장음표시 사용
12쪽
14쪽
JUirum quantum Doctores in contractibus distri
huendis , ac singillatim percensendia dissentiant . Prout enim quisque certam ac Peculiarem distribuendi rationem sequitur , ita plures aut Paueiores contractus complectitur . Nostra quidem sententia nil opus est hoc loco exquisitiore subtilitate ; aliquis tamen doctrinae ordo in partiendo servandus , ne indigesta nominum series memoriam obruat potius, quam intelligentiam juvet. Ut autem ab his quae maxime generalia sunt ordiamur , tria in contractu Spectari Possunt, nimirum perSO na seu ille quocum contrahitur , materia de qua contra hitur , et actus ipse contrahendi. Hinc primo Contractus
dividi potest, ut ait Rebellus , in Divinum , qui cum Deo
fit per vota tam simplicia quam solemnia , et humanum, qui fit cum homine. Devotis porro, utpote quae ad Virtutem Religionis reseruntur, non est instituti nostri hoc Ioco disputare . Contractus qui cum homine fit dividi deinceps potest ratione materiae . Nam contractus humanus vel circa ipsum corporis bonum Versatur . atque ad hoc genus reseruntur sponsalia et matrimonium , de qui 3 hus nec ullam disputationem suscipimus ; Vel circa bona externa, tumque iterum dividi inr , prout diversus est actus ipse contrahendi, sive pro diversa contractus vi ac natura . Atque in hac divisione persequenda, quae nostrum institutum propius attingit, paulo jam nobis est immoran
Recolendum itaque contractus interdum latiore significatione, interdum strictiore accipi; tum alios innomina-
15쪽
tos esse , alios nominatos . Postremo alios consensu, alios verbis , alios scriptura, alios ipsa re perfici. Contractus i qui re perficiuntur quatuor enumerantur Lib. 2. Instit. tit. I S. I. Mutuum. 2. Commodatum . 3. Deinpositum . 4. Pignus . Adjungunt Doctores Precarium et permutationem . Ad hanc refertur Cambium , quod est
unius pecuniae cum alia pecunia permutatio. Contractus qui consensu perficiuntur , quatuor etiam
censentur Instit. tit. 23. nimirum contractus emtionis aevenditionis , contractus Ioeationis et Conductionis , societas , et mandatum .. Ad hos revocantur Census velut species
venditionis , Emphyleusis et seudum velut quaedam rei ialongum vel perpetuum tempus locationes; tametsi a proprie dicta locatione differunt .
Iam vero inter contractus Iatiore significatione acce. pios recensentur , Sive tu qinibus eX una tantum parte existit obligatio , ut donatio , tum stipulatio , et promissio, quae verbis perficiuntur ; sive in quibus fit obligationis
solutio ex consensu partium , nimirum accepti latio et transactio . Ad stipulationem refertur fidejuss,o , quaeum affinitatem habet auquam assecuratio. Pariter ad stipulationem utcumque revocari possunt sPousio ac luduae. Praeter has contractuum species sunt et aliae quae communiter quasi contractus vocantur , quamvis earum adi quae eontractus etiam soleant appellari , ut com Pro missum, tutela , cura , negotiorum gestio 2 dicuntur autem quasi Contractu A , quia siue consensa alterius partis obiugationem ex ipsa rei natura parere intelliguntur . Denique contractas etiam nomen a quibusdam docto libus tribui solet ultimis voluntatibus, testamentis , donationibus mortis caussa , codicillis Cum autem Praescriptum curriculam de singulis ejus modi contractibus enucleatam disputationem minime comple cti valeat, de mutuo et usura , tum de emtione et venditione
principaliter agemus ; his enim probe intellectis facilius.
detegentur fraudes quae in alios irrepere possunt reli quoa Vero breviter ac summatim initio complectemur ..
16쪽
Breviter exponuntur memoratae eontIactuum Species.
De promissione , et donatione . Promissio est pactio qua quis data fide se aIteri obligat ad aliquid ei gratuito praestandum. I. Igitur ex eo quod promissio pactionis rationem habet , sequi Inream acceptari oportere ut Valeat ; secus non erit pactio seu duorum Consensus . Accedente autem debita acceptu
tione promittens obligatur , etiam anteaquam acceptatio ei innotuerit . a. Promissio differt a mero proposito ;nam propositum est simpliciter actus Voluntatis , qui exprimi solet per verbum suturi temporis, v. g. dabo v fa , eiam . Promissio est actus rationis imperatus a Voluntate, quo homo, ordinat, quid alteri praestare debeat. Qua- To exprimitur Verbo Praesentis temporis, velut: Sροndeo me tibi daturum . 3. Dicitur ad aliquid praestandum . quo innuitur promissione non transferri dominium , sed solum jus ad rem praeberi . 4. Dicitur quiq promissione obligari Cujus obligationis vim alii ex fidelitate , alii ex justitia repetunt Probabitus videtur eam ex justitia prodire ; siquidem per Promissionem acceptatam verum juRad rem acquiritur. Unde licet gratuita Promissio ex promittentis liberalitate fiat, tamen posteaquam facta est , eum obligat ex justitia . Quod autem talis promissio adjunctam vi sua habeat naturalem obligationem , etiain eam jura civilia ex ea nullam praebent actionem , haud repriguat Propositioni superius constitutae, eo utractum nullum esse jure conscientiae , quem j ra ob desectum sole uinium nullum declarent . Nam ibi agitur de contractu pressae accepto , eui jura ob eum desectum expresse resistunt, ipsum alioquin Probatura. Quare ex eo contra naturatum
17쪽
obligationem ex nuda pactione prodeuntem nil eoncludi potest. Recensentur autem nonnullae caussae, quibus pro mittens liberatur obligatione promissi exsolvendi, velut si promissarius ei atrocem injuriam intulerit , si res nominatim promissa sine promittentis culpa intereat, si commutatio personarum et negotiorum Supervenerit, talis, ut prudenter judicetur promittentem pro ejusmodi statu obligare se noluisse. Sed notandum ad hanc status commutationem rite dijudicandam illas tantum conditiones spe. ctandas esse , quae sunt rei Promissae extrin Secae , non quae sunt annexae. Unde qui vovit castitatem , licet postea in implendo Voto tentationes graves eXperiatur, quas si praevidisset, non Vovisset, adhuc Volo tenetur. Donatio est actus quo rei alicujus dominium gratuito in alium transfertur . Alia est realis , qua rei traditio nodominium so ipso aequiritur donatario . Alia est verbalis , quae sit solis verbis absque rei traditione . Ut si quis in foro dicat alteri, do tibi librum in mea bibliotheca positum . Haec est Velut Promissio jus ad rem tribuens. Alia est absoluta, alia cum conditione. Sic donatio inter vivos est absoluta , eum quis ita donat, ut volit statim ac sine conditione rem transire in dominium donatarii. Donatio vero caussa mortis est donatio conditionalis , qua donans tantum post mortem vult rem fieri donatarii , idque sub conditione, nisi ante mortem revocetur . Mn Itaporro de donationibus sunt juribus constituta , quae suis ex fontibus erunt petenda.
Gepositum est contractus , quo res aliqua cuiquam eXpresse Vel tacite acceptanti custodiae caussa traditur, ut eam integre restituat. Dicitur tacite propter eos qui ad custodiam rei depositae tenentur ex ossicio , ut Nautae,
Caupones , Stabularii, quando ipsis advertentibus deponi-
18쪽
inr L. I et 2.ss. Nautae , Caupones. a. Dicitur custodiae caussa , quo depositum secernitur a pignore, quod securitatis caussa traditur . Sunt autem depositarii obligationes . r. Rem depositam servare et diligenter custodire . a. Si ne mora depositum reposcenti restituere, nisi depositum sit fisco addictum , aut furtivum , aut deponens Sumtus pro rei custodia praestare recuset; si depositum reposcatur in Perniciem publicam , vel suP, vel aliorum , velut si suriosus ensem depositum reposcit &c. 3. Non uti re deposita nisi ex consensu vel expresso Vel Praesumto deponentis; secus valorem usus restituere de
hebit. Sunt etiam haec notanda I. Rem depositam domino Perire, si casu perit; perire autem Depositario , si dolo ejus aut culpa lata perierit. L. I. U. Depositi. a. Hunc teneri de culpa levi, si ob custodiam stipendium acceperit, aut res deposita in ejus etiam utilitatem cedat. 3. Teneri de culpa Ievissima, si praecessit conventio , Vel restituendi mora , vel sponte se obtulit ad custodiam , ex Can. Bona fde extra de deposito; adeo ut summae diligentiae prudentem spem attulerit deponenti, qui ei proinde ut diligentissimo rem custodiendam tradiderit. Species depositi est sequestrum, cum nempe vel auctoritate judicis , vel litigantium consensu res litigiosa committitur alteri, usque eo dum lite diremta ,
Constet cui debeatur Commodatum est contractus . quo res quae usu non eonsumitur ad solum usum gratuito conceditur, ea conditione ut praestituto tempore eadem numero restitui dein beat . Precarium Vero , quo res utenda tamdiu conceditur ,
quamdiu is qui concessit, patitur . Unde non aliter differta eommodato, nisi quod quovis tempore repeti res pos- it . Ne autem per precarium illudere quis voluisse videatur , non debet statim repetere . Dicitur l. Res usu non consumtibilis , quia in rebus quae usu consumuntur , non
Potest tradi usus juris sine dominio . a. Proinde additur ad solum usum , quo intelligitur proprietatem rei man Te Penes commodantem . 3. Dicitur gratuito, quia si pro Pter usum aliquid exigitur, fit Locatio, nec amplius munet ratio commodati. Tenetur Porro qui accipit commin
19쪽
datum I. Rem commodatam non adhibere . nisi ad usus eoncessos. 2. Curam impendere diligentem pro re commodata conservanda, atque in id sumtus Ordinarios conseris re , non extraordinarios qui recidere debent in commodantem . Ita qui equum commodato accepit , tenetur eum alere , non autem pro equi curatione graves sumtus perferre . 3. Si in ejus solam utilitatem cedat commodatum tenetur de culpa levissima L. I 8. T de commodato ; si par est utriusque utilitas , ex culpa levi ; si denique cedat in solius commodantis utilitatem ex culpa tantum lata tenebitur ad damni rostitutionem . Qui vero commodavit , tenetur rem suam non Rute Praestitutum tempus repetore cum damno commodatarii , nisi aequale ipsi damnum immineat. 2. Vitium rei commodatae aperire, ne illati damni sit caussa . 3. LXtraordinarias impensas pro
Mandatum est contractus , quo obligatio aliquid agendi in commodum alterius gratis suscipitur . Dicitur gratis;
secus fieret operae locatio . Tenetur ergo qui mandatum suscipit rem alterius diligenter atque ex ejus utilitate gorere . a. Fines mandati non excollere . 3. Nec ullam mercedem exigere , nec Omultu componsatione suos labores remunerare . Mandans porro tenetur necessaria suppeditare pro negotio gerendo ae sumtus sol Vere.
De Cambio 'Cambium est unius pecuniae cum alia pecunia permutatio . Primo dividitur in manuale , quod etiam minutum vocant et locale . Carn bium manuale est quo praeseNspecuuia uti ius generis cum praesenti alterius generis pecunia permutatur, ut nummus aureus Pro mon ta Rerea
Antiquissimum est hoc cambii geuus , quod qui exercenta Latinis collybistae dicti sunt , et collybus vocatur Iu-Crum, quod ex eo percipitur. Cambium locale vel trajectilium est Pecyniae pransentis permutatio cum alia in di-
20쪽
stanti loco solvenda ex literis mensarii seu campsoris, quo nomine donatur, qui cambit hoc genus multo recentius invectum, quodque Iudaeis e Gallia ejectis sertur acceptum , exercet . Hoc Porro dividitur in verum seu reale, quo reapse fit permutatio pecuniae , quatenus pecunia, quae campsori uno loco traditur , revera in commodum tradentis alio in loco praestatur, aliud siccum seu fictum, quo ea permutatio fingitur ; Velut cum campsor ipse Pecuniam tradit alteri in eo ipso loco sibi restituendam, literis confictis pro loco distanti, ad quem ex tacita COnditione nunquam sunt mittendae. Cam hium manuale et locale reale licitnm esse demonstrat plane S. Τhomas opuscu- Io 73. de usuris Cap. I 3. : Dicendum quod ars cat Soriα de se est justa , et est ratio , quia illud quod accipitura Campsoribus in tali permutatione monetae, non accipitur ratione pecuniae , quae de Se est in vendibilis , sed
ratione periculi, vel interesse , ut subpeniatur salariis pensisnum , domorum, miniStrorumque, et Iraboribus et eae- pensis in arte necessaria et licita ne frustra ponant ορ ram eι sudonem suum in re licita ad utilitatem aliorum . Quia vero non vacat latebras omnes pervestigare quas usurae in eo contractu cupiditas lucri queesivit genera lia haec tantum constituemus. i. Non licere campsori lucrum exigere , nisi quod lege aut legitima consuetudine fuerit invectum . I. Nec ipsum quicquam exigere posseratione dilatae solutionis ; nam ut inquit D. Th. a. a. q. 78. art. a. ad 7. Expectatio pretii soloendi habet rationem
mutui ; unde quidquid ultra justum pretium pro hujusmodi expectatione exigitur est quasi pretium mutui', quod pertinet ad rationem usurae. 3. Cambium siccum
atque adeo usurae labe Contaminatum reputandum eSSe ,