Opere edite ed inedite del cardinale Giacinto Sigismondo Gerdil ... dedicate alla Santità di N. S. Pio 7. p. m. Tomo 1. 20.

발행: 1820년

분량: 409페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ao DE CONTRACTIBUs

nostrae justa Sententia de eo quod quis Post mortem suam fieri velit . Additur a quibusdam doctoribus cum haeredis institutione ex natura actus , idque ad testamentidisserentiam a reliqnis ultimis dispositionibus . Codicillus, qui dicitur minus solomnis testatorum intestatorumque V luntas. Legatum, seu Delibatio haereditatis , qua testator eae, eo quod universum haeredis foret, alicui quid coblatum sinit L. i I 6. sy. de leg. Ad hoc revocatur fiedeicommissum particulare jure Iustinianaeo, scilieet fideicommissis legata sunt exaequata . Quibus de rehus et jura communia ei. Constitutionea locorum consulendae.

Mutuae natura et ratio eoeplicatur. In mutuo explicando panlio est diligentius immorandum . Nam cum ex mutui depravatione usurae labes ori tur, patefactae mutui natura, sacile detegentur fraudes quibus mutuum e taminatur , imaque adeo usurao iniquitas et turpitudo in aperta luce collocabitur . Mutuum si vim spectes nominis retributionem quamdam et reciprocationem siguificat, qua dato par redditur. Si ein amicitia , ut ait Cicero , mutuum esse intelligitur , cum

Par voluntas accipitur et reddittv . Unde Varro lib. 4. delingua latina mutuum dici ait; si datur quod reddatur .

Originem vocis ex eo duxeriant veteres jurisconsulti, quod in contractu mutui, ita a me tibi datur , ut ex meo tuum fiat L. 3. Inst. Lit. 35. Sed concinne sortasse magis quam vere. Alii ducunt ex mutation , quae in mutuo semper eontingit, dum nou eadem res quae accepta est redditur, utpote quae usu consumitur , sed similis ejus vice rest tuitur . Utraque notatio nominis et interpretatio scite eo

eiliari potest. Nam, ut animadvertit Boetius in Topic C

32쪽

eeronis : Quod mutuum datur, eae meo si accipientis : Atque ideo non cogitur eamdem ipsam pecuniam debitor restituere creditori, sed aliam tantum. Quia igitur ita a me pecunia tibi datur , ut tua fiat, adeoque distrahere illam valeas, ideo non eamdem sed aliam reddere debes commutatione facta. Iam ut mutui natura evolvatur, genus ejus , et dissem

Tentia aperienda est , tum etiam caussae et esseCtus e Ponendi . Quod attinet ad genus proximum constat m Etuum Contractum esse re initum. Lib. 3. Inst. tit. i5. Ite contrahitu obligatio veluti mutui datione ; quo mntuum con Venit cum commodato , deposito , pignore ; dissert autem a contractibus , qui solo consensu , aut verbis aut scriptura sine interventu rei perficiuntur . Nisi enim rem alteri tradideris , mutuum non adlicie dedisse intelligeris Quod vero attinet ad dissereat iam ; ea sane petenda eX subjecta materia , et ex modo quo haec materia mutuo subjecta eSt, sive ut scholastice loquamur ex objecto materiain

Ii et sor mali. Quae sit malui materia explicat Iustinianus Iocre citato : Mutui datio in iis rebus consis ιit quae pondere , numero , mensura constant: peluti pino, oleo rum-to , Pecunia numerata, aere , argento, auro , quaS res aut

Numerando aut metiendo, aut appendendo in hoc d mus , ut accipientium fant. Et quoniam nobis non eaedem res , sed aliae eiusdem naturae et qualitatis redduntu' ἔ inde etiam muεuum amellatum est, miti ita a me tibi datur, ut ex meo tuum flat Diligenter porro est animadvertendum eas res , quae pondere, num O et mensura Con

Stant duas praeci pae insignes natas habere, quibus ab aliis differunt . Naax primo hoc ear rem est peculiare , ut Propriis

usu et Suo Cousumantur, vel naturali consumptio e , tu P tet in Vino , oleo , Dumento , quorum Foprius et nativus usus ad praehendum alimentum est comparatus, quo u Su conS 'muntur,et intereunt sive consumptione ci vili, ut patet in Pecunia, quae instituta est ad permutationem faciendam, ut ad Con Parandam agnum pro auro,in. qua permutatione usus pecuuiae Proprius consistit, ita autem coci sistit,ut ipso asu distrahatur,

adeoque utenti elabatur et excidat. Nam qui utitar pecunia ad

33쪽

agruin comparandum , eam sane distrahit, atque adeo relate ad ipsum consumitur . Altera nota eX Prima Oritur , in eo inque sita est, quod res ejusmodi ex naturali sui conditione usum habeant similem et promiscuum , ut proinde una intra idem genus vice alterius langi possit , et pro ea sine detrimento substitui valeat. Sic frumentum pro frumento , oleum pro oleo , modo sit ejusdem qualitatis sine detrimento facile substitui potest, pecunia pro pecunia ; et proinde quia res una vices alterius langitur, ideo res ejusmodi langibiles appellantur . Ex quo fit ut in illis non tam

corpus ipsum Spectetur quam quantitas ; quia diversum corpore frumentum , diversa Corpore pecunia tantum prodest, modo sit eadem quantitate ; unde res illae numerando , metiendo . appendendo dantur , ut non eaedem Corpore

sed aliae similes eodem numero , eadem mensura , eodem pondere reddantur. Hunc autem n sum promiscuum non facile habent res aliae , quae usu nou CO nsumuntur . Nam

equus ab equo , bos a bove Plurimum saepe dilfert usu et commoditate. Ut proinde unus intra idem genus non aeque vices alterius langi possit. Cum ergo materia mutuo sub-' jecta naturali conditione a reliquis disserat, sequitur ut etiam ex natura sint petendae non pro arbitrio effingendae differentiae , quibus ejusmodi contractus a reliquis secernitur . Objectum porro formale seu ratio, qua mutuum Versatur circa sibi subjectam materiam consistit in modo , quo per mutuum res langibiles alteri dantur cum obligatione restituendi . Qui modus etiam ex ipsa rerum natura est eruendus . Notandum ita quo r. res tangibiles multiplici ratione tradi posse cum obligatione restituendi , vel ad custodiam, idque sit in deposito; vel ad securitatem, idque locum habet in pignore ; vel ad usum improprium, velut

ad pompam et ostentationem ; atque hoc modo etiam commodari possunt . vel denique ad usum proprium ; isque

modus est pec nitaris mutui . Notandum aute in a. res sungi hi Ies non posse dari ad usum proprium, quin dentur ad abusum, quo nomine significant Iurisconsulti non perversum usum, Sed distractionem et consumptionem qua fit ut res usu percat; ut inquit Boetius: Utimur iis, quae nobis uιencibus perma

34쪽

nent; iis pero abutimur, quae nobis utentibus Pereunt. Et sane, ut superius vidimus, usus proprius rerum sun-gibilium in earum consumptione et distractione consistit. Notandum hinc 3. quantum mutuum disserat a commodato :nam in commodato res ad utendum traditur , non ad abutendum,Velut cum commodatur equus, domus 3ec. quae res nobis utentibus permanent;adeoque in commodato corpus ipsum et individuum restitui debet . idem equus , eadem domus is Contra in mutuo res dantur quae usu pereunt, et quarum

provide non idem individuum, seu eadem species, nam jurisconsulti speciem appellant, quod Dialectici individuum , genus autem , quod iidem Dialectici speciem nominant sed in eodem genere qnantitaq eadem restitui debet, idque ex natura ipsa rerum iungibilium . Ex quo fit ut res langibiles commodari nequeant nisi ad usum improprium ,

ut ad pompam et ostentationem ; ut scilicet nobis utentibus permanere possint, atque adeo idem corpus eademque species restitui valeat. Hinc efformari potest definitio mutui , quae partes ejus essentiales materiam et formam , seu genus et disserentiam complectatur in hunc modum.

Seu Definitio essentialis mutui .

. . . . . .

Mutuum est contractus re is itus , quo res fungibilis datur ad abusum , restituenda proinde non in. Fecio sed in genere.

Pr. Nam haee definitio complectitur genus proximum

mutui, dum ait esse contractum re initum , ut superius dictum est. a. Complectitur disserentiam . Nam quod res tangibilis detur ad abusum , hoc differt mutuum a commodato, deposito et pignore ; quod sit restituenda , hoc dissert a donatione ; quod sit eodem genere reddenda , R permutatione . Similiter complectit ne objectum materiale scilicet res langibiles, tum formale seu modum, quo SPQ

35쪽

elatim In mutuo res langibilis datur; ut satis patet eX superius dictis . Ergo &c. Constituta porro mutui essentia duci ex ea quasi consectaria possunt praecipua ejus esseeta et Proprietates , quae naturali nexu ab essentia pendent. Primum est per mutuum rei langibilis dominium ad ante alienari , et in accipientem transferri. Nam in rebus quae usu consumuntur usus juris a dominio sejungi nequit . Cum ergo per mutuum res sungibilis detur ad con- sumptionem et abusum , seqnitur ut ejus dominium alienetur et in aecipientem transferatur. Alterum est, mutni obligationi ad aeqnalitatem satis in fieri tantum reddendo eodem genei e quantum acceptum est. Nam cum mutuum sit contra tris re initus , tota etiam mutui obligatio re contrahitur . Adeoque tota restituendi obligatio ex ipsa re data enascitur. Atqui obligationi qnae ex rodata enascitur satisfit ad aeqnalitatem , cum inntumdem --dem genere redditur , quantum acceptum est . Ergo de . Hinc plus exigere vi mutui quam quod datum est repugnat ejuS- modi aequalitati , qua obligatio utpote ex re orta rni etiam tota respondere debet. Ex quo Pendet iniquitas usurae , ut postea explicabitur.

Tertium est mutuum ex natura sua contractum esse

gratuitum , in gratiam accipientis natiira comparatum . Nam Cum ipsa natura mutui obligatio justitiae ex parte accipientis tota ex re accepta pendeat, et ei ad aequalitatem satisfaciat tantum roddendo , quantum accepit ; Prosecto ejusmodi contractus natura sua nihil confert in commodum et prosectum mutuo dantis . Ergo natura sua mere gratui tus est in accipientia gratiam et favorem , non in mutuo dantis comparatus

Hinc porro mutui plenior definitio ex communi Therologoram sententia erui potest in hunc modum

36쪽

sINGILLATIM.

Seu mutui definitio Τheologica zMutuum contractus est re iniιus et gratuitus , quo res

fungibilis ad abusum datur , ut accipientis fiat, inductaeae eius parte obligαιione tantumdem intra idem genus reddendi.

Definitio adeo perspicue liquet ex superius dictis, ut

in ea exponenda non sit diutius immorandum . Hinc nullo negotio reselli possunt vanae fictaeqne definitiones, quas usurae patroni ad erroris sui defensionem Perperam excogitarunt. Et primo quidem definitio a Salma. sio tradita de usuris Cap. 5. Mutuum est quod utendum

datur , ut reddatur in eodem genere , ex iis rebus quae pondere , menSura , numero constant. Nam 1. Mutuum hic definiendum non est res quae traditur, sed contractus quo traditur. 2. Quod ponit in mutuo rem dari ad utendum , pervertit ipsam rationem mutui , ipsumque confundit cum commodato . Nam sane est aliquis contractus quo res sun-gibilis datur ad consumptionem ; et hic mutui contra ius VO catur . Porro consumptio rei tangibilis non merum usum constituit, sed abusum . 3. Repugnantia loquitur , diam addit , ut reddatur in eodem genere , ex iis rebus quae con- Stant numero &C. nam TeS ejusmodi quando sunt reddendae in code in genere, profecto acceptae sunt ad consumptionem , secus reddi possent in individuo . Ergo si per mutuum hac ratione dantur, ut reddantur in eodem genore , dantur ad consumptionem , non ergo dantur ad utendum , Huic tamen definitioni Salmas ii consentit Pa quam affert Broedersen L. I. Ra. C. 3. Mutuum est quodcumque proaeimo utendum datur , ita ut sine ullo incremento reddiatur . Cui desinitioni hoc praeterea peculiare est Vitium , quod cum natura ipsa rerum disserat ros fungibilis a non sungibilibus utramque uni ei deinque speciei contractus subjiciat ;cum tamen pro hac formali diversitate necesse sit contractus differro, ut superiuS eXPlicatum est..

Tom. XVIII. D

37쪽

Secundo. Altera est definitio Salinasti: Matuum est ol,ligatio ro contracta ad idem in genere reddendum. Quam vitiosam patet esse sive quod mutuum obligatio dicitur , cum obligatio reddendi sit ossctus mutui ; sive quod non exponit quid mutuo detur , et quemadmodum detur . Quod tamen ad rectam definitionem requiri ipsemet agnoscit . Tertio . Inepta quoque definitio est quam tradit Gallus Scriptor recentior: Mutuum est contractus quo quis aliquid

mutuo dat ad hoc ut uirecte, aut in directe consumatur usu .

Sed praeterquamquod mire rem totam turbat dum in dest. nitione ipsum idem nomen obtrudit . quod est definiendum et explicandum , ut fraus pateat ejus definitionis, diligenter est animadvertendum duplicem ab hoc Auctore distin ut usum rei langibilis,unum consumptionis , quo destruitur vel distrahitur οῦ velut cum frumento quis utitur

ad victum , pecunia ad comparanda g res Vitae necessarias , vel ad eam sine ullo emolumento in supervacaneis prodigendam . Alter est usus incrementi , quo nempe quis refungibili utitur ad quaestum faciendam , velut mercator qui frumento , Vel pecunia mutuo accepta utitur ad negotiationem . 1 Iac inducta distinctione contendit tum solum mutuum fieri, quando res tangibilis datur ad usum consumptionis, Velut cum frumentum aut pecunia mutuo datur indigenti

ad vitae aut status conservationem ; non autem esse mutuum

cum ros langibilis datur ad usum incrementi , velut cumdatur diviti ad opes suas amplificandas . Cum autem usu rae iniquitas in eo se prodat, quod quis e mutuo quicquam lucri vi mutui proficiat, concludit. usuram quidem admit ii si a paupere vel quomodocumque indigente aliquid exigatur propter rem langibilem ad usum consumptionis datam , non autem si aliquid exigatur a divite ob pecuniam datam ad usum incrementi iaSed perperam ea est inducta divisio . Nam usus ipse incrementi ex re langibili non potest sejungi ab usu con sumptionis; siquidem ipsum incrementum quod fit per neqgotiationem pendet ex distractione atque adeo ex consum ptione et abusu rei langibilis. Nam qui accipit pecuniam sive ad victum comparandum, sive ad merces emendas , carius.

38쪽

postea Vendendas, Perinde acceptam pecuniam distrahit . Unde quod datur in mutuo sive pauperi ad inopiam sublevandam , sive mercatori ad negotiationem iaciondam , perinde datur ad abusum . Quod autem unus rem acceptam proprio suo consilio et arbitrio reserat ad vitae cultum ;alter ad opes eXaggerandas , hoc est extrinsecum ipsi mutuo, nulloque modo assicit modum ipsum quo res fungibilis datur in mutuo. Nam mutuum Per se et ex natura sua in

eo consistit, ut res detur ad abusum , idque est essentiale ipsi mutuo . Quod autem ex ab usu quaeratur subsidium inopiae, aut instrumentum Comparandi auri , ex peculiari consilio cujusqtie pendet, estque mutuo prorsus accidentarium , ne ipsius proinde naturam immutat . Quemadmodum natura emptionis et Venditioni S eadem manet, sive quis emat ad succurrendum Suae ne essitati, sive negotiationis caussa . Et sane ex hac distinctione sequeretur mutuum non fieri cum pecunia datur ad abusum negotianti . quod a communi semsu abhorret , et ipsi rerum naturae r spugnat . quandoquidem omnis datio pecuniae ad abusum cum obligatione tantumdem restituendi habet partes essentiales ejus contractus, fui revera datur , et cui Inutui nomen est attributum.

Utrum rei mutuo datae Dominium transferatur in accipiensem.' ainetsi consectario secundo superius exposito quae Stio haec plane consecta videri possit ; quia nihilominus usurarum patroni haud pauci acriter hanc oppngnant dominii translationem, ut mutuanti quasi domino lucrum ex ejus Peeuniae usu quaesitum vindicent c iccirco in hanc disputationem diligentius est nobis incumbendum ; Planeque demonstrandum Per mutuum alienari pecuniam Seu rem langibilem a mutuante , ejusque dominium in accipien tem transferri

39쪽

DE CONTRACTIBUS PROPOSITIO.

Res quae mutuo datur , Sic alienatur ut ejus dominium et proprietas in accipientem transferatur . H. i. Lingum Auctoritate . Contractus Omnis, quo dominium ex uno in alium transferri jura decernunt et constituunt, revera transferre dominium est Censendus; ut satis patet ex liis quae de bonorum divisione jure gentium inducta disputavimus . Atqui dominium rei quae mutuo

datur alienari a dante, et in aecipientem vi mutui transferri jura decernunt atque constituunt Ergo &c. Μinor patet L. 2. T de rebus creditis , ubi ex Paulli sententia dicitur : Avellat α eςt autem mutui datis , ab eo quod de meo tuu in se, e3 ideo Si non sat tuum , non nGScitur. obligatio. Licet autem illa etymologia quam confirmat Iustinianus Lib. 3. Instit. Τit. IS. Crammaticae fortasse legidus minus sit consentanea ; ipsam tamen legis vim ac sententiam declarat, ex cujus auctoritate non ex etymologiae proprietate argumentum ducimus . Quare inepte Broe-dersen hoc argumentum infirmare nititur , quod valere non potuerit nisi ab ortu linguae latinae ; quasi jurisconsulti ipsi in verbi etymologia sententiam suam et jus ipsum duxissent, et non potius ad ius ipsum et sententiam ex rei natura prosectam verbi etymologiam accommodare studuissent. Deinde illis voeibus , Si non fat tuum non nascitur Obligatio, praeclare ostenditur sic in mutuo rem fieri alterius , ut si non fiat alterius, contractus ipse mutui nee Consistere nec ullam parere obligationem Valeat . Quod etiam Iustinianus perspicuis verbis declarat, dum ait: res quae mutuo dantur, in hoc dari , ut accipientium fant . Ut proinde de legum auctoritate et sententia nulla dubit tio superesse queat. Pr. a. Ex ipsa mutui natura quam rei mutuatae abienatio et in altu in dominii translatio necessario Consequitur . Etenim haec est natura mutui ut res langibilis detull

40쪽

ad abusum ; atqui non potest mutuans dare jus alteri ad abutendum re sungi hili quin etiam dominium concedat Ergo bec. Ρr. Mi. Nam jus abutendi est jus de re quomodocumque disponendi eamque consumendi et destruendi. Atqui jus de re quomodocumque disponendi non potest sine dominio consistere . si quidem dominium definitur jus de

re disponendi in omnem usum lege non prohibitum . Ergo cum ille qui mutuo aecipit , jus habeat de re mutuo accepta in omnem usum disponendi, valeatque illam invito ipso mutuante alienare , donare , Vendere, legare , Pe mutare et quomodociamque distrahere , illius quoque dominium habere censenduS EM.

3. Posito jure abutendi re mutuo accepta in mutuatario , proprietas ejus rei prorsus inutilis evadoret ipsi mutuanti , qui nunqua in amplius potest rem illam sibi vindicare aut ea uti, aut mutuatarium impedire, ne de illa pro arbitrio suo disponat. Ergo rei mutuo datae proprietas nulla permanere intelligitur penes mutuo dantem ergo transit in

accipientem . 4. Ex ipsa lego mutui tenetur quidem rerutuatarius tantumdem reddere in eodem gcnere, quantum accepit. non autem reddere ipsam rem quam accepit, non idem frumentum , non eosdem nummos . Ergo qui dedit mutuo , rem da. tam alienavit ; secus illa ipsa res ei esset rastituenda . ut patet in commodato et locato, ubi idem equus qui ae-eeptus est, debet restitui . 5. Hinc fit ut actio quae nascitur ex in B tuo sit solummodo actio in personam , non autem actio in rem . Atqui tamen si res mutuo data non esset alienata, creditor haberet non actionem tantum in personam seu Conditionem,aed actionem in rem seu vindicationem . Potest enim dominus rem suam vindicare . Ergo qui mutuo dedit non est amplius Dominus rei mutuo datae . 6. II ine propterea fit etiam , ut res m niuata in bo nis debitoris recenseatur , quod constat non solum L. H. g. de pignoribus, et L. i9. T de donationibus, verum etiam erie quoiu res mutuo accepta si casu sottuito perit, damnum. est mutuatam uou mutuantis , secus atque accidit in commodar

SEARCH

MENU NAVIGATION