De concilio liber Reginaldi Poli cardinalis

발행: 1562년

분량: 142페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

21쪽

Osee. I. Psal. I 38.

Rom. .

Deum, & hominem, cuius sundamentum deficere non potest. hoc quia non credunt Turcae, qui tantummodo prophetam magnum Christum mille confitentur, ideo a fundamento exciderunt, in quo soli illi sunt fundati, qui in Iesum Christum, Deum,&hominem, credunt. & qui ita credunt, pars Ecclesiae,& illius membra dici post uni. ex hoc autem numero sunt,qui corpus ipsum Concilii essiciunt. QVAESTIO QUARTA.NVM omnes,qui ad corpus Ecclesiae pertinent, Concilii generalis membra, uel partes erunt

MINIME id quide.ad corpus enim Ecclesiae pertinent omnes, & singuli, quotquot in una fide in Iesum Christum, filium Dei, consentiunt. hi uero, quia numero sic creuerunt, ut tanquam arena, quae est in littore maris, cui eos scriptura comparare solet, dici possint, nec conuenire quidem in unum locum, nec uocari propter multitudinem possunt. utrunque autem ut fiat, Concilium generale est necessarium, & ut uocentur, qui in eo sententias sunt dicturi,& ut ad certum locum uocentur, ob idq; uocentur, ut consilia conferant, &sententias dicant de iis, quae ad totius populi Dei, &singulorum alutem in Ecclesia pertinent. quod sane in tam infinita multitudine nec fieri potest, nec debet. UAESTIO M INTA. ,si omnia in Conciliis ad utilitatem Ecclesiae reserantur , quae constat ex uniuerso populo Dei, nulla erunt

ipsius

22쪽

DE CONCILIO. q

ipsus populi partes in decernendo, in prohibendo, uel iubendo ea, quae ipsius causa in deliberationem

N VL L A E sane.nec.n. status Ecclesiae est status popularis, in quo populi sufflagiis, quae ad rem populi pertinet, uel iubentur, uel uetantur. quanqua nome ipsum Ecclesiae id uidetur significare: quasi diceres, concionem , uel conuentum populi. sic enim apud Grircos,

quorum linguae proprium est hoc uerbum, suos illos conuentus in iis ciuitatibus , in quibus ius imperandi penes populum fuit, Ecclesias appellatas legimus. 'at spiritus Dei in Scripturis loquens, cum poplum Dei Ecclesiam appellat, non hoc nomine designat, quasi concionem populi , qui ius habeat imperandi , sed conuentum eius populi, qui gratiam habeat parendi. sic Apostolus Paulus, cum summa Apostolatus sui, &Legationis ad gentes explicat, dicit eam filisse, ut ipsi, fidem gentibus pnedicanti , obediretur . de ad He braras, qui cum nouo gentilium populo per fide erant coniuncti, ac pars Ecclesiae facti, ita scribit: Obedite praepositis uestris, & subiacete illis. ipsi enim peruigilant, quasi rationem pro animabus uestris reddituri. Quanquam quidem nomen Ecclesiae Christi, more loquendi usitato ipsius Ecclesiae, non solum multitudinem fidelium , quasi gregem, complecti uidetur, sed ipsius etiam multitudinis duces, & pastores, qui omnes simul unum populum, & gregem efficiunt sub uno duce, & pastore Christo. si uero de populo separatim loqui uolumus, & de eius in hac Ecclesia auctoritates

23쪽

R E G. POL I tate, ea quidem eiusmodi est, non ut ipse aliquid sta tuat, iubeat, aut vetet, ut in populari statu fieri solet, sed prorsus ut iussis eorum obtemperet, qui ad ipsum pascendum, tanquam pastores ad gregem, uerbis Domini sunt missi. Atque hi sunt, qui corpus ipsum Concilii generalis, in quo de salute totius gregis consultitur, essiciunt. AEsTIO SEXTA.

A N, si penes rectores, & pastores populi Dei ius omne

statuendi, uetandi, eu iubendi in omnibus Conciliis crit, populi autem duntaxat parcndi, paucorum dominatum Ecclesiae statum dicemus, quem Graeci ολι- appellant, in quo pauci dominantur, multitudine illorum imperio subiecta ξ

RESPONSIO.

Matth. ib. ABSIT. Principes enim gentium dominantur eorum, uos autem non sic, inquit ipse Princeps pastorum ad pastores a se delectos. Est uero status Ecclesiae, unius Principis status, quem Graeci γυν shis uocant; nec ta men unius hominis imperatis, quales sunt monarchiae ab hominibus institutae; sed unius Dei, & hominis, qui est Christus, Dominus omnium nostrum , quem Deus pater posuit caput super omnem Ecclesia,in qua yph. t. ipse rectores, & pastores positit, qui eam regerent, & pascerent nomine eius, non suo ipsorum, ut in oliga . . chia humana fit, atque etiam in regio statu. horum autem conuentus in unum certum locum cosultandi causa pro re populi Dei,& totius Ecclesiae, Concilium g nerale dicitur.

Quaestio

24쪽

DE CONCILIO.

C V R generale dicitur, si non omnibus, qui sunt ex populo Dei, conferendi consilia, & dicendi sententiam locus pateat ξ

PATET quidem locus omnibus, &singulis exponendi, si quid uel sibi, uel Ecclesiae opus csse censeant,

sed decernendi non omnibus patet , uerum ijs tan tum, quibus rectionem animarum ipse unicus pastor& rector dedit. Ideo uocatur generisse, quia non tum legitime, & in Spiritu sancto congregatum uniuersam repraesentat Ecclesiam ; veru etiam , quia non de rebus unius populi, aut nationis in illo agitur, sed de ijs, quae ad omnium salutem pertinent, quicunque Christi fidem per uniuersum orbem sparsi profitentur : utcunque locis imperiis sint diuisit atque ideo a Graecis eiusmodi conuentus οἰκουε δεικη appellatur: quasi dicas,orbis terrae Concilium, in quo per pastores sitos, qui per orbem terrae sunt spars , popu los,& nationes, fidem suam profitentes, aliquo modo conuenire dicere possumuS. QUAESTIO OCTAVA.

I A N D O primum fieri coepta sunt Concilia ge

RESPONSIO.

EX quo tempore Spiritus sanctus super omnem carnem effusus est, &gentibuhostium fidei apertum, idq; persectum, quod Iohel suxuium praedixerat, tantacili , D cet

25쪽

R E G. POLI

cet, cum Christus ascendens in altum, captiuam duxit captiuitatem, deditq; dona hominibus per Spiritum

sanctum. VAEsTIO NONA.

ID appellas effusionem Spiritus sancti an non etiam super populum Iudaeorum ante Christi aduen- tuin cffusus est Spiritus sanctus an non eorum Concilia , quae tum ad uniuersum populum Dei pertin bant , qui etiam Ecclesia appellabatur, cuius nominis honorem illa sola natio ante Christi aduentum obtinebat, generalia dici possunt

MINIME sane, idq; ob hanc causam, quia nondum facta erat effusio Spiritus sancti, quam tum fieri intelligo , non cum se impertit per gratiam alicui populo, sed cum adeo plene se effundit, ut nihil, quod ad sanctificationem illius populi peragendum pertineat, in occulto Ecclesiae relinquat . ante Christum enim omnia sere, quae ad sanctificatione pertinebant, sub uelamine legis latebant, quae umbra erat Iuturorum . in Christi uero morte , scisso uelamine Templi, simul etiam umbra legis sublata est, & uia sanctorum , fidei doctrina propalata, ficta est persecta sanctificatio, o -mniaq; promissa Dei ad populum per uniuersum ombem sparsum, quae prius latebant, illustrata sunt, a que expleta: itaque dicere possumus, tum demu Spiritum sanctum effusum esse, cum omnia sua consilia

de populi sui salute Deus per Spiti tum suum Ecclesiae reuelauit: sicut inquit Apostolus in ea oratione,quam ad

26쪽

DE CONCILIO, 6

ad presbyteros Ecclesiae Ephesnar, ab illis discessurus,

habuit: omne Dei cbnsilium notum feci uobis. Et, ad Corinthios scribens, gratulatur, ita eos repletos esse omni scientia, ut nihil eis desit expectantibus reuel tionem Iesu Christi.Iudaeis autem multa defuerunt, reuelanda postea per Spiritum. Quin etiam Apostolos ipsos multo ante ascensum Christi latuere, quae eis per Spiritum sanetum aperienda erant, quem Christus, postquam ascendit in caelum, misit, abundeq; in eos effudit: per quem plene Dei uoluntatem de suo populo per orbem sparso cognouerunt, quo modo is scilicet in omnibus ad honorem Dei, & propriam sanctificationem regi deberet. ideo tum primum coeperunt

Concilia generalia fieri, quae non solum praesentia Spiritus,qui ne ueteri quidem populo abfuit,sed eiusdem

quoque effuso super omnem carnem secit. ante uero

hoc tempus ,quia Spiritus Dei sanctificans, in uno populo coarctabatur, ac ne in illum quidem suam uim satis effundens; ideo illorum conuentus minime Concilia generalia dici potuerunt: nec uero ille populus propriae Ecclesiae nomen obtinere, sed potius Synagogae.

Apud gentes etiam, quia suo illae spiritu se regebant prorsus humano, nullum Concilium generale dici potest coactum sitisse, etsi olim in unum locum uniuersum hominum genus conuenisse Scriptura tradat. v AESTIO X. A N unquam conuenit, uniuersum hominum genus in unum locum ad Concilium uocatum an locus tantae multitudinis capax ὸ an modus inueniebatur, quo uocari omnes possent

27쪽

SIC prorsus . conuenerunt enim in campu in terra Sennar, tum quidem satis capace uniuersi generis, quod nondum se in tantam multitudinem profuderat, quantam posterior aetas uidit . uocati autem sunt ab ipsis inter se, cu dixit alter alteri, unusquisque proximo suo; Venite, faciamus nobis ciuitatem, & turrim, cuius culmen pertingat ad caelum : & celebremus nomen nostrii, ante quam diuidamur in terras. Hoc enim fuit

decretum illius Concilii, quod Deus una cum ipso Concilio dissipauit, confundens linguas, & diuidens

eos in uniuersam terra. quanquam Deus quidem tum opus eorum magis dissipauit : quam Concilium. licet enim propter confusionem linguarum ab opere destiterint: illius tamen Concilii decretum in animis hominum ante effusionem Spiritus saneti nunquam est abrogatum . quod enim tum dicebat unusquisque proximo suo, Venite, celebremus nomen nostrum, &c. hoe unusquisque adhuc, ex Spiritu sancto non renatus, &sibi ipse,& aliis dicit in omnibus consiliis ; n clusq; huius decreti obseruandi facultatem, nunquam id quidem non exequitur . est enim decretum uniuem si generis humani, ex quo nata sunt omnia mundi r gna : quibus regnum Christi se opponit, eaque euem tit: atque ob hanc causam instituta sunt Concilia generalia Ecclesiae Christi, ut haec ipsa gentium Concilia disturbentur: quod quidem esci non potest, nisi per Spiritum sanctum itaque ex more loquendi Ecclesiae Christi constat, non satis esse, quo fiat Concilium generale, ut omnes simul gentes in unum locum conueniant, sed necesse esse , ut, Spiritu sancto uocante,

28쪽

DE CONCILIO. 7

conueniant, ipsoq; dictante, atque omnes actiones dirigente, consilia conserant, & ex praescripto illius d

creta iaciant. QVAESTIO XI.

QV ID est, quod more loquendi Ecclesar dicimus in Spiritu sancto indictum Concilium ξ quo ue argumento eiusmodi Concilium dignoscitur

RESPONSIO.

HOC quidem maxime , cum in eo cogendo is, qui eius rei ius obtinet, solum Dei in Christo honorem spectat,& salutem non unius uel hominis, uel populi, uel nationis, sed omnium simul, quicunque Christi fidem per orbe utcunque dispersi profitentur. tale enim Concilium generale, legitimum, atque in Spiritu sancto indictum esse dicimus. quod si unius alicuius hominis honor respicitur,uel plurium, etiam si uniuersi generis honor respicitur, ut Concilium illud Babylonium respexit; uel utilitas, si fieri possit, secluso Dei honore: hac in parte est Concilium humani Spiritus,&, quidquid per hunc Spiritum statuitur, contrarium est decretis Conciliorum generalium Ecclesiae Christi, quae illud in primis sibi propositum habent, ut impia huiusmodi decreta abrogent, & aboleant.

VAESTIO XII.

AN satis est, ut fiant Concilia generalia in Spiritu sancto, si quovis modo respiciatur ad honorem Dei Responsio

29쪽

R E G. POLI

MINIME quidem satis . hoc enim quodam modo secerunt Iudaei in suis Synagogis: respiciebant enim ad honorem, & uoluntatem Dei, ostensam in lege, & in promissionibus. sed nunc Spiritus ille, qui se effudit luper omnem carnem, de qui praeest Conciliis gener libus , transcendit legem, & respicit honorem Dei in Christo, & salutem, ac sanctificationem populi, non in legis littera, sed in m Christo exhibitam, & per Christu in lege promissam,& ostensam,atque impleta.

QVAESTIO XIII.

ID ergo tractant Concilia generalia

RESPONSIO.

IN summa quidem tractant ea, quae pertinent ad honorem Dei in Christo, & ad salutem populi in eodem Christo: haec uero tractant, cum fidem in ipsum Christum, filium Dei uiui, explicant, & confirmant, cum caritatem ordinant: ut dixit sponsa, ordinauit in me caritatem. Haec autem satis in genere sint dicta, ut intelligatur, quid nomine Conciliorum generalium in Ecclesia Christi significetur, quam vim,& quem scopum habeant. quae omnia tum clarius intelligentur, cum magis ad ipsa decreta Conciliorum explicanda descenderimus. quod tum faciemus, ubi non nulla, quae ad personas pertinent eorum, qui praesunt, Sintersunt in eiusmodi Conciliis, explicauerimus.

QVAESTIO XIIII.

QV AENAM sunt partes Romani Pontificis in Conciliis generalibus ξ

30쪽

DE CONCILIO. 8

RESPONSIO.

VIC A RIAE Christi partes, quatenus Christi, Prin-

cipis pastorum,& Episcopi animaru nostrarum , quoi nomine eum diuus Petrus appellat , per nam gerit. QUAESTIO XV.

QV AENAM sunt Christi partes , quatenus eiusm . di personam gerit λ

E AE DEM, quae Dei patris, pastoris per nam sibi sumentis in medio ovium dissipatarum , ut inquit E zechiel Propheta.

QV A E tandem sunt hae Dei partes RESPONSIO.

NEMPE illae, quas Propheta exponit li is uerbis, cum ait sub persona Dei,Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, & cessare eos faciam, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos:& liberabo gregem meum de ore eorum: & non erit ultra eis in escam: quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oues meas, & uisitabo eas, sicut uisitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum. Dc uisitabo oues meas ; & liberabo eas de omnibus locis, in quibus disperis fuerant in die nubis,& caliginis; & educam eas de populis; & congregabo eas de terris; & inducam eas in terram suam; & pascam eas in montibus Israel, in rivis, & in cunctis 1edibus

terrae: Erech.36.

SEARCH

MENU NAVIGATION