Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

quarto: , an vires vitales statim a prineipio morbi Jebiles admodum , atqUe an mOX maligna apparuerint symptomatay quinto an variolae epidem ice grastentur vel sporadice y sexto: an, si epidemicae fuerint, Peculiaria inconsueta habeant concomitantia symptomatay septimo: quaenam cura Uunc instituenda sit 8 . Febris variolosa seu contagii revera febris fermentans est, & quemadmodum omniS fermentario certum tempus Postulat, quo finem suum consequatur, & quod inutile separetiir, ita quoque in VarioliS regu

latibus tempus certum statutum requiritur, ut mi asma variolostim , concoctum , evolu

tum ad corporis postea ducatur peripheriam, simulque sanguis ita permutetur, Ut nunquam amplius simili miasmate infici aut ad febrilem similem effervescentiam Vario losamque fermentationem deduci queat. Hinc nil pejus inveniri potest, quam dum mox in principio febris variolosse per regimen calidum, aut calida stimulantia remedia eruptio ante tempus accellerari & se cundum vulgarem sententiam venenum de corpore eXPelli tentatur.

442쪽

gans error antiquis temporibus tam apud quosdam medicos quam plebem altissimas ut plurimum fixerat radices. Ab eo autem tempore, a quo ad melius perspicaciusque cognoscendum naturae cursum indagandamque genuinam morbi indolem diligentes naturae scrutatores nullum non movere lapidem , a quo Variolarum insitio per convincentia demonstrat eXempla tum regimen calidum, tum calida nocere remedia, aerem vero liberum unicum tutissimum optimumque haberi remedium , error ille apud me dicos Ec plebejos adeo eYolevit, ut hoc erudito saeculo nostro pauci admodum inveniantur , qui insanae huic sectae adhuc adhae

reant.

Εκ prius recensitis signis ut plurimum cognoscetur, an aeger morbo varioloso sit de cubiturus y an hae variolae benignae aut malignae futurae sint3 Stadium primum seu contagii tanquam febris continua consideranda nec aliter tractanda est. Si ergo febris non adeo vehemenS ne Cplethoricus habeatur aeger, reliquaque sym

443쪽

439ptomata benigna sint, requiretur solum, ut

larga manu decocta attenuantia, emollientia

leniterque refrigerantia aut similia jub Mo.

I. a. 3. U. J. 6. T. I. remedia aeger assumar.

Alvus, si opus per clysmara emollientia sollicitari potest; si dolor capitis vehemens diu continuaret, epis pasticum ad plantas pedum, nec non Pediluvium mane ac vesperitam diu, donec variolae omnino eruperint, Mitirpandum est. Dum autem advertitur aegrum eX Praegressa mala diaeta ventriculum oppletum habere, consequenter cruda adhuc in primis latere viis , pro ratione indicationis emetico aut purgante sub N I. I. I. IO. II. I a. II. e cor Pora eliminanda erunt. Nihil ab his evacuationibus metuendum est, quamprimum saburrae praesentis signa adsuerint manifesta, imo magnum aegro damnum adferret, & fortasse variolas malae notae causaret, qui simile quid initio negligeret. Quod si vero valida adsit febris & ca-Ior, Pulsus exploretur jubdurus aut ex Ple- thora suppressus, semel di pro necessitate saepius Vena secanda est ; praeterea decocta

attenuantia , refrigerantia leniterque eva

444쪽

cuantia NTO. T4. Is . I 6. locum habent, his Ec similibus insistendum , donec febris ad moderamen reducta fuerit, postea Vero, ut antea dictum, procedendum essi

Admodum tamen frequenter nec Venae- sectione, nec pro maxima parte remediis refrigerantibus opu4 est, dum aeger continuo eXtra lectum levibus solum tectus vestimentis in aere libero Versetur. Incredibile videtur cuique nisi experientia edocto, quantum δι quam celere levamen Variolosis per aerem liberum adfertur. Nam intra breve tempus cuncta remittunt symptomata, aeger animi corporisque virium percipit incrementum, Zc febris vehe mentia non raro sola hac eX ratione inter

consueto S coercetur limites.

Tuto defendi potest aerem liberum ScPurum unicum esse arcanum inoculationis tutissimumque contra variolas antidotum. Dum debite erumpunt variolae 3c sym-Ptomata minuuntur, remediis attenuantibus prius enarratis continuare oportet, non minus haec prosunt, dum febris suppuratoria advenit, dc suis proportionata habetur circumstantiis, neque . ulla accedunt anomala

445쪽

symptomata curam Ieculiarem postulantia; ergo iisdem continuetur, donec Penitus morbus recessserit, medicamentis. Si vero febris suppuratoria eXorbitaret, pulsus plenus haberetur & tensus , calor magnus, respiratio impedita & caput laboraret , non minus in hoc stadio venam secare convenit & Per priora praecipue refrigerantia & evacuantia remedia symptomata

mitiganda sunt, nec non per pediluvia, si- sapis mos & similia impetus sanguinis ad su-Periora tentanda revulsio.

Ast f pissime haee adeo vehementia &peri tosta symptomata impediri postunt,

dum aegri, ut antea dictum, Plurimo rempore extra te mim in aere libero retineantur, simulque moderatum corporis instituant eXercitium, atque per diem a somno impediti noctes quietiores , refocillantes agunt. Vanus est metus eruptionem ab aere libero inhiberi, retardari, potius Per hunc eruptionem promoveri, facilitari debitoque in ordine conservari omnis experientia multiplex nos edocet.

446쪽

In suppurationis stadio cuncta symptomata sub aere libero leviora fiunt, raro aut nunquam in benignis aliquid mali portendunt, citius hinc maturatio absolvitur & eκ- siccatio. His omnibus pensitatis quisque convincitur regimen calidum , aerem inclusum non renovatums, Verbo, non liberum , eX-hibita remedia calida, stimulantia variolas malignas generare & periculo plenas. Accidit nonnunquam , ut ob iram subitam, terrorem, gaudium aut alium vali. dum animi affectum , ob errorem aegri adstantiumve benignae etiam Variolae retroceis dant, concidant, & saepe penitus dispareant, unde aegro summum instat vitae periculum.

Nec in hoc casu calide nimis aegri tractandi sunt, nec per remedia calida stimulantia retrogressarum variolarum rentanda est expulsio, sed aer liber his procuretur,& decocta administrentur attenuantia; his

non raro notabile levamen adfertur, evanidae revertuntur variolae, elevataeque conspiciuntur rursuS,

447쪽

443 Si vero haec non sum cerent, & febris valida adverteretur una cum pulsu subduro continuante, instituenda simul est venaese-

ctio, & corpus Per enemata Ovacuandum. Quod si vero ex oppletione ventriculi per assumpta indigestibilia variolae fuerint retrogressae, emeticum aut Purgans ProPi-Care o primum est, dum praesertim de ven- triduli oppressione aut aliis molestiis aeger

Conqueratur aut continuum conatum ad vomitum eXperiatur.

Nec , qui in suppurationis stadio ptya

lismo laborant, & saepe sat magna cum molestia deglutiunt ,. nec illis inquam ulla ratio. ne aer purus.& moderatus nocivus est, quin imo multum eXinde levantur, refocillantur , subitam solum refrigerationem , frigus nimium & aerem per rimam admissum

vitare oportet.

Non raro saliva emuens adeo glutinosa& tenaX est, ut magno solum cum labore ex ore exspuatur; in hoc casti saepiuS os remedio Nro. I7. eluatur, aut idem injiciatur, dum Vero acrimonia salivae varias oris plagas arrodit, aut si parva dolentia in ore obser-

448쪽

observentur ulcuscula aut Variolae , remedium Nro. I 8. in usum trahendum erit. Nonnunquam omneS oris partes in col. tum usque crusta dura, crassa obducuntur,

ipsae nares simili materie obdurantur, unde non raro deglutionis Sc respirationis vitium adest; in hoc casu aeger continuo deco-Stum emolliens aut aquam tepidam ore teneat, aut horum Vaporem naribus de ore admittat, ut sic tenaX haec crusta emollita separetur.

Tam in variolis discretis quam in cohaerentibus de confluentibus stadium quartum seu exsiccationis ut plurimum feliciter teria minari observatur, dum variolosus extra lectum in aere libero Versatur. Admodum raro tunc depositiones sive ad partes internas, sive eXsernas contingunt, dc si quidem febris denuo nasceretur, nonnunquam tam vehemens tamque Periculosa erit, ac dum aeger aere libero carens continuo in lecto sepultus decumbit. Si tamen contingeret, ut sub exsiccatione variolarum denuo febris accenderetur vehemens , dc aliqua interna aut eX terna

animadverteretur dispositio , hoc quoque

449쪽

tempore secundum aegri vires instituenda venaesectio , ejusdemque pro necessitate repetitio facienda. Ρosthac omni secundo aut tertio die aeger purgans sub MO. s. Io. sumat & multum remediis sub Mo. .

6. 7. II. 20. II. utatur, ut alvus semper aperta servetur remedia Νro. 14. 22. 23. 24.

aut similia clysmata Prosunt: cuncta denique ita erunt ordinanda, ac si de novo febris exorta fuisset inflammatoria. Si caput & pectus multum assiciantur, si deliria & nervorum accedant subsultus, epis pastica irritantia ad plantas pedum aut vesicantia ad suras etiam ad brachia applicentur , quae diu postea in fluXu teneantur , ut sic omnis materies acris & purulenta a sanguine separata effluat. Si eXsiccatarum Variolarum crustae valde durae sint, per balnea & cataplasmata emollientia emoliri & separari debent; reliquae vero nondum. eNsiccatae sollicite aperiendae sunt, lenique manu PUS eXprimendum, ut sic ulterior acrimoniae in sanguinem impediatur transituS. Verum cuncta haec auxilia parum saepe prosunt, dum aegro refrigerium aeris liberi

dene

450쪽

46 denegatur, quare & hoc tempore, si fieri possit, aeri libero exponatur. Febri eκinde remittente, anxietatibus internis imminutis, capite & pectore liberis magis redditis multa futurae sanitatis spes affulget; si vero nihil levaminis observetur, quin mala potius augeantur: symptomata, mors utplurimum subsequitur. Saepe ad finem febris debiles admodum redduntur aegri , quibus remedia diro. 2s.

Nonnunquam praesente hac febre urina magna copia puriforme deponit sedimentum, quod denotat naturam sua materia variolosa per has vias liberare velle , cui igitur per lenia diuretica diro. 28. 29. 3O.

3I. succurrendum erit.

Dum aeger tussis, & eXpectorare incipit, remedia Nro. 6. 32. 33. 34. laudata indicantur. Hac methodo refrigerante, attenuante variolae Pertractantur, quando sanguis habetur ad inflammationem pronus, VireS DR-turales bon se sunr, nec ullum malignitatis,

gangraenae, putredinis aut sanguinis dissoluti signum adest , positis his circumstantiis , vi

SEARCH

MENU NAVIGATION