Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

quemlibet animi effectum sequitur, vel augetur , dumque signa nulla ventriculum bile aut acido aut alia acrimonia aliave re indigestibili repletum esse ostendunt &C. In hoc casu remedia antispasmodica &antihysterica sub MO. I. a. I. . in cochleari aquae fontanae quam citissimum adferunt

auxilium. In recidivae cautelam Vero remedia leniter roborantia sub MO. 1. longo tempore assumenda sunt, ut inde partes debiles robur adipiscantur debitum Schac ratione causa morbi tollatur. Si vero aegri non solum de anxia &dolorifica ventriculi contractione, sed etiam de deleto aut praeternaturali appetitu, de amaris, putridis, acidis aut rancidis eructationibus conquerantur , signum est huno morbum ex aliqua in Ventriculo stagnante acri saburra aut cibis non digestis ortum fuisse. Nonnulli simul de continua rosione& ardore ventriculi lamentantur , & hic morbus recepto Vocabulo So DA appellari

consuevit. P .

Si os amarum , eructationeS quoque amarae ovum Putridum aut rancidum oleum V et redo

312쪽

3Og redoleant, remedia acidula aut leniter purgantia sub Nro 7. 3. o. ro. danda sunt. Si vero cunctos cibos aeger nauseet, continuoque conatum ad vomitum experiatur, mox initio emeticum sub MO. II. ra. Praescriptum propinandum est , quo dato totum saepe malum levatur, si tamen hoc integrum non abigeretur malum , reliquiae per prius recensita remedia de corpore eX- pellenda sunt. Dum hi segri putridam aut rancidam materiem ventriculo continent , cibos po tusque acidulos appetunt, qui etiam merito concedi possunt. Si vero acidum instar aceti eructent,

remedia antacida & leniter purgantia sub

O. II. I . IJ. Iis. Plurimum prosunt. Praeternaturalem saepe hi appetitum hahent, absorpto vero acido omnis haec ap- Petentia nimia cessat.

Aliquando hoc morbo affecti frigi', &pondus in ventriculo sentiunt, nullo gaudent appetitu , & assiimptum cibum brevi pust

oppressio, anxietas, ructus fatui sequuntur urina cruda & pallida est, cui aut mucosa innatant filamenta, aut mucosum tale sedi

313쪽

mentum ad landum secedit, saepius vomunt sed lympham solum tenuem, & mucum tenacem. Haec signa manifesta sunt morbi

hujus causam esse ventriculi mucositatem. Si aeger continuos experiatur vomendi conatuS, emeticum datum opem fert citissimam. Caeterum totum malum per remedia mucum incidentia & leniter purgantia Nro. 7. I p. I 8. I9. dictatum per attenuantia leniterque roborantia Potulenta sub MO. ao. a I.

optime curatur.

Saepe hic morbus ab assumpta copia vini, cerevisse aut aliorum Potuum frementatorum spiritu osorum nascitur , Praecipue dum homines non adsueti his inebriantur. In hoc casu statim potus tepidus tenuiS e. g. levis potus theatus aut aqua tepida assumi debet, hanc saepius Vomitus excipit , quo peracto ebrium somnus invadit, unde Postea bene se habet. Si tamen his factis altera die adhuc debilitas, cephalalgia, vertigo remaneant , ciborumque nausea & vomendi conamen, emeticum adhuc aur Purgans porrigendum & nihil praeter tenuia carnium jura concedendum est. Si ad ve-isperas adhuc de pondere & frigore ventri-

314쪽

culi aeger conqueratur, remedium sub Mo.aa. Pro Pinetur, eX quo totam noctem habebit quietam, & bona sequenti die fruetur

valetudine. Liquida fermentantia in astu fermentationis suppressa aut non bene fermentata, cuncta flatulentia, non sum cienter aut Pror sus non fermentata farinacea, aliaque dura tenacia alimenta magnam persaepe flatu lentiam in ventriculo Producunt , unde frequenter admodum vehemens & angens cardialgia eXOritur.

Si morbus hic ex liquoribus fermentantibus originem duxit, attenuantia leniaque carminativa sub Nro. 6. a I. a'. as. 1Οla sussiciunt. Si vero ciborum flatu lentia, tenacitas , indigestibilitas in causa foret, ea sub Mo. r. a . a s. exhibenda sunt, quae horum tenacitatem incidunt, & per alvum expediunt. Quotiescunque autem cardial gia a flatibus producitur, vel maxime clysmata indicantUr.

Plerumque hic morbus , si praesertim longo jam vexet tempore, & ex levi modo causa recrudescat, laxitatem debilitatemque sibi junctam habet; & tunc etsi spasmuS remittat

315쪽

mittat , raro tamen hi aegri bono statim gaudent appetitu, sed a pauca etiam assumptorum quantitate anxietatem & pondus in Ventriculo Percipiunt, quod perstat, quamdiu in ventriculo haeret, & non nisi eo iterum depleto melius se habent.

Unde necessum est , ut aegri, posteaquam cardialgia curati videntur , longo ad huc rempore remediiS urantur ara aris, uti sunt Elixir. stomachic. temperat. Vel remedia Nro. ao. & 26. dicta, ut hac ratione ventriculuS PrioreS vires recuperet, & facilis hujus mali recrudescentia impediatur. Sub stomachicorum usu sedule invigilandum

est, ut alvus sussicienter aperta habeatur. Non raro morbus hic scirrhos seu indurationes ventriculi aut viscerum maxime sibi adjacentium pro causa agnoscit. Indurationes hae ut plurimum taEtu deteguntur. Haec cardialgiae species saepenumero chronica est & pertinax & toties o lanis curae e X-pers observatur. Inserviunt attamen. culicta remedia resolventia, NTO. 24. 26. 27. 28. 29. 3O. 3I. 32. dicta una cum applicatis eYrerne cataplasmatibus, lenibusque frictionibus adhibitis. His remediis sine intermissio.

316쪽

3 Ia

ne continuandum est ; lenis sed non defatiganS corporis motus praecipue si possibile sit, equitando institutus ad has indurationes resolvendas multum contribuit. Ast hae indurationes saepe tam ParVae sunt, tam profunde haerent, ut tactu explorari non possint , hinc in omni pertinaci cardialgia nidia alia causa patente remedia resolventia tentanda sunt , quae admodum frequenter celerem & notabilem opem ferunt , & non raro integram sanitatem re,

ducunt.

Si ergo post longum horum usum ma' tum minui, indurationes molliores & minores fieri advertantur, spes futurae sanationis affulget. Si vero cuncta in statu 1uo immu-

Tata Permaneant, aut Contra omnem opinionem etiam remediis essicacissimis licet adhibitis indurationes increscant , malum curabile non est, & saepe inde hydrops te thalis suam desumit originem.

317쪽

s. aliquot guttul. in

Usus, ut prioriS.

318쪽

maff. pilui. Russi dr. β. tinctur. succin. q. s. ni. f. pilui. gr. iij. Sumat ter de die tres, & qualibet vice bibat vasculunt infusi ex herba rutae meliss.

N. Cremor. tartar. arcan. duplicat. aa gr. XXX.

319쪽

Sumat omni hora vel biliorio vasculum.

f. Pul V. Detur talis omni hora , donec lassicienter

SEARCH

MENU NAVIGATION