장음표시 사용
11쪽
pe operationes in unoquoque homine eaedem geruntur, licet non eadem ab omnibus & a multis sere nulla attentione observentur . Quae eum ita sint, in explicandis animae operationibus ,
ipsam sensus intimi & conscientiae magis, quam ratiocinationis philosophicae
auctoritatem appellandam mihi essemistimo. Porro intellectum & voluntatem consideraturus duas scilicet animae lacu, tales quarum prima ad veritatem, autera autem ad virtutem flecti debet , vel nihil vel leviter attingam quaesti nes in Logica aut Ethica convenientius tradendas: suis enim locis singula tractari doctrinae ordo postulat. De scientia animae in ordine ad compus , sive de sensationibus fusius, quam par est disputare videntur Metaphvsici nonnulli, qui prolixiorem quae medicos magis quam metaphysicos decet, hum, ni corporis anatomen describunt; sensationes, imaginationem, memoriam, aliaque id genus dissicillima animae corporisque arcana per spirituum animalium fibrillarumque motum generatim explicare laborant; quibus quidem auditis explicationibus nihilo doctiorem se quisquam sentiet. Certissimum quidem est sensationes nostras ex organis corporeis
12쪽
pendere; at mechanicam sensationum artem illarumque admirabilem cum sit tilissimis minimarum partium moti . connexionem ignotam nobis este non minus certum est. Itaque pauca quae hac in re scio duntavat afferam; quare brevis ero & fortasse nimius. Quae pertinent ad diligentiorem Anatomen ut
lissima quidem sunt, sed explicandis , ni malium motibus magis inserviunt, ideoque ea ad physicam opportunius rejicienda, sicut & alia plurima, quae de sensationum fallaciis tradi solent; ea enim sine Physicae auxilio commode e plicari non possunt. In Pneumatologia de Angelis disserunt plerique Metaphysici; verum paucissima sunt, quae lumine naturali de sublimiori illo Spirituum ordine novimus ; quare argumentum il
lud quod a Philosophis pro dignitate
tractari non potest, ad sacram Theologiam convenientius reservandum judi
. Ultima tandem superest pars Metti physicae, Theologia naruralis prestanti ssima omnino divinaque scientia, in qua existentiam Dei primum demonstrabimus; deinde attributa divina, quantum ferre potest humanae rationis imbecilli rus, contemplabimur. Nulli divinci at-
13쪽
tribuis acrius, quam sapientissime Dei Providentiae bellum indixerunt Religi uis hostes; quamvis ergo de singulis attributis, quantum Philosopho licet,
tractaverim, illud tamen primarium Fb dei dogma adversus Incredulos vindicare , & oblata variis in locis occasione demonstrare vel mare ime studui.
. Neque satis est divinam hanc sciemtiam explicare, & de Deo subtiliter di Putare .Pbilopsopbia non est sapientians μή iungatur telisio, ait Lact. Tota quanta Kaec doctrina eo tandem refertur ut Tecum omnium Creatorem & Dominum in omnibus nostris actionibus veneremur. ipsique soli serviamus. Itaque cum religionis fundamenta contineat The logia naturalis , ipsam religionis ic, eoque etiam divinae revelationis necessitatem demonstrabo. At impios incredulosque homines ad silentium quidem adigere potest Philosophicorum argumentorum vis, de illorum autem Pertinacia sola Gratia potest triumphare . Erravi, inquit, S. Augustinus lib. de Praed. Sanct. cap. 3, putans fidem, quais Deum credimus non donum Dei, sed a nobis esse in nobis. Ita loquebatur S.
Doctor de errore quo antea laboraverat. Itaque cum eodem S. Doctore com
14쪽
cludamus epist. Io' Pro eis qui nolunt credere, nos, qui iam credimus recta dei Le- or M ut velint.
15쪽
Si Hidebitur Reverendissimo Patri Magistro Sac. Palatii Apostolici .F. A. Marcucci Epio. Montis Alti nestis.
Patri Thomae Augustino Ricchinio S. P. A. M. jubenti obtemperarem , egregium opus inscriptum Institutiones Philosophicae &e. Tom. secund. 9 tantumque absuit, ut quidquam in eo .minus pie minusque castigate scriptum deprehenderim ; ut contra jacta animadverterim fundanaeuta Religionis, explicata autem omnia quae implicata per sese, atque obscura Videbantur, tam dilucide tamque distincte ς', quod cauut est, tam solide , ut certe a doctissimo Viro expectaveram . Quare dignum esse censeo quod publicetur ut studiois juventutis commodo, &utilitati esse possit. Dabam ex Monasterio S. Mariae Novae de Urbe D. ALOTTIUS STAMPA Abbas OIi- ωetanus Promovendorum ad Episcopatum Examinator, in Collegio de Propagandarida Studiorum Praefectus .
RE IMPRIMATUR, D. Th. Aug. Riechinius Ord. Praedicat. Sac.
16쪽
genere , & spirituum scientia . Hinc distidi solet Metaphysica in duas partes , quarum prior agit de communibus entium assectionibus , & Ontologia dicitur 9 et vero Pneumatica vocatur , & ea quae de Deo , anima , nec non pauca , quae de Angelis lumine naturae novimus , complectitur . Utramque partem ita tractabimus , ut nihil quod utile fit praetermittamus, aut si quid praetermitti iubet praescrieta brevitas , illa tantum omittemus, quae in Theologia commodius ac uberius explicantur.
17쪽
ONiologia est scientia entis in genere ,
quatenus est ens : dicitur etiam PhilUophia prima, quia prima principia, primasque rationes tradit , quae in ratiocinando usum habent. Quia autem Ontologia est scientia entis in genere, ex scientiae definitione patet ea demonstranda esse, quae in Ontologia proponi debent . Sterilis fuit a plerisque scholasticis usurpata huius scientiae traffaridae methodus ; etenim ad methodi demonstrativae sermam non satis attendentes, confusas tantum obscurasque notiones resiquerunt. At cum in Ontologia demonstrari debeant ea , quae entibus Omnibus sive absolute, sive sub data quadam conditione conveniunt, ad alias scientias utilissimum esse niologiae studium facile patet . Etenim definitiones, ac propost ones Onrologicae adentia quaecumque in dato quolibet casia transferri possunt , ac proinde si definitiones sint accuratae , & propositiones clare determinatae , Ontologiae usus est maximus . Ontologicis vocabulis saepe saepius in communi sermone utimur, V. G. existentiae , substantiae, personae, aequalitatis , inaequalitatis &c. , quibus licet confusam , atta- med claram jungimus notion in . Et quidem
18쪽
Metaph . Pars I. Caput I. Idem cum earum definitionem accuratam non possimus afferre , patet vocabulis illis confusas iungi notiones e quia tamen satis constat, quo in casu adhibenda sint licet nulla definitione utamur, iisdem claras notiones iungamus necesse est ; quare vulgares Ontologicaei notiones consulae veluti quanis dam Omologiae naturalis speciem constituunt . Quemadmodum ergo Logica artificialis est distinina explicatio Logicae naturalis, ita explicatio distincta Ontologiae nais ruralis dici potest Cniologia artificialis , nempe notiones confusas , quae sunt Ontologiae naturalis, ad distinctas revocat Ontologia artificialis, & propositiones vagas ad determinatas reducit . ar
Bo principio contradictionis .
UAM experimur mentis nostrae natu inc eam , ut dum iudicat aliquid esse , simul iudicare nequeat idem non eme Minefit , ut naturae mentis nostrae conscii sine probatione concedamus hane propositionem terminis generalibus expressam : Fieri non potest , ut idem simul sit, s non sit . 'ro- possitio haec dicitur principium contradictionis nimirum contradscere sibi iniet ipsi dicitur , qui idem simul esse , & non esse pronuntiat . Principium illud Aristoteles , Λ x & de
19쪽
4 Insiiusic es, Philosophie eta deinde Scholastici omnes adhibuerunt I
star axiomatis maxime generalis . Proposi tionum contradictoriarum naturam in Logica jam explicavi : quae ad Metaphysicam pertinent hic adjungam . II. Ex principio contradictionis haec alia
in scholis vulgatissima axiomata 'derisan tur : .suodlibu es, vel non es . De. eodem
secundum idem non possunt verseari μαια firmatio, oe negatio. Disputant scholastici utrum aliquod sit primum cognitionis. principium , & quodnam illud sit . Quid ilier primum cognitionis principium inteligant Metaphysici non satis accurate definitum invenio . Primi principii nomine significat Cartesius id primum , quod menti
occurrit, & primum inter omnia axiomata locum tribuit huic enthymemati : Ego eο-giro , ergo sum . Praedictum aurem enthymema tanquam primum principium Carte-so constituere placuit , eo qu id nullus dubitare possit se esse, dum cogitat ; etiamsi caetera omnia falsa esse poneret . Verum hanc primam veritatem cum primo cognitionis principio perperam confundunt aliqui . Cartesiani sere omnes primum omnium principium esse aflirmant propositionem hanc : Ouidquid in idea clara rei nGeuius compreΓenditur , id de ea re potes Ufrmari. De veritatis Criterio jam sermo
nem habui in Logica, & quaestionis statum
clare exposui . S. Thomas Aristotelem securus primum principium statuit axioma
istud : Imposibile es idem simul esse , in
Antequam vero nostram hac de re Lenia
20쪽
tentiam in sequenti conclusione aperiamus, observandum est nullum axioma ratione Certitudinis , atque evidentiae primum dici posse, cum omnes propositiones, quae axi Omatis nomen merentur , & quae certe sunt plurimae , terminis intellectis , statim manifestis esse debeant , nullaque' probatione indigeant . Neque primus locus tribui potest axiomati , quod primum menti occurrit ; etenim quodnam sit axioma illud nulla ratione potest definiri 33 imo cum axiomata sint propositiones universaleqaxiOmatibus priores esse proposiriones singulares facile patet ex iis , quae de universalium formatione in Logica explicata sue runt . Et quidem licet ideas innatas aliquomodo probaverim , res tamen in eo sensa intelligi non debet, quo a vulgaribus Cartesianis usurpatur: idearum innatarum nomine nihil aliud intelligo, nisi ideas intellemiales ex id eis tali is singularibus facili ratiocinatione eliciendas , nullam vero Propositionem universalem sine aliqua in ideas singulares reflexione acquisitam admitto .
Sed de his legantur, quae dicta sunt in Logica . Itaque praesens quaestio intra hos limites restringi debet, nempe primi principii nomine intelligimus axioma illud , ad
quod tandem reduci possunt caetera omnia
axiomara , saltem indirecte , & per quod possunt probari, si ea ab aliquo pertinaci, ter negari contigerit. His positis sit:
