장음표시 사용
301쪽
Sumat omni biliorio parvum cochlear, donae
304쪽
De ejus Inflammat i one. Inflammatio ventriculi noscitur , dum
aeger de continuo ardente , Vehementer pungente dolore ventriculi conqueritur,
dum cuncta, quae deglutit, intollerabili dolore & singultu iterum per Vomitum rejicit, multum simul angitur , validam experitur sitim, pulsum durum, celerem, saepe Vero prorsus suppressum & contractum habet.
Tantus nonnunquam dolor es & anxia ad scrobiculum cordis contractio, continuatque tamdiu, ut aeger totuS eXpallescat, toto corpore sudet, eXtrema frigeant; pulsus eo tempore parvus & celer deprehenditur, ut tremere potius, quam pulsare videatur. Cura non alia est, ac in morbis inflammatoriiS, cum autem aeger omnia assumpta aut pro maxima saltem parte vomitu rejiciat, nulla aut pauca ore ingeri possunt remedia, quod non Parum morbi Periculum auget. Venae
305쪽
Venae sectio illico & larga celebranda est, imo ubi inflammationis symptomata CX- orbitant , sanguis usque ad leve animi deliquium detrahendus est , plerumque tunc Vomitus accedit , & aliquando brevi post aliquod levamen sentitur. Quae ut plurimum ventriculus facillime fert, & retinet, sit nitenuia carnium jura , tenuis cremor hordei additis paucis nitri granis, si non nimis frequenter & cochleatim tantum ingerantur. Praeterea bona nonnamquam fortuna contingit , ut unum alterumve cochlear de remediis sub Mo. r. a. aut nonnihil de remedio Nro. 3. retineatur. CataPlasmata eN- terna aegris saepe anxietates & dolores causant , unde levia sint oportet, saepiusque
Per frequentiora clysmata in hoc casu optime fertur auxilium, in principio lenia purgantia sub Mo. J. adhib atur clysmata, corpore Vero probe repurgato clysma emolliens omni secunda aut tertia hora injicitur, quod si longo tempore retineatur in corpore, multum boni praestat: vel maxime clysmaea ex oleo lini laudantur.
306쪽
Ubi per lassicientes venaesectiones febris& caloris moderamen inductum , nec non per clysmatum frequentiam dolorum & anxietatum vehementia imminuta est , vomitus tamen continuet, non solum licet, sed imo requiritur lenia paregorica sub. Mo.
s. p. I. s. Io. II. cochleatim exhibere; haec
spasticum persaepe vomitum sistunt, sympto1nata mitigant , tandemque essiciunt, ut G ger alia etiam remedia necessaria sine vomitu retineat, nihilominus caute in initio
pauca sed saepius repetita dosi danda sunt. Si aeger jam remedia ferat, & cataplasmata ad ventriculum absque anxietatis sensu admittat, pulsus simul liberior evadat , &fortior, bona sperare licet, & ea curandi methodo procedendum est , quae in omni alio morbo usuvenire solet; hac tamen Cum
cautela, ne his unquam ventriculus nimis repleatur, Oiseretur.
Nonnunquam haec inflammatio in suppurationem abit, longe tamem frequentius, si vehemens sit , in lethalem gangraenam terminatur, quo in casu subito omnis dolor evanescit, aeger in statu multo meliori sibi constitutus videtur, facies attamen pallescit, Oculi
307쪽
3ῖ3 oculi sunt collapsi, pulsus Vaccitat , intermittit & debilis est , extrema frigent , &brevi post mors adest. Reliqui ventriculi morbi perquam sollicite ab inflammatione ejus , cui nonnunquam similes sunt , distinqui debent , siquidem etiam longe aliam medendi methodum po-i ut ent.
309쪽
310쪽
, De C ar diale i a. Μorbus hic est vehemens dolorifica
ventriculi spasmodica contractio , summas anxietates causans ; inde affectis continuoi copiosa salsa saepe aut acidula aqua in os ascendit, quae non raro vomitum e X citat. Longo nonnunquam temporis spatio perstat,& Lepe dissiculter curam admittit. In viris hypochondriacis , feminis hystericis debili nervorum systemate & spaLmis laborantibus morbus frequens a sola contrastione spastica ventriculi & partium adjacentium originem ducit. Hanc Vero solam causam morbi esse cognoscitur, dum
hi aegri alioquin Lepius spasmis & passione hysterica affiguntur , dc hoc malum post