장음표시 사용
21쪽
De Cen Su . Census generatim dici potest Contractus onerosus quo jus acquiritur ad percipiendam pensionem. I. Dividitur in reservativum et consignativum . Reservativus est quo quis dato alteri dominio utili et directo alicujus rei, reservat sibi ex ea re Pensionem quotannis solvendam . Sic Cenes. I 4. Ioseph dedit Aegyptiis Possessionem reservata Regi pensione solvenda. Differt ab Emphyleusi, quod in hac detur solum dominium utile . Contractum hunc justum esse ex eo patet, quod Potest quisque rem suam donando eas omnes conditiones donationi adjicere quae juri non repugnant. Consignativus est, quando soluto pretio acquiritur jus percipiendae pensionis . Censualista dicitur vel censitor qui jus comparat, censuarius qui obligati nem snscipit . Dividitur autem a. hic census in realem , Personalem , et mixtum . Realis est quo censualista emit acensuario jus Percipiendae annuae pensionis ex re fructifera , Velut a X agro; quae res fructi sera proinde obligatur ad pensionem. In eo proinde censu obligatio rem ipsam
Comitatur, adeo ut transeat Velut servitus realis in quemcumque res ipsa devenerit, cessetque vel ex toto vel ex parte si res fructisora aut ex toto aut ex parte Pereat, Vel in perpetuum infructifera evadat sine culpa ce uarii Hunc eontractum esse licitum , licet olim a doctis Τheologis dubitatum suerit, nunc est extra omnem Controver-Biam Positum . Siquidem Ex natura sua ad justae venditio nis et emtionis stontractum revocatur . Etenim ut quilibet Potest alteri vendere ius realis servitutis , V. g. transe
undi per agrum, ita potest vendero jus percipiendae Pen' Sionis ex agro . Census personalis est qui statuitur Super ipsa Persona , quatenus e X ejus opera et industria jus emi- ur pensionis percipiendae. Mixtus qui partim in re seueti sera , partim in persona constituitur . Census personalis
in Germania, Gallia, et Belgio passim celebratur, malita
22쪽
heologis assentientibus, qui eum juri naturali minime
adversari censent;et aliunde ajunt Bullam Pii V. omnem censum interdicentis, nisi inter ceteras Conditiones constituatur in re fructifera , immobili, certa ac nominatim designata, non esse in illis locis receptam, atque adeo non obligare Pro iisdem locis quoad conditiones , quae sunt juris positivi . 3. Census alius est redimi bilis ex parte vendentis seu censuarii, irredimi bilis autem ex Parte ementis seu censitoris ; isque est juri et naturali et positivo consentaneus : alius est redimibilis etiam ex parte ipsiusmet censitoris ; atque hanc census constitutionem Vel solo spectato jure naturae periculosam in praxi fatentur , qui eam ut specula live licitam defendi posse opinantur ; quare ab ea abstinendum vel ratione solius Periculi etiam in Iocis, quibus non vigeret praedicta constitutio . His addi potest census Vitalitius , nimium emtio juris ad pensionem tota Vita superstite eYigendam . In eo contractu se prodit periculum damni, et spes lucri . Quare eontractum sortis involvit . Contractus est ex se licitus, modo in constituenda pensione regula servetur prudenti hominum aestimationi et legitimae consuetudini consentanea , habita ratione aetatis et valetudinis ejus ad cujus vitam
. V. De Locatione, conductione , Emphyteusi
et Feudo. Locatio et eonductio contractus est onerosus , quorei usus , vel fructus , vel personae opera pro certo Pretio Vel mercede ad tempus ab uno conceditur , ab alter accipitur . Qui concedit, dicitur locator; conductor , qui accipit. Personae opera intelligitur, quam pro Pretio prae stant famuli , operarii' &c. Ad usum locantur domus , equus 6cc. Ad Ductum ager , ovis &c. Qui agros conducit, colonus ; qui aedes , inquilinus L. 37. T de acquir. pos Ses . . qui vectigalia, publicanus L. I 6. ff. de verb. Sign. Differt
23쪽
a venditione et emtione. I. Quod emtione ae Venditio no rei dominium, Iocatione usus tantum et fructus conceditur. a. Quod si pereat res emta, nondum tradita, tenetur emtor de pretio ; si locata similiter perit, liber est conductor . Τenetur locator I. Cavere ne res quam locat iapravum usum ac legibus Vetitum conducatur . a. Aperiris vitium rei ; secus si ex vitio grave detrimentum inseratur conductori , gravi erit in culpa . Quin etiam tenetur de damno ex culpa ejus levi consecuto , non ex casu fortuito . 3. EX Can. Proρter sterilitatem 3. de locato , si nullus vel modicus Ductus ex agro percipitur , minuendum pretium conductori : Nisi cum ubertate praecedentis vel subsequentis anni paleat sterilitas compensari . Et generatim si res minus frugifera evadit, consulendum aequali tati . 4. Debet praestare sumtus necessarios rei reparandas et utendae , excopiis alimentis animantis , ut etiam vectigalia , et alia onora rei annexa ; quia qui sentit commodum , debet sentire et Onus; nisi aliter conventum sit, et ideo minus conductor pendere debeat. 5. Non potest pensionem augere ob fructuum majorem capiam ex industria conductoris provenientem . Nam sui cuique industria proficit . Nec potest rem Iocatam sine culpa Conductoris reis trahere ante praestitutum tempus , nisi ob casum repenti. Num, Velut incendium ipse egeat, aut ei pernicies immineat. Conductor vero tenetur I. Rem probe curare et C
Btodire. a. Ea non uti nisi ad praestitutum tempus, nisi ex caussa legibus Probata . Pretium Solvere tempore CO dicto .
Emphyleusis , quae Zenonis Imperatoris Iege propriam naturam habuit, graece idem sonat ac latino insitio seu im- Plantatio , sic dicta ex eo quod ut olim agri culti publice
Laeta Provincia pro certo vectigali annuo perpetuo loea Ti solebant, sic inculti concederentur ea conditione , ut quiaeeiperent meliores eos plantando , serendo , colendo es
ficerent, simul Vero pro concesso agro annuam solverens
Pensionem . Quod jus deinceps ad privatorum etiam agros Productum est. Hinc Emphyleugis definitur Contractus one-ἀοβus, quo res immobilis per culturam melior ossicienda .
24쪽
quoad dominium utile alicui conceditur, tum onere pensionis realis solvendae Domino directo . Cui Emphyleusis conceditur dicitur Emphyleuta ; qui concedit Dominus directus . Pensio appellatur Canon . Differt a Locatione quod
in re iminobili tantum constituitur , et dominium utile trans insertur ; a Venditione et censu reservativo quod solum transfertur dominium utile , non directum et plenum .. Iura a tem et obligationes ex eo Contractu utrinque Prodeuntes , tum conditiones ei adnexae ex juribus communibus et si tutis Ioeorum petendae .
Feudum dicitur contractus quo res immobilis conceditu equo ad Dominium utile sub onere praestandae fidelitatis et obsequii personalis . Qui hoc modo concedit rem immobilem, dicitur Dominus , qui accipit, Vasallus , aut Fcudat rius. Ceterum de laudorum conditionibus consulenda praesertim locorum statuta .
De Societate ἀSoeietas dicitur conventio duorum Vel plurium conserentium aliqnid pretio aestimabile ad quaestum aut
usum . Velut cum unus pecuniam , aut bona , alter operam confert et industriam. Ad justam societatem hae potissimum conditiones requiruntur. I. Ut negotiatio in qua societas versatur licita sit. I. Ut in omnibus inter socios aequa. Iitas servetur , nimirum ut communes sint impensae , Iucra et damna ; ita ut quisque pro rata portione quam contulit lucrum reportet, da innum sustineat, sumtus suppeditet. 3. Ut pecunia quam unus e sociis Coutulerit maneat perieulo Exin Posita , hoc est si fortuito perierit, ejus damnum solus sustineat. 4. Proinde ut finita societate lucro ex aequalitate Proportionis diviso sors ipsa si extat, ei reddatur qai contulit. Porro si nullum lucrum societas secerit, et nihilominus ab ter industriam et operam contulerit aequali pretio aestim, hi lem , censent nonnulli sortem quae salva manserit eum
eo dividendam ; sed probabilius existimant alii totam ei retiden tam qui contulerit. Nam uterque perinde sive Pecuniam i
25쪽
sive indugtriam periculo eX ponere censetur ; quem a d modum ergo sorte pereunte Solus damnum Perseri , qui contulit, sic etiam cum industria inutilis evaserit, eam totam amisisse censendus, qui eam adhibuit. Lege autem societatis utpote contractus Onerosi obligatio nascitur ad societatem tali diligentia administrandam, ut ex culpa levi socii teneantur de damno importato ι
De Sponsione , et Ludo Sponsio dicitur concertatio plurium de rei cujusquam
veritate contendentium , proposito Vi et Ori praemio . Huiusmodi contractum ex natura sna licitum esse communiter Theologi docent. Requiruntur autem hae potissimum conditiones . I. Ne sit de re turpi, Iegibus Vetita et odiosa. I. Ut eventus sit utrique certanti dubius et incertus , secus non haberetur aequalitas inter spem lucri , et periculum damni; atque adeo vitiaretur hic contractus, quo spes lucri aliqua ratione emitur periculo damni . Hinc quantum ex una parte probabilitas major elucet, tantumdem de lucri sperati magnitudine decedere debet, ut res ad aequalitatem reducatur . Quod si unus Se certum profitetur , et alter nihilominus vult contendere, multi censent eum hoc ipso juri suo renunciare, tumque Posse alium certare , et quod Iucratus fuerit retinere . Quippe videtur alter sciens ae Prudens velle perdere et donationem consequenter sacere Qui vero Certus est, nec admonet, Consentiunt omnes eum ad injusti lucri restitutionem teneri. 3. Requiritur ut uterque eodem sensu accipiat de quo contenditur, secus nul-
Ludus dupliciter sumitur . I. Ut est artisciosi oblectamenti genus ad animi viros reficiendas institutum . Ludum ejusmodi moderatum nec ulla prava circumstantia insectum ad virtutem Eutrapellae pertinere intelligitur ex S. Τh 2. 2. q. I 68. a. a. a. Accipitur ut est quidam contractus inter collR50rea , quo unus periculo rei suae perdendae se ex
26쪽
ponit, spe lucrandae rei alterius similiter expositae. Triplex distinguitur,unus qui fortuna , ut Vocant, regitur , alter qui industria , tertius, qui partim fortuna, partim industria Εjusmodi ludos ex sese naturali juri non adversari ex eo Probatur, quod ut quilibet Potest rem suam donare, sic eam Potest periculo exponere, et ex pacta conditione dominium
ejus in alterum transferre. Uerum et ipso solo jure na' turae spectato multis de caussis illicitus ludus evadit I. Ratione personae si aut alienare non potest , aut eam
genus ipsum ludi graviter dedeceat. a. Ratione loci aetemporis . 3. Ratione ipsius ludi si scilicet in re quomodocumque turpi et illicita versetur . 4. Ratione Periculi, no a solum vitae sed etiam immoderatae faciendae jacturae , quae Iudentem ad tales angustias redigat, ut debita solvere, familiam convenienter alere et instituere , aut alia ossicia obire nequeat. Quibus accedit periculum irae , ri Xae, Per-jurii, blasphemiae, fraudis,praetermissionis munerum , quishus vacare quis debet . 6. Ratione cupiditatis in lucrum avidius inhiantis . Et quidem quaestio a Τheologis institubtur , num ludus qui fit gratia lucri sit peccatum . Caiabriel et Panormitanus prorsus assirmant. Et sane cum ludus ex natura sua non in lucrum sed in honestam animi remissionem pertineat, profecto qui in ludo lucrum
praecipue intendit non minus in culpa esse Censendus , quam qui solam voluptatem consectatur . Et quidem si eupiditate notabilis lucri trahatur ad ludum, sentiunt eum mortaliter peccare . Licet enim appetitio lucri ex sese non sit mala , tamen cum in ludo notabile lucrum fieri nequeat , sine gravi alterius damno, charitas vetare prorsus Videtur , ne quis lucrum expetat quod cum alterius damnoeet necessario conjunctum , imo ex eo totum Pendet. Ludos porro qui aleae nomine continentur jura Sae-Pe prohibuerunt propter gravissimas pestes , quae in Rem publicam per eos importari solent. Sic L. a. ff. de aleatoribus : Senatusconsultum vetuit in pecuniam ludere I Prae
re quam si quis certet hasta pel pilo jaciendo , vel currem do , saliendo , luctαndο , pugnando : quod virtutis caussa 'sae , Et L. I. C. de aleatoribus : Victum in aleae lusu non
27쪽
posse conpeniri, ct si solo erit habere rc petitionem ἰ Cleri eis porro ludo aleae speciatim interdictum est Can. Clericia. de vita et l1onestate Clericorum : Ad aleas et taxillos non ludant, nec hujusmodi ludis intersint. Can. Porro Episcopus distinet. 3 3. Alea cum ebrietate conjungitur,
et quidem sive illi sive isti deservientes Episcopus , Presb3ter , Diaconus damnari seu deponi jubentur ; Subdiaconus autem , aut Lector , aut Cantor similia iaciens , communione privari. ET Poenae porro gravitate colligunt gra vissimi Theologi mortale hoc genus esse culpae . Conei Iium porro Tridentinum Sess. 22. c. I. quae alias de Clericorum vita et honestate , de aleis &c. a Summis Pontificibus et sacris Conciliis sane ita suere observanda statuit.Quod
autem attinet ad lucrum ludo quaesitum ex quadruplici potissimum capite iniquum illud fieri , nec adeo retineri posse aperte colligitur eX doctrina D. Th. a. a. qu. 32. art. . ad a. : Circa illia quae per citeas acquiruntur , pidetur
aliquid illicitum esse ex Diuino jure, scilicet quod aliquis lucretur ab his , qui rem suam alienare non POS sunt , sicut sunt minores et furiosi et hujusmodi, et quod cliquis trahol alium eae cupiditate lucrandi ad ludendum , et quod fraudolenter ab eo lucretur. Et in his casibus
tenetur ad restitutionem . Hinc I. Tenetur ad restitutionem
qui lucratus est a filios milias , ab uxore , a Religioso ma jorem summam, quam quae prudenter judicari possit li- herae ipsorum dispositioni permissa suisssct a Ρatre , Vel viro de honis sibi obnoxiis, aut a Praelato . Hinc a. Tenetur ad restitutionem qui lucri cupiditate alium impulit ad ludendum sive vi et injusto metu , sive conviciis , sive importunis etiam precibus ex Probabiliore sententia . Contra qui hoc modo fuerit ad ludendum incitatus, si vicerit , recte lucrum potest retinere. 3. Qui per fraudem lucrum secit :velut qui artificiose chartas componit, aut signis notat, aut suffuratur . Fraudis autem nomine non intelligitur genus illud solertiae et astutiae , quod proborum hominum consensu lege ipsa ludi Permittitur , quam a se adhibitam non pudui ipsos palam sateri. Ad fraudem pertinet inaequalitas quae se prodit inter ludentes , sive propter inaequali
28쪽
tatem summae periculo expositae , ratione cujus ille inique lucratur, qui tantam. summam vincit , quantam ipse exponere nou Potest aut non vult ; sive propter disparem peritiae conditionem ; de qua haec statuenda videntur . Si quis adeo superior est peritia , ut certam Sihi victoriam merito polliceri queat , noc licite ludere nec lucrum retinere potest. Si major peritia ejnsmodi est, ut nonnisi probabilem spem lucri asserat , sed utatur simulatione, singat se imperitum , sinat alium primo vel altero jactu vincere ad eum alliciendum , tenebitor de restitutione . Si major peritia incertum adhuc rolinquit exitum ludi, aut alter admonitus velit nihilominus cum longe periti oro certare, licite ludere ac Partum luerum retinere poterit. Superest quartum caput quo restitutioni obnoxium fit lucrum ludo qaaesitum ex D. I horna , cujus haec verba sequuntur:
aliquid autem Oidetur esse illicitum ex jure positipo CD vili quod prohibet uniuersaliter tale lucrum . Sed quia juscisellu non obligat omnes , sed eos solos qui sunt his legibus dubjecti, et iterum per dissuetudinem abrogari potest, ideo ast id illos , qui sunt hujusmodi legibus obstricti tenentur uniMersaliter ad restitutionem qui lucrantur : nisi forte
conιrraria consuetudo Praevaleat. Hinc i. ubi leges vigent indum non prohibentes modo, verum etiam ipsum ludi contractum irritantes, restitui debet lucrum etiam ante sententiam judicis . Hinc a. ubi legeq ipsum contraetum non Prorsus irritant ; sed ut Romanae leges decernunt solummodo Victorem condemnandum ad restituendum lucrum competenteactione ΤΘpetitum , non videtur victor teneri ad restitutionem ante sententiam judicis . -
Hinc 3. ubi leges ejusmodi vigent, potest qui solvit
tuta Conscientia solutum legitime repetere. Si autem credita pecunia lusit, disputant ryoctores num solvere teneatur . alii assirmant; negant alii propter hanc rationem ; quod cui datur actio ad repetendum datur etiam exceptio ad non solvendum . Ex L. Ib6. E. de regul. juris .
29쪽
De contractibus accessoriis , fdejussione ,αssecuratione Oc.
L idejussio contractus est, quo quis alienam suscipit obligationem adeo ut principali debitore non satisfaciente, Ipse pro eo satisfacere teneatur . Cum autem hic contractus , ut patet ex definit. sit accessorius , patet 1. Non POsso fide jussoris obligationem esse in majus aut in duriorem caussam, quam sit obligatio principalis , multo vero minus in aliam rem . a. Non posse ipsum conveniri, nisi ante creditor a principali debitore solutionem exegerit . Excipitur tamen nisi fidejussor suo juri renunciaverit , vel si se fidejussorem negaverit , vel si principalis absens non potest conveniri , aut in territorio bonis non potiatur .
3. Τeneri principalem damna resarcire quae ob culpam ipsius fidejussor tulerit . Quaeritur autem num fidejussor licite possit exigere pretium a debitore pro praestanda fi- dejussione . Alii negant eo quod fidejussor solvens pro principali non aliud facit quam pecuniam mutuari sibi deinde a principali reddendam ; quare si quidquam exigit pro fidejussione , videtur vi mutui exigere . quod non licet.
Alii affirmant a jentes eum non pro mutuo exigere , sed pro ipsa mutuandi obligatione qaam suscipit , si sorte contingat ut principalis debitor non solvat, quae obligatio est pretio aestimabilis . Assecuratio est contractus , quo quis alienae rei Periculum in se suscipit , obligans se se ad eam compensa umdam si pereat. Differt a fide jussione , quod fidejussor obli
gationem accessoriam suscipiat ; assecurator Vero in Certi exitus periculum directe sibi assumat . Licet sane Pro hujus periculi susceptione pretium exigere: tumque tuas. securatione habetur venditio aliqua obligationis praestandi alterum indemnem pro pacto pretio . Requiritur autem ad justitiam ut aeqealitas servetur inter aestimationem pretii et periculi . Quare eui constat rem suam Periisse non potest
30쪽
ejus assecurationem oblato pretio pacisci , aut si cui constat eam in tuto jam esse , non potest pro asSecuratione quidquam exigere . Pignus sumitur Vel Pro re quae cautionis caussa creditori in pugnum seu manum datur , vel pro ipsa oppigue' Tatione seu contractu , quo ad securitatem debiti res aliqua creditori traditur post solutionem restituonda . Similiter hypotheca vi graeci vocabuli res est obligationi subjecta , vel contractus quo res ad securitatem debiti obligatur . Hoc autem interest pignus inter et hypothecam, quod pignore res non solum est obligata , sed tradita crinditori, per hypotecam vero dumtaxat obligatur . Unde Sequitur ut pignus constituatur in rebus mobilibus , quae tradi possunt . hypotheca in immobilibus . Creditor i. aCeeptum pignus probe servare debet , ne pereat aut deterius fiat. Cumque de contractu agatur utrinque utili tenetur de eulpa levi, non de Ievissima , multo minus vero de casu sortuito, nisi conventum suerit, aut i a sculpabili mora restituendi fuerit. a. Non uti pignore nisi consensu oppigneratoris I fructus autem quos ex pignore vi ejus contraetus Perceperit, in sortem computare debet . Cetera minutati In persequi non vacat. Transactio est pactio non gratuita de re dubia. Dicitur I. non gratuita, quia uterque transigens ad contrOVersiam componendam aliquid remittit de jure suo putato seu Praesumpto . Dicitur a. de re duhia ; quia inique transigeret qui certus de jure alterius esset . Quod si dubium non ipso consensu partium inter se componitur, sed judicio arbitri, quem elenerint, dicitur compromissum.
- ltima voluntas hic dicitur dispositio legitinia, qua quis statuit quid rebuκ suis post mortem fieri velit . Ejus
species memorantur , Donatio mortis caussa de qua superiris , stam entum quod L. i. ff. de testam. dicitur Voluntatis