장음표시 사용
41쪽
to , et locato in quibus res perit commodanti et locanti, si nulla culpa commodatarii et conductoris sortuito casu perit; cujus discriminis non alia subest caussa , nisi quod rei
commodatae et locatae Proprietas et dominium penes commodantem et locantem , non autem rei mutuatae pones mil.
tuantem manet . Quippe fert aequitas ut res domino pereat , si sortuit O CVentu Perent 4 Obj. l. I ex 2i 3. ff. de voph. significat. Aes alienum est, quod nos ciliis debemus , aes suum est, quod alii nObis debent . Ex qua concludi potest argumentum in hune
modum : AEs mutuo datum debetur ab co qui accepit ei qui dedit. Sed aes quod de hetur est alienum ipsi do benti , et
est sunm ejus tui debetur . Ergo aes mutuo datum est alienum ei qui mutuum accepit, et est aes suum ejus qui mutuo dedit. Ergo res mutuo data non alio natur a mutuante. Deinde lex 55. ff. do solutionibus: Qui sic solWit, ut reciperet, non liberatur, quemadmodum non alicia iantur nummi , qui sic dantur ut recipiantur . R. Usitata loquendi consuetudine aes alienum, et aes
nostrum dupliciter dici , uno modo ratione juris vel obligationis ; alio modo ratione proprietatis et dominii. Priore sensu vulgo dicitur bona debentis non esse sua , sed Creditorum ; quia revera debens obligatione adstringitur bona sua alienandi, ut creditoribus sati faciat ; et credito res jus habent solutionem repetendi ex honis debentis . Sed tamen adhuc posteriore sensu bona debentis dicuntur Sua ratione proprietatis et dominit . Nam revera domus debitoris si sagi et incendio, damnum ejus est, non Creditorum ; quia domus adhuc possideri ab eo censetur jure
proprietatis et dominii . Quod si haec jure proprietatis non
debitoris esset, sed creditoris; profecto ejus damnum Sustinere creditor deberet ; neque cx aliis bonis debitoris posset debitum suum pretio domus aequale repetere . quod est absurdum . Hunc duplicem sensum rite distinguit Paulus L. 39. ff. de verb. signi sic. Lon et intelliguntur cujuaque, quae deducto aere alieno supersunt : quod enim a me jureo liquo aut actione auferri potest meum non ESSe cen Setur,
42쪽
sed alienum: quamvis ejus dominiam ac Proprietas ad
me Pertineat. Altera lex nil essicit adversus nostram sententiam Ibi enim agitur de ficta et ludicra solutione, qua res si Csolvitur , ut statim eadem recipiatur . Quamobrem etiamsi nummi sic dianturuio est ea conditione,ct conventione dantur, ut statim reeipiantur, nulla quoquo fieri alienatio intelligi potest . Sed neque hic verum mutuum intercedit . Nain mutuo nummi dantur ad abusum, ut no a iidem sed alii ejusdem valoris recipiantuc. O . I. Falsum esse mutuatarium de pecunia accepta
posse pro libito disponere ; quippe tenetur illam redde-ro : proindeque non. magis ejus dominus esse censendus
est . quam samulus qui pecuniam sui Domini in proprios usus expendit , aequalem pecuniae summam quam domi habet pro Domino expensurus. Deince illud quoque salsum est rem mutuo acceptam semper ejus damno Perire,
qui accepit. Nam Exodi a a. de jumentis mutuo datis dicitur v. i5. Si quod horum perierit Domino praesente ,. restituendi obligatione lihorari eum qui accepit K. Quod quis teneatur tantumdem pecuniae reddere quantum mutuo accepit non obstare quo minus possit pro libito de accepta pecunia disponero ; siquidem non hanc ipsam quam accepit, sed ejusdem valoris aliam restituere tenetur . Neque ad rem ullo modo pertinet quod de samulo additur . Nam famulus revera nullum jus habet pecuniam a Domino acceptam in usuq proprios expendendi , aliam summaim relaturus Unde famulus iacita quidem: sed non jure illa abutitur . At vero mutuatarius vi mutui jus acquirit abutendi atque adeo verum dominium , quod ab eo jure separari nequit. Quod si Dominus facultato in ConCe deret famulo ut pecunia suas in quemlibet usum uteretur, modo per aliam pecuniam sib, satisfaceret, tum ibi etiam mutuum intercederet, fieretquo famulus ejuq pecuniae dominus ; quae si casu fortuito periret, ipsi proinde famulo periret. Quod porro additur ex Capia 22. Exodi non magis ad rem facit . Nam ibi vox mutui pro commodato mani
43쪽
sesto accipitur , neque mirum id videri debet, eo quod mutui et commodati voces promi Seue interdum a scriptoribus sumuntur, propter quamdam assinitatem ex eo petitam , quod utrumque cedit in commodum accipientis . Ceterum ambiguitas ex contextu et tota Orationis sententia facile removetur. Praeterquam quod etiam nonnullae sunt linguae , quae unam tantum vocem habent ad mutuum et commodatum designandum ; qualis Gallica est quae utrumque complectitur praestiti vocabulo ulgariter enunciato . Nec tamen ex eo sequitur , ut qui uno Voeabulo ad duo significanda utuntur , utrumque confundant quod quotidiano Prope usu adeo notum est, ut Vix innuendum esse videatur.
Obj. 3. Ex Salmasio . Mutuum est obligatio ; atqui
alienatio et obligatio opPonuntur . Igitur mutuum non est alienatio R. Toto argnmento salii Salmasium . Mutuum nec obligatio est nec alienatio , Sed Contractus utramque faciens. Dcinde salsum est non Posse obligationem cum aliena tione consistere. Fit enim Certe alienatio cum emptor rem Cre' dito emptam accipit a Vendente manet tamen in omptore obligatio pretii solvendi . Sic etiam in mutuo . Et sane patet utrobique obligationem et alienationem non in idem ; sed in diversa spectare. Fit alienatio mercis, vel roi, oritur Por ro obligatio pretii solvendi in venditione , vel aequalis summae roddendae in mutuo. Ob. 4. Ex eodem . Materiam mutni non esse Corpus ipsum rci fungibilis , sed ipsam quantitatem , quae reddenda est . Licet autem corpus alienetur , non alienatur ipsa quantitas . Igitur cum materia mutui non alienetur manet in proprietate mutuantis , qui proinde poterit pro . illius usu quidquam exigere . R. Quantitatem cohaerere cum ipso corpore , atque adeo alienato corpore , ejus sane quantitatem alienari necesse est ; nisi Vero Salmasius dicat quantitatem non alie nari , quia individuum tantum alienatur, non genus ipsum in quo tantum tem est reddendum ; quod sano absurdum foret. Nam genus ipsum rerum nec in dominio est cujusquam , nec alienari , aut ad usum tradi potest . Neque
enim 'inum ip5um emitur , aut alienatur, sed hoc vinum
44쪽
et sic de aliis . TametsI vero solum corpus alienari ceu seretur non alienata quantitate nihil hoc juvaret Salmasium . Etenim vel in ipsa locatione non quantitas locatur, sed corpus, et conductor ex locati individui usu fructum percipit. Si ergo vi mutui corpus ipsum seu individuum alienari fatetur Salmasius , iniquum erit pretium exigere a mutuatario Pro usu rei seu individui mutuati ; nec , quod iniquum satetur ipse Salmasius, teneatur quisquam Pro usu
rei suae pretium Persolvere . Obj. 5. Ex eodem . Mutuum inter alienationis modos non numerari, sed inter Obligationes , quae re COntrahuntur . Ergo mutuo non fit alienatio . R. Mutuum non esse quidem alienationem, sed alienationem essicere . Nam individuum alteri traditur consumendum, atque adeo nusquam restituendum , sed cum obligatione tantumdem reddendi, quae obligatio non ossicit alienationi corporis traditi. Nec vero dicat Salmasius mutuum neque a Iustiniano numerari inter modos acquirendi dominii.Nam nec emptio nec lcgatum inter hos numeratur . Traditio tamen quae caussam aut Venditionis , aut legati, aut mutui adjuvet clam habet, recensetur inter modos alienationis.
Utrum mutuum adjecto pacto lucri eae eo percipiendi
desinat esse mutuum, et in alium contractum migret.
JHagni egi haec quaestio momenti. Nam cum acces
sionem eX mutuo usurae labe purgare non satis ex sen
tentia usurarum patroni sibi posse viderentur , eo Venerunt ut negarent mutuum fieri, cum pacto pretio res fungibilis in eodem genere restituenda datur etiam ad abusum. Ex quo id consequens esse putarunt ut lucrum hujusmodi non tanquam accessio ad mutuum habendum esset, nec proinde iniquum et usura inquinatum existimandum . Igitur nobis est demonstrandum contractum mutui , quo res langibilis
datur ad abusum, vitiari quidem et injustum fieri adjecto
45쪽
pacto lucri percipiendi , non autem naturam ejus m ntari;
atque adeo tale lucrum accessionem esse e X mutuo, ac proinde usura contaminatum .
Ut autem res tota planius intelligatur, initio subruendum est firmissimum landamentum opinionis adversariorum . Sic autem ajunt. Est sane multa quaedam affinitas comm&datum inter et mutuum . Nam commodato res gratuito conceditur ad usum eadem in individuo reddenda ; mutuo res langibilis gratuito conceditur ad abusum , restituenda in genere. Iam Vero quando eX commodato detrahitur conditio gratuitae concessionis , et adjicitur pactum de lucro
propter eam concessionem exigendo , desinit esse commodatum et novus contractus oritur , scilicet locatum . Ita etiam detracta de mutuo conditione gratuitae concessionis ,
et adjecto pacto de lucro percipiendo , non amplius cou- sistet essentia mutui; sed in alium contractum migrabit. Verum captio haec accurata rei totius intelligentia sa-cile solvetur . Actus quo res conceditur ad usum eadem reddenda , generatim spectatus duplicem potest habere determinationem seu differentiam . ntramque licitam et legitimam ; ut vel gratis res ad usum concedatur , vel pacto pretio . Prout ergo illi concessioni generaliter spectatae adjicietur una vel altera ex illis dii rentiis , divorsa sp eies contractus et forma exoriri debet ; quarum una com modati, altera locati nomine donatur. Diligenter proinde est animadvertendum duo potissimum requiri, ut adjeetaeonditione contractus unius speciei in aliam contractus Speciem transeat. Primo ni utraque species sub actu aliquo morali tanquam genere Contineatur, velut commoda. tum et locatum sub concessione usus rei suae generatim
spectata ; quae concessio proinde neque includit , neque excludit alterutram ex determinationibus seu differentiis , quibus commodatum et locatum constituitur , sed eX aequo potest illas recipere . Alterum est, oportere ut conditio adjecta non sit illicita ; secus per talem conditionem 3Ijectam non poterit constitui nova forma et species Veri
Contractus moraliter accepti . Nam cum verus contractus
definiatur esse consensus legitimus, Prosecto conventio tuF
46쪽
pis , in quam haec definitionis pars cadere nullo modo potest , contractus moraliter accepti rationem nec habere poterit . Porro quod attinet ad mutuum , cui adjiciatur pactio de lucro exigendo , sacile comperietur utrurnque illnd descere . Primo enim concessio rei sungibilis ad abusum restituendae in eodem genere non est velut notio quaedam generica , quae indisserenter se habeat ad duas memoratas determinationes , seu differentias, nimirum ut ea comcessio sit vel gratuita . Vel cum pacto de lucro cxigendo. Etenim concessio rei langibilis ad abusum vi sua seu perlegitimam consequentiam excludit pactum de lucro exigen. do . Siquidem concessio rei fungibilis ad abusum importat alienationem , ut ante Probatum est : alienatio vero luctum ex usu rei alienatae excludit. Ergo concessio reis ungibilis ad abusum ex natura sua in Volvit gratuitae concessionis determinationem . Ergo conditio de lucro exigendo ex tali concessione utpote ipsi repugnans non est apta illam determinare ; atque adeo ex ejus adjectione nova species contractus oriri non potest . Sed per eam adjectionem utpote justitiae adversam siquidem iniquum est Pro usu rei alienatae atque adeo non suae velle pretium exigere contractus qui ante erat , Velut monstro SA qua dam accessione vitiatur , immutata tamen ejus natura.
Mutuum adjecto pacto de lucro exigendo non transit in alium contractum, sed manet idem contractus licet pitiatus. Pr. i. Contractus ex una specie non potest in aliam speciem migrare , nisi contineatur snb aliquo genere , quod Sit indifferens ad utramque speciem . Atqui concessio rei sun-gibilis ad abusum qua natura mutui maxime continetur non est indisserens sive ad conditionem gratuitae concessionis, sive ad conditionem lucri exigendi; sed ex ejus natura , scilicet ex ipsa notione abusus in Volvit gratuitae concessionis. Conditionem ; ut superius Probatum est. Ergo mutuum adje
47쪽
cto pacto de lucro exigendo non transit in aliam contra.
Pr. a. Quia eo adjecto pacto adhuc manent partes e sentiales mutui. Manet materia , scilicet res fungibilis ; maianet sOrma, seu modus quo datur, nempe ad abusum . Sed quamdiu manent partes rei essentiales , ipsa res manet. Ergo dec. . Vitiatur tamen mutuum ἔ quia res quaelibet vitiatur per adjectionem Partis naturali ei constitutioni repugnantis . Atqui pactum de adjecto lucro adversatur naturae mutui ut jam indicatum est, et inserius luculentius probabitur . Ergo &c. Pr. 3. Fatentibus adversariis adjectum pactum non mutat naturam mutui, quod datur indigentibus . Ergo neque mutare Potest ejus naturam , etiam cum datur divitibus aut mercatoribus quaestus gratia ipsum accipientibus.Etenim Conditio personae, et finis operantis est quid contractui Prorsus extrinsecum et aecidentarium , nec adeo valet ejus
Pr. 4. Quia si mutuum adjecto pacto de lucro exigendo in alium contractum migraret, maxime in genus quod dam locationis , quod foenoris nomine donaretur , ut Contendit Gerardus Noodi de foen. et usuris L. I. C. 6. Sicut, inquit, fundi usus aut gratis aut mercede datur , Et al-rero casu commodatum , altero locatio appellatur : sic quominus pecuniae aut frugum usus gratis aut mercede detur, nihil impedit. Nam si gratis datur, mutuum , Sin mero Cede conceditur , foenus vocatur τ neque ob id iniquum est, ded formam mutat et alius contractus fit aeque justus .
Et postea: Est igitur , ut diaet , foenus , Si jus gentium atque
Odeo r erum simplicitatem spectes , instar locationis : quamquam si fori Romani usum ac subtilitatem , sive ut Seneca ait de benes L. 6. C. 5. jurisconsultorum acutas ineptias consideres, non est locatio. Sed non quia naturalis ratio ei r
sistit; sed quia h qui ciuilia negotia illo inforo terminarunnlocationem intra usum corporum coarctarunι , nondum
intellecta utilitate locatae et conductae pecuniae. Quid tnum ex juris Romani subtiliate prodiit, an potius est rerum natura con3titutum ut fundus proprie utendus concedi queat
48쪽
salva eius substantia, fruges ad proprium usum salva substam tia concedi nequeant, utpote quarum usus proprius natura ipsa rerum abusus est pNon ergo acutis ineptiis districti, sed natura duce et magistra graviter prudenterque Romani jurisconsulti censuerunt posse usum landi concedi non concesso dominio : minime vero concedi usum frugum posse, quin etiam dominium tradatur . Iam vero quis ossiciet, ut
natura non disserat contractus , quo usus Conceditur retento dominio , a contractu quo concessio D sns a concessione
dominii sejungi non potest y qui contractus Cum natura Sint diversi diversa quoque nomina postulabunt. Itaque quod
Romani locati nomine donarint contractum eum , quo u Sus conceditur retento dominio , arbitraria quidem ea potuit esse appellatio ; sed non eorum arbitrio effectum est, ut pecu liarem naturam haberet contractus , quem eo nomine appellandum censuerunt. Ad quem proinde nunquam natura ipsa
patietur accedere contractus genus illud aliud , quo fruges conceduntur ad abusum, et a quo proinde dominii concessio sejungi non potest. Hoc quidem argumentum Auctor ipse sibi obiicit C. 8. his verbis : In Penore dominium trans fertur , in locatione retinetur . Probat igitur ratio locacio nem , foenus improbat: quia in locatione fructus ex re propria , in Denore ex aliena percipiuntur . Argumentum vero dissolvere in hunc modum aggreditur : Sed hanc subtilitatem,quae tota juris cipitis est, non agnoscit juris gentium simplicisas . seque enim patitur quantitatem ac corpus to cari : etsi jus ciuile quantitatis locationem minus ferat . Ius Civile negat locationem fieri , eum res quanta sungibilis elut frumenti mensura traditur ad abusum . Neque hic opus multa subtilitate . Liquido enim apparet nec id frumentum tradi posse ad abusum, quin ejas dominium concedattar, nec vero fieri locationem rei, quando ejus dominium alienatur . Qui ergo Scriptor noster faciet , ut ea quantitas Seu frumenti mensura locari posse intelligatur 7 negabit sorte corpus ipsum frumenti alienari a mutuante Z at nec negat nee negare potest. Quippe res conficitur certissimis argumentis, ut superiori capite vidimus. Huc ergo redeat oportet, nimirum ut in dante frumenti mensuram duos .actus disti u
49쪽
guat, unum quo frumenti corporis dominium transferatur . Riterum quo mensura Seu quantitas a corpore frumenti abstracta alienato corpore retineatur quoad dominium, et concedatur quoad usum . At quam parum con Venit scriptorem qui totus est in exagitanda civilis juris subtilitate non vereri subtilissimam ejusmodi abstraetionem, quam superius in Salmasio resutavimus , ex juris gentium simplicitate repeteret
Ita porro pergit: Id vero si est, etiam patietur jus gentium
dominium locatae quantitatis transferr eamque non in specie sed in genere resuιui. Quamquam corpore locato nil necesse putet dominium tradi, velitque hoc non in genere sed specie restitui. Quia altero in casu aliter usus haberi potest, altero non potest. Ita Settieet quaedam sunt,quorum usus salva substantia, atque adeo sine dominio concedi potest, alia secus. In his porro nihil Seriptor noster affert quo alienato corpore nihilominus quantitatis abstrctae dominium retineri, eamque dumtaxat locari probet. Neque enim satis est invocare ut facit juris gentium simplicitatem , et insectari civilis juris subtilitatem ; dum ipse in multo inanissimam subtilitatem incidit, quam sine ullo fundamento complectitur ,
et tanquam landamentum suae sententiae supponit.
Concludit porro et Si cornoris locator mercedem accipit pro usu , etsi non tran erat dominium : quidni quantitatis locator , tradito dominis, mercedem pro usu ferat 'Ratio est in promptu . Verus ille corporis locator recte mercedem accipit pro usu rei, cujus dominium retinet, quaeque sua est. Fictus iste quantitatis locator haud recte mercedem
accipit pro usu frumenti , quod alienavit, nec amplius suum est. Nec juvat commentitia illa quantitatis locatio, cujus dominium penes ipsum manere fingitur . Nam qui accipit frumentum et corporis dominium accipit, et corpore ipso utitur, non autem utitur abstracta illa quantitate , cujus dominium danti ab adversariis tribuitur . Non enim abstractionibus metaphysicis , sed corpore frumenti fames depellitur . Ergo quidquid sit de illa quantitate, cum qui frumentum accipit ipso corpore utatur cujus dominium accepit, illud semper
constat , usum esse rei quae sua est, et non ejus qui frumentum alienavit. Perperam adeo pro illo usu quidquam exigitur.
50쪽
O . Praeterea mutunm est contractus gratuitus. Atqui mutuum adjecto pretio desinit esse gratuitum . Ergo deSi
R. Dist. maj. Mutuum est contractus natura Sua gra tuitus , seu qui ex natura sua postulat esse gratuitus , C. maj. Est contractus semper gratuitus ex ipso sine operantis, n. maj. Similiter dist. mi. Mutu iam adjecto pretio desiuit esse gratuitum , prout procedit ex pravo fine operantis ipsi contractui extrinseco , c. mi. Desinit esse gratuitum spectata natura sua, et fine operis seu intrinseco,
Obj. Insuper mutuum est donatio . Atqui donatio adjecto pretio desinit esse donatio . Ergo mutuum adjecto pretio desinit esse mutuum . R. Dist. maj. Mutuum est donatio unius rei cum obligatione alterius in eodem genere reddendae, quae quidem aptius datio dicitur , c. maj. Est donatio simplex et absoluta sine ulla obligatione ex parte accipientis,n. maj. Dist. pariter mi.Donatio adjecto pretio desinit esse pura et simplex donatio c.mi. Desinit esse vera datio, n. mi. Ex hoc sane argumento mirifice illustrari potest doctrina superius exposita. Ete nim concessio seu datio rei ad abusum generaliter spectata imdifferens est ad duas determinationes seu differentias, quas eX
aequo recipere Potest, nimirum ni datio rei sangibilis fiat sine ulla obligatioue ex parte accipientis , aut cum Obligatione tantumdem reddendi. Utraque haec conditio licita est . Quippe lieitum est rein suam alteri dare ad abusum nulla obligatione ipsum adstringendo ; licet etiam obligationem adjicere tantumdem restituendi. Si prima con ditio dationi generaliter spectatae adjiciatur , ex ea dinserentia generi adjuncta orietur simplex et pura donatio; si adjicitur altera conditio, ex ea orietur nOVuS Contractus, qui mutui nomine donatur . Ideo vero alterutra ex illiseon ditionibus adjici potest, quia utraque licita est, et da tio rei generaliter spectata neutram includit , aut excludit. Contra vero datio rei fungibilis ad abusum cum onere tantumdem restituendi, non potest determinari per conditionem lucri ex ea exigendi ; quia ut probatum est , dati