Institutiones philosophicæ ad studia theologica potissimum accommodatæ, auctore ... Fr.co Jacquier .. Metaphysica

발행: 1785년

분량: 378페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

nem suifficientem afferre non possit, nominde tamen sequeretur hanc non dixi stere .. Quare ut aliquid probetur esse sine ratione sufficiente, ratiorie aliqua, vel exemplo aliquo ostendi deber nullam esse possae r tionem sufficientem, quod quidem mila r rione , nullo exempla potest demonstrari. Ιi st. Si nihil esset sine raetione sufficiente in Mundo materiali , res materiales existe- Trat necessario, filium consequens, ergo,& ant. Resp. N. seq. mai. Etenim res illa:

tantum sunt necessariae, quarum ratio sufficiens cur existant in 'rpsa ruminet rerum essentia continetur. ut ostendemus deinceps. Ratio autem sufficiens cur res materiales, existant, non continetur in ipsa rerum essentia, sed tantum in voluntate Divina ,.

beneficio cuius existunt, ac proinde nota existunt necessario o In hac objectione de rerum materialium existentia duntaxat ser- est. Quod autem spectat sufficientis rationis principium in actionibus liberis, gravissimam hanc atque difficillimam quaestionem deinde examinabimus, postquam. stificet explicata fuerint plarima, quae ad n turam animae illiusque libertatem pertinent.

Quare haec pavea dixisse sati& sit; eandem quaestionem opportuniori loco, datae deinde

occasione , revocabimus .

. Caeterum ex dictis patet rationis fius eientis principium confvadi non deberdi cam, antiquo scholasticorum, axiomatε : Nihil estsnν causa : ita D us necessario existens nul- Iam habere potest existentiae suas causam; habet tamen sufficientem existentiae' neces.sariae. rζρ-8m , quae in immensa eius en

32쪽

Metaph Pars I. Caput. I. I sentia continetur. Scholastici ad explicandos naturae effectus plurimos qualitates occultas fingebant, ac proinde causam aliquam admittebant, verum quia nullam cau- arum rationem reddere poterant, sine ratione lassiciente inexplicabiles causas illas admiserunt. Sub causae nomine notum fuit Cartesio rationis sufficientis principium: ita enim in meditationibus de Deo ratiocinatur : Nulla res exsit da qua uon ptist quae-xi quaenam si causa oux exi flat. Hoc enim de ipso Deci quaeri potest , non quod indigeastilla catisa ut exsat, sed quιa ipsa ejus naturae immensitaa es causa propter quam nulla causa indiget ad exisendum. Nullum dubium est quin causae nota se rati siem sumientem ita hoc loco significare v Iuerit Cartesius .

De Notione entiία I. um dicitur id omne , quot existeren potest, seu cui existentia non repugnat . Ita ainor in horto efflorescens , .cut & arbor in semine delitescens est ens . Hinc quod possibile est , ens dici potest . quod autem impossibile est ens. esse nequit; Itaque notio entis in genere existentiam minime involvit, sed saltem non repugna etiam ad existendum, seu quod perinde est.

33쪽

latur id , cui existentiam non repugnare ponimus, quamvis revera repugnetri idquest ex eo quod non advertamus contradictionem in fallate & deceptrice notione larentem . Quoniam enim imaginationis vi

fingi quaedam possunt; ideo ea sibi invicem

minime repugnare nobis videntur, etsi fieri nequaquam possit ut e tra imaginationem existant E G. Trianeto corporis humani iunpimus caput bovinum & pedes equinos . Nemo tamen sibi facile persuadebit feri possis ut istiusmodi homo existat . Quoniam tamen imp issibilitas demonstrari non uot est , existentia eidem non repugnam re sumitur ; atque ideo in entium nume Tu in refertur ; sed eum id, perperam fiat , ens fictum appellatur . Eus a maginarium illud est quud notione imaginaria exhibetur. Notionem imaetinariam eam dicimus,

qua ob quanda in similitudinem fingitur , quod non est , ur per imaginem quandam

veluti praesens oculis sistere valeamus , quod in eos non incurrit. Ita in Geometria lineae rectae notio imaginaria est, si eam imaginemur tanquam filum subtilissimum ab uno termino ad alterum usque extensum aquare disterunt entia ficta ab imaginariis . Etenim entibus fictis existentia repugnat , enti autem imaginario non tribuuntur nisi ea quae enti vero competunt, illiusque vi- ces gerunt. Ita in notionis imaginariae ein xemplo praecedenti, lineae rectae possibilita- item concipimus , cum filum quodcumque extendi posse liqueat ; modum metiendi rectam intelligimus , eam in partes aequales& ina:

34쪽

Metaph . Pars I. Caput II. I st& inaequales dividendi pombilitatem &quae sunt huiusmodi alia. advertimus . Si ergo caveamns de linea recta non nisi ea

praedicari posse , quae ad fili longitudinem

pertinent , non modo omnem erroris oceasionem declinamus, sed etiam longitudini absque latitudine concipiendae assuescimus . , re a notione imaginaria ad realem deducimur. II. Si ens aliquod concipere volumus in eo primum considerari debent attributa es cntialia, inter quae iunum investigari debet, quod primum in ipso ente concipi ur. Illud autem primarium attributum essentiam appellamus. Cum itaque nihil essentia prius in ente concipiatur , ens per essentimam possibile est, . ac proinde essentia entis

possibilitatem eius intrinsecam continet, &ideo essentiam entis intelligit, sui possibilitatem eius intrinsecam agnoscit . cavendum e si autem ne credamus essentiam enutis agnoscere, dum idem possibile esse a-δnoscimus ; id enim manifeste' absurdum est , cum ens quodlibet sensibus obvium a poster. ori i possibile agnoscamus , etsi essentiam eius ignoremus . Etenim is tantumantis possibilitatem intrinsecam agnoscit qui a priori demonstrare potest ens esse intrinsece possibile . ita essentiam trianguli aequi lateri tenet qui non solum novit triangulum aequi laterum tribus lateribus inter se aequalibus terminari , sed & vi conliru- monis intelligit non repugnare , ut treSilineae rectae inter se aequales iungantur. &spatium comprehendant . Hinc possibilit rem intrini ecam entia ac proinde essentiam

35쪽

ao Insitiιtiones Philosophiea intelligimus , dum intelligimus modum , quo ens fieri potest. IlI. Cur essentia ipsi eriti insit ratio in

trinseca nulla datur ; est enim primum quod in ente ponitur , ideoque nihil prius concipi potest, ex quo intelligatur cur essentia ipsi enti insit; sic nulla datur ratio intrinseca cur triangulum aequi laterum tria habeat latera aequalia . Cur in sint attributa propria, quae nempe dato enti uni Te competunt , ratio sufficiens in essentia continetur ; cur in sint attributa commv- via. quae scilicet aliis entibus conveniunt, ratio lassiciens continetur in aliis quibus dam attributis communibus-; similiter cur

modi inesse possint , ratio lassiciens in a

tributis continetur, cur autem actu in sint, ratio sufficiens continetur vel in alitu modis, vet in aliis entibus il aut etiam in e ribus & modis simul. EVemplo totam rem illustrabimus . Ratio lassiciens aequalitatis angulorum in triangulo aequilatero est laterum aequalitas p ex hac enim sola demo strari potest angulos in triangulo aequi lar

ro aequales esse debere . Porro laterum a

qualitas ad essentiam trianguli aequi lateri

Pertinet , angulorum vero aequalitas ad adtributa . Ternarius lateram numerus est attributum trianstulix omnibus commune ; in hoc autem eommuni attributo continentu cattributa alia triangulij omnibus comm

nia . Si ignota sit lapidis essentia non p. tet ratio cur calidus fieri possit; ostendunt autem physei ex lapidis attributis calidum fieri polle. Cur autem calor acta insit, ratio tu ente alta continetur, veluti in Sole

36쪽

Metaph f. Pars I. Caput II. et rcuius radiis . expositus suit . Afferri etiam possent exempla plurima, in quibus ratio, Infiiciens cur modus aliquis insit contin tur in pluribus modis , vel pluribus entibus , aut partim in entibus, partim in modis . Hujus generis exempla suppeditant morborum causae, quae non solum extritasecae sunt, sed intrinsecas quoque corporis dispositiones supponunt. ΟIV. In essentia entis continetur ratio eo rum, quae enti insunt , vel ineme possunt. Unde essentia a caeteris, quae enti insunt

probe distingui debet , ipsa enim nullam

rationem intrinlecam, habet cur enti conveniat; caetera vero, quae insunt , aut inesse possunt; in essentia rationem habent.

Essentia igitur definiri potest id, quod primum detente concipitur, & in quo continetur ratio sufficiens cur caetera vel actu instant , vel inesse possint , & haec essentiae notio est notioni Philosophorum conformis. Etenim Franciscus Suares e Societate Jesu Tom. 1, Dist. 2, Sed . 4, essentiam rei id esse dicit , quod es primum , ac radicate , O intimum principium omnium acitionum , O proprietatum , quae rei conveniunt ; &paulo post addit e uentiam , realem esse ,εtiae in fese nullam involvit repugnantiam, meque es mere conficta per intellectum, meleeiam , quod sit principium, vel radix νealium operationum , vel effectuum. Similiter

Castlesius in principiis philosophiae pari. ir a , inquit , est cujusque subsantiae propriatas , γα ipsi ut naturam , essentiamque consiluit, o ad quam aliae omnes referuum

37쪽

taphysica de ente , essentiae notionem ita explicat: Exi omnib- , quae rei alicui tribuuntur ianum Iolemus considerare tanquam primum, praecipuum, s intimum rei , quod relιqua quodammυdo complectit- ; certe eorum omniam quasi radix ,. fundamentum es. Hoc ipsum vocamur essentiam reis eum νε pectu ad proprietares, oe operationes inde promanantes , etiam naturam. Hermus . Notionem naturae nos suo loco

dabimus distinctam , ejusque ab essentia. dio ferentiam explicabimus λ caeterum patet allatas essentiae definitiones s lis verbis non reipsa disterre . Haec autem omesa conserri debent cum iis, quae de essentia demonstravi mus in Logica , art. 2, de materiati idearum di ferentia .

rium illud scholasticorum verbis enuntia imus : Ab esse adi posse valet consequentia , seu quod perinde est : Ab Misontia

ad pigibiliratem valet consequentia : sed non viceversa. r A posse ad esse valet consequentia, Ita artifex animo concipit ideam, machinae , & clare perspicit machinam possibilem esse , nec tamen ideo maehinae istiusmodi existit . Quare patet possibilitatem non esse rationem sufficientem existentiae , ae proinde ex eo quod aliqου id possibile sit a priori , non tamen, Intelligitur cur existat . VI. Existentia definiri potest eomplemen-itim posibilitatis s. dicitur etiam actualitas ,& ens, quod existit, enae actuaIe , vel etiam ens act .: quod vero sufficientem

existentiae suae rationem in aliis entibus. baberi

38쪽

Metaph . Pars I. Caput II.

habere potest , ens potentiale , seu ens inpotentia appellamus. Ita arbar in semine delitescens, quatenus per entia alia existentia , nempe solum sertile , pluviam, rorem , calorem Solis ad actumdeduci potest, est ens potentiale . Si ens potentiale rationem sustacientem existentiae suae habet inentibus actualibus dicitur: ens in ρ entia proxima: si autem entia illa nondum eXistunt, seu non sunt actualia , dicitur, eur

in potenti remota.

VII. Hic quaeri potest an ideo ens sit possibile , quia Deus voluit illud esse possibile . Cartesiani contendunt possibilitatem rerum ita a Deo pendere, ut nihil sit pos-sbile , nisi quidquid voluit Deus esse possibile, ac proinde nihil tam impossibile excogitari posse a nobis , quod non evadat possibile , si Deus voluerit ; sicque evadetpoisibile, ut totum non sit majus sua parte . Porro duplex distinguitur rerum possibilitas', extrinseca scilicet, seu respectiva, & intrinseca , seu absoluta , aut primaria . Intrinseca possibilitas est illa , qua ens in se consideratum nullam contradictionem involvit , extrinseca autem possibilitas est. illa, qua ens consideratur sub eo respectu , quo existentiam ab aliqua causa accipere potest . Porro ut aliquid , quod est intrinsece possibile existentiam accipiat , illud pendet a voluntate divina a contra vero , ut illud in se contradictionem non involvat Inillo modo a Dei voluntate pendet .

39쪽

CONCLUSIO.

Possibilitas rerum absoluta , s primaria est independens a volunraest divina. Prob. r. Si possibilitas rerum absoluta penderet a voluntate divina, ab ea penderet utique, quia Deus potuit velle ut sibi mutuo non repugnent , quae sibi invicem repugnassent, si aliter Deo visum fuisset, sed falsum posterius, ergo verum prius Prob. min. Si Deus potuisset velle ut res, quae sibi mntuo non repugnant , sibi mutuo repugnarent , res eaedem in se spectatae possent repugnare , & non repugnare zac proinde possibile esset idem simul esse , S non esse e quod quidem absurdum esse nemo distiteri potest . Prob. 2. Si possibilitas rerum . absoluta penderet a voluntate Dei, rerum possibilium ideae potuissent esse in mente Divina id eae rerum impossibilium: ergo essent mutabiles ideae, quae sunt in mente Divina , ac proinde non essent necessiriaec ergo non essent essentiales Deo, ideoque Deus posset

concipi sine ideis rerum possibilium : sed si Deus concipi possit sine id eis rerum potas bilium , postibile est, ut Deus sit aliquando sine cognitione rerum possibilium, quod

repugnat. l

Prob. 3. Si possibilitas absoluta rerumpenderet a voluntate divina , Deus posset velle , quod est impossibile . Porro Deus

non potest velle id , qκod contradictionem

40쪽

Metaph . Pars I. Captit II. et sinvolvit; alioquin vellet idem simul esse ,& non esse , ideoque vellet , & nollet sit mul . Et certe si Deus vellet id quod contradictionem involvit, vellet id cui nulla notio respondere potest sedi id cui nulla notio respondere potest est nihilum , ergo Deus vellet nihilum , ergo nihilum esset objectum voluntatis divinae : sed voluntas Dei semper sertur in aliquid reale , ergo nihilum no iv potest esse objectum illius voluntatis, ergo Deus non potest velle id, quod contradietionem involvit; ergo possibilitas rerum absoluta non pendet a voluntate Divina .

Objic. Si possibilitas absoluta rerum non

penderet a voluntate divinas, minueretur Dei omnipotentia, ergo &c. Resp. N. leq.ant. Etenim ad omnipotentiam Dei non pertinet , ut possit facere ea , quae repugnant, sed tantum, ut possit facere , quae non repugnant ; unde non minuitur ejus omnipotentia ex eo, quod E. G. non possit facere, ut praeterita non sint praeterita.

Imo si possibilitas rerum absoluta p*ndereta voluntate divina, eius omnipoten ta non in

nisi per circulum definiri posset , eam lci-lidet definiendo id per quod Deus facere potest quaecumque facere potest , cum econtra recte definiatur id per quod Deus' sacere potest, quae non repugnant.

Inst. I . Nihil potest admitti immutabile,& aeternum praeter Deum , sed si possibili

ras rerum absoluta non penderet R . voluntate divina , admitteretur aliquid immatabile , ergo &c. Rei p. N. min. Etenim posse sibilitas rerum non existit seorsm a Deo ,

SEARCH

MENU NAVIGATION