENU NAVIGATION