Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

4ψ7ribus v tae simul cooperantibus non dissiculter medela adfertur. Ast in casu virium vitalium Penitus coJ- lapsarum, praesente sanguine dissoluto nori raro putrido saepissime oleum & operam perdidimuS. Nihilominus haud pauca versantur iacauta disjudicandi ratione, inque judicio exercitato , ut mox in suis cunabulis malum Sc procul adhuc distans cognoscatur periculum , dc per essicacissima remedia averis

tatur.

Hinc tristes illi existunt casus, in quihus nihil omnino boni natura molitur, ubi salus tota in re Sto judicio & multiplici ex-Perientia versatur, & nullum praejudicium locum sibi vendicat; ita saepius adhuc mor- ho adeo maligno , in quo vix ulla jam spes superesse videtur , medela adhibetur feli

citer.

Necessum quidem habetur omnem morisbi decursum diversaque ejus stadia & mutationes obvenientes perfecte cognoscere, nunquam tamen in Ordinem consuerum Omnis fiducia collocanda est ,, sed in morbo quocunque in Variolis praecipue & aliis

452쪽

ηη morbis malignis semper naturae vires &symptomata in considerationem ducenda sunt , & secundum eorum genium cura quoque instituenda venit.

Si jam in variolis, in quibus bonae initio vires aderant , advertatur eas subito succumbere ita quidem, ut morbo ferendo pares non sint, mota remediis refrigerantibus valedicendum est, eaque administranda, quae Vires naturae resuscitant & confirmant nulla cujuscunoue stadii habita ra.

tione.

Si igitur illo tempore, quo Variolarum praestolatur eruptio, pulsus valde debilis,

parvus, inaequalis 3c mollis obveniat, aeger deliret, aut de premente anXietate conqueratur, nonnullae hinc inde multum pallentes appareant Variolae brevi iterum disparentes, cutis toto corpore laXa tangatur, & extrema frigescant, remedia leniter roborantia ro. 3 S. 36. 37. 38. 39. 4O. 4 I. eXhibenda sunt, nunquam Vero intra testum magno aeger calore tractetur, sed aerem liberum

hauriat, & quantum possibile leEtum & cubile deserat. Non

453쪽

Non raro hisce Variolae senssim in integrum redeunt, pulsus elevatur, & virium incrementum aeger percipit, his signis praesentibus illis rursus sepositis remediis solum leniter attenuantia porriguntur, omne, quod reliquum est, operanti naturae committitur. Si tamen pulsus adhuc debilis persisteret, aeger se adhuc multum sentiret dedolatum, sine interruptione roborantibu S pugnandum est, ut succumbentes jam naturae

vires erigantur, Conserventur.

Dum posthac variolae sensim elevantur colore laete rubro conspicuae, sit cutis interjacens tendatur, rubeat, doleat, si pulsus aequalis & fortis, respiratio facilis, caputque serenum evadat, si variolae simul bono impleantur pure, ad bonam denuo conditionem reductus habetur aeger, & jam remediis roborantibus abstinere , lenioribus vero ante recensitis ad morbi finem usque

continuare convenit.

Quodsii vero advertatur Variolas non sufficienter elevari, colore profunde rubro esse defaedaras, & cutem intermedium la-Xam colorem Plumbeum referre aut elevariqui-

454쪽

quidem variolas , sed brevi iterum in i ne-dio collabi, aut acumen profunde fuscum

aut nigricans nancisci: maculas hinc inde nigro caeruleaS SP Parere, urinam male olentem nigrescere, dissolutumque secum vehere sanguinem , in mala tunc aeger condisi C- ne versatur, ideoque essicacioribus adhuc,

magis putredini & dissolutioni humorum adversis remediis agendum est, in hunc finem

Praeter prius laudata magni quoque aestimanda sunt, quae Nro. I9. 2I. 2s. 26. 27. 42. 43- 44. 4s. 46. receΠsentur.

Si tamen nec haec, nec similia cito &constanter juvent , de vita utplurimum actum est. CorteX. Peruvianus in his casibus saepe specialiter admodum prodest, hinc magna quantitate ingeri debet, & tuto potest; evacuantia vero praeserim venaesectiones hirplurimum hic mortem accellerant , ubi jam prorsus corruptus & dilsolutus sanguis est, ct naturae vires succumbunt. In tanta ergo virium jactura cataplasmata irritantia & emplastra vesicas trahentia semper necessaria sunt.

455쪽

Quando mox a principio febris variolosae vires debiles, certaque futurae malignitatis signa adsunt, & jam secundo die aut etiam tardius variolae Parvae, Planae, figurae inaequalis, coloris plumbei in magna

copia erumpunt, Parum tantum elevantur,& cito materiem ichorosam concipiunt, mox initio remedia roborantia, stimulantia& putredini resistentia animo intrepido porrigenda sunt, in quibus seligendi rationem determinabit symptomatum diversitas. His quoque statim applicanda vesicantia

diuque in fluxu servanda sunt. Nihil autem in universo medicinae Campo existit, quod aegros hos magis refocillaret, restauraret vires, quod dissolutioni humorum & putredini plus adversaretur, melius gangraenam aVerteret, quam toties laudatus aer purus, liber & renovatus. Ergo & hi aegri omni tempore aura &occasione favente in aere libero circumducendi, vehendi sunt, eXinde saepe prorsus enervati tantum animi & roboris adipiscuntur, ut nonnunGuam soli aut saltem aliorum

ope sustulti deambulare possint; si autem in aerem liberum exportari non possint, in cu-

456쪽

hiculo saltem steri continuo renovatio & refrigerium concilietur. Verum quidem est eos saepius de horripilationibus conqueri, in aere libero prae frigore quasi contremiscere, sed hoc nihil mali portendit, & id. circo nequaquam in lectum reponendi auteali de traElandi stant, nisi symptomata peculiaria id postularent. Raro in feminis gravidis variolis etiamsi copiosis & malae notae decumbentibus haemorrhagiam Ureri aut abortum videre est, modo aere libero , Puro fruantur , ac nullo ad graviditatem habito respectu tractentur. Cum sub variolis partes praecipue circa

oculos nonnunquam admodum Vehementer

intumescant, ut etiam Penitus oculi claudantur , non eXiguo erit aegro solatio, dum oculi statim in principio hujus tumoris omni bi- aut trihorio spongia aqua calida aut lacte madida abstergantur, eXinde enim tensio dolorifica impeditur; adhibita hac cautela oculi raro clauduntur, nec tenax & acris materia accumulari poterit, quae frequenter has partes inflammat , eXulcerat, atque morbos oculorum chronicos incurabiles ste-pe generat. Dum

457쪽

473 Dum in stadio suppurationis facies prae

tumore admodum tensa inflammata est &dolens, partes hae emolliente cara plasmate involvi aut etiam spongia aqua tepida aut lacte madida saepius fomentari possunt; hac ratione nimia & dolorifica remittit tensio, dolor lenitur & inflammatio , citiusque Variolae in suppurationem ducuntur. Si ad suppurationis finem aut sub exsiccatione, imo & hac finita in externis partibus tumores metastatici se manifestent,

moX, si molles, materiem fluctuantem contineant, aperiendi, apertique diu servandi sunt, hac ratione materiei accumulator iterato in sanguinem regurgitatio impeditur &sanguinis per hunc fluxum suis porro morbosis reliquiis depuratio promovetur. Quod si vero tales tumores duri forent& inflammati, per emollientia cataplasmata, Praecipue Vero per emplastrum diachylon compositum cum gummatibus emolliri& ad suppurationem disponi debent; utprimum Vero PUS intus natum observatur, non

secus ac priores aperiendi & tarda manu consolidandi sunt.

458쪽

Mala est talis ad articulationes Di famateriei metastasis, neque eXterne ulla notabilis eminentia aut tumor conspicitur, etenim cum ibi acrimoniae exitus procurari nequeat, partes illas arrodit, & saepe cariem immedicabilem aut omnem curam re spuentem causat anchylo sim. Si facta tali depositione aeger viribus constet, & pulsus aliquo modo tensuS OX- Ploretur , moX Venaesectio Celebranda , eodemque die purgans eXhibendum est, quod omni secunda aut tertia die viribus admi tentibus repeti potest, donee notabilis sequatur emendatio. Eadem methodo utendum erit, dum ad finem variolarum ophthalmia succedit; hoc in casu saepe bis terve, si aegri vires feransi vena secari debet. 'Tunc etiam necessum est, ut aeger multum de decocto emolliente, sanguinem de-Purante sub Mo. I. I. s. assumat, Praecipue vero remedii Nro. ao. usuS Protractior perbene conducit. Μultis vero medelam adfert usus ro ob

sambuci quotidie ad duas, tres aut quatuor

459쪽

4IS uncias divisis dossibus ingestas, ut levis exinde per aliquot dies excitetur diarrhaea. Perstanti post variolas Iuturnae ophthalmite & maculis in oculis remanentibus Praeter prius recensita decocta usus remedii Νro. So. protractus feliciter non raro medetur. In pertinacibus malignis ulceribuS , ca rie , vehementibus arthriticis & nonnun. quam ost eo copis doloribus post variolas residuis unum ex remediis Nro. SI. sa. 3. adhiberi poterit, quae saepenumero juvant, ubi sa' berrima alias & longo tempore usitata nil profuere remedia. Paregorica & optata non raro tam in benignis, quam malignis variolis locum habent , semper enim morbum leniunt, noctes reddunt quietas magis, vires restaurant &an Xietates fugant, ne unquam, modo debito tempore debitaque exhibeantur dosi, nocere posJunt.

Ut primum stadium ςontagii elapsum

est, & variolis decumbenteS tempore nocturno inquieti, insomnes jaceant, semper ad vesperas uncia una syrupi diaco dii aut de remediis Mro. Ss. s6. s7. recensitis unum

460쪽

exhiberi debet, quibus si opus, ad finem

morbi usque continuetur. Dum suppurationis tempore aegri etiam de die valde inquieti sunt & anxii, de validis doloribus spasticisque motibus & magnis sanguinis effervescentiis conquerantur, interim tamen nulla in pulsu durities deprehendatur aut Peculiaris telassio, praeter caetera remedia omni tertia aut quarta hora remedium Nro. s9. aut 6o. dandum est, usque dum symptomata mitia evaserint. Dum malae notae variolae Och3vo aut in ono die collabuntur, & fuscum aut nigricantem colorem induunt, tensaque cutis interjacens relaxatur, si & ipsa pallida sit, aut colorem plumbeum referat, pulsus evadat debilis, in facie color profunde ruberct pallidus alternent , spasticae in diversis partibus contractiones observentur, praeter ante laudata remedia omni quinta aut sexta hora octo vel decem guttulae de Nro. 6 I. aut omni secunda vel tertia hora duo coeliis learia de diro. 62. exhibere convenit. Nonnunquam brevi videre licet hisce adhibitis symptomatae mala emendari, Vireb

SEARCH

MENU NAVIGATION