Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

ruptionem impediat, coquat morbi materiem hancque e corpore eliminet. Quare aegris in hujusmodi circumstantiis remedia Nro. 23. 24. 2S. 26. 27. 28. 29. Praecipue autem illa, quae camphora ingreditur , quando spastici & convulsivi motus

aegrum infestant, exhibeantur. His aegris etiam vinum concedi potest, maxime, si antea Vinoso Potui asueverunt, vel vinum ardenti desiderio emagitant: frequenter omnino observatur dato vino &jamjam subcumbentem naturam opinione citius erigi, unde prioribus recensitis infusis vinum ad duas tresve uncias addi potesst, vel detur remedium sub MO. 30. Remedia vero calefacientia, nimis stimulantia aut spirituosa exulent, communiter enim his aegris Venena sunt. Si exhibitis hisce remediis observetur pulsus elevatus, aegri VireS increscunt, periculosaque remittunt symptomata, tum spes affulget, & iisdem medicamentiS continuare oportet, quamdiu necessitas eadem expostulare videbitur.

Atta

62쪽

Attamen si nulla appareat morbi emendatio, imo omnia in pejus ruant symptomata, mors inevitabilis metuenda est. Narium haemorrhagia, si simili in casu contingat, aegrumque levet, nunquam retardanda aut sistenda est, etsi copiosa sit. diuque continuet, nisi per nimiam sanguinis jacturam teger debilitareriar, pallesceret, artubus frigeret cum pulsu parvo, debili &intermittente animoque linquerer. Sed neque opus est, ut sanguis e naribus copiose semper fluat, Patizae nonnunquam guttulae jam levamen adferunt. Verum saepe narium obstructio aut vasa nimis rigida naturae conamen impediunt, &aliquot solummodo guttulae sine levamine exstillant, hinc aeger de tensione capitis, pulsatione molesta, Vertigine continuoque narium pruritu conqueritur. Hinc vires naturae adjuvandae sunt emolliendo scilicet vasa rigida spongia aqua calida madida naribus aegri admota, ejusdemque vapore sedule attracto.

Μale omnino, si sanguis nimis spissus& tenax haemorrhagiam narium impediar. Nec minus malum est signum, si copiosus

63쪽

sanguis, aegrumque non modo non levet,

sed potius debilitet & symptomata pejora

reddat, hoc saepius videre est, dum humores in acrem & putridam degenerant na

turam.

Saepe conqueruntur aegri febre jam permultos dies continuante, nonnulliSque coctionis signis praegressis de subitanea anxietate & molestia ad scrobiculum cordis, de pondere in ventriculo, de horrore in omnes cibos, deque vomendi conatu. Quae signa indicant naturam se materie sua peccante per vomitum liberare velle. Positis his, si aeger sponte Vomat, tunc, vomitus hic multa aqua tepida epota, cui mel admixtum, facilitandus & adjuvandus est: si vero aegro ad vomendum sussicientes non adsint Vires, emeticum sub Mo. . ipsit porrigendum est. Tale emeticum nullo morbi tempore nocet, siquidem necessitas exigat, nec quidquam adsit, quod

contradicet. Talis per Vomitum evacuatio raro contingit , communiter tantum in hoc casu, ubim OX

64쪽

mox initio morbi indicata emetica aut purgantia negligebantur. Si vero cum enarratis signis reliqua morbi symptomata mali moris sint, aegerque Vomat mulsam Corru Ptam, flaVam, foetentem sine levamine materiem , mors instar.

Verum longe frequentius videre est evacuationem fieri per alvum, quae ut Plurimum levamen adfert, ideo haec, si non facile & sufficienter procedat , a HVanda est, nunquam tamen retardanda, nisi nimia profusione aegrum debilitaret, aliasque causaret molestias. Si subita vehemensque obveniat diarrhaea corpori vires subtrahens , pulsus sit parvus, respiratio evadat laboriosa, abdomen intumescat, at us male oleat putrida, aut cibi & medicamenta immutata eXcernantur, aeger in summo versatur vitae periculo.

Saepius sub decursu morbi accidit aegrum sentire pectoris oppressionem, difficilius aliquomodo respirare accedente tussi & paulo post sputo copioso excreto. Si res ita se

65쪽

habeat, nil peculiare agendum est, sed iisdem remediis continuare oportet.

Si vero sputa facile non prodirent, &pulmones ardor infestaret, remedia emol- .lientia & sputum promoventia sub NTO. S. II. 32. descripta danda sunt. Verum steriore in pectore accedente, aegro difficulter respirante, multum sudante, in extremitatibus frigente, omnibusque remediis adhibitis ni lo subveniente sputo pesssimum est, & nisi levans subsequatur diar. rhaea, brevi aeger fatis cedet. Mox initio morbi acuti obveniens copiosus sudor plerumque nocet, aegrum enim debilitat, orbat sanguinem parte sua fluidio re, Consequenter multum inspissat, & mag nam sanguinis depravationem, dissolutionem, minus debitam PermiXtionem aut magnam denique solidorum laXitatem &c.

designat. -

Attamen & mox initio morbi acuti ex ortus sudor bonus esse potest , si morbus in refrigeratione , Perspiratione suppressa suam

agnoscat originem, aut ubi acrimonia quaedam contagiosa necdum Perfecte massae sanguineae com inlinicata adhuc oberrans de

66쪽

corpore eXpellitur, antequam sanguinem infecerit, pessimaque Produxerit sympto

mata.

Sudor post praegressa coctionis signa

die critico eXortus plerumque bonus est &aegrum levat, praesertim si nimius non sit& in toto corpore aequabilis. In hoc casuper tenuia carnium j lira, Per P Otu S tenueS, tepidos sub NMO. 33. sudor sustentari debet. Eger autem ab omni accedente frigore muniendus est: male tamen consuleretur aegro, si stragulis & pulvinaribus obrutus calido tractaretur regimine, aut remedia exhiberentur calida sudorifera. Sudor diu nimis durans aegrum non levans quin imo debilitans nequaquam PrΟ- moveri sed potius omni cum cautela minui& retardari debet. Hinc aegro sensim &sensim refrigerium concilietur moderatum,

quod fit, si saepius in testo sedeat erectus, si possibile sit, lectum subinde relinquat &

linteamina caute mutet.

Remedium sub Mo. 3 . magnum Persepe hoc in morbo praestat effectum, successsive enim copiosum & debilitantem compescit sudorem. Si tamen hoc non sussiceret,

67쪽

63gortex peruvianus sub MO. 3 exhibendus

est. Vix non 1emper inde medela adfertur, aegroque Vires restituuntur perditae, nisi sudor a materie corrupta in primis viis haerente, ab indurationibus , ulceribus aut de-

nique sanguine penitus dissoluto originem

duceret. Si externe tumores observentur mera-

statici & simul molles, flustuantes, aquosa materie repleti sint, illico aperiri debent,

ut materiei eXitus concilietur. Si vero duri sint, per remedia emollientia & leniter stimulantia maturatio acceleranda est, nihilominus & hi, ut primum mollities & materies contenta advertatur fludfuans, secandi sunt. Nonnunquam tales depositiones eXternam aliquam corPoriS plagam occuPant, sed mox iterum evanestunt, & aliam aggrediuntur. Saepe in massam sanguinis resorpta materies affectat consuetam per urinam & alvum Viam, atque sine magnis aegri molestiis evacuatur e saepius vero non sine magno levamine per totam corporis superficiem exanthema suboritur. ε

68쪽

64 Si vero tumores tales metastatici deserant eYternam superficiem & internas occu-Pent Partes, reS plurimum Periculosa est. Quemadmodum evacuationeS per haemorrhagiam narium, urinam, alVum , sputa, sudorem &C. aut per eXternas sub mor-hi decurrsu depositiones subitum & magnum

procurant saepenumero levamen , morbumque radicaliter tollunt , hinc salubres 1lint & judicium libsolventes; ita nonnunquam non m Obdo non levant, sed potius aegrum debilitant, pejoraque reddunt sym-Ptomata, igitur nequaquam judicantes sed symptomaticae sunt & malignae. Eadem ratione se res habet cum miliaribus & pete-chiis : saepe morbus per haec subito levatur, terminumque sortitur felicem: verum & si pius videre est aegrum his apparentibus nequidquam levari, imo brevi post ruere in pejus, in hoc casu utique non critica sed symptomatica & maligna sunt. Nunquam in principio morbi praedici

potest, an ex anthemata futurii sint, nec ne,

nisi cognita jam adsit epidemia, quia initio certa & characteristica indicia desunt.

69쪽

6sAntequam autem talia morbo perstante se manifestent eXanthemata, aegri plerumque de oppressione & titillatione in peffore , de dolore in artubus praesertim ad lum.

bos re os sacrum conqueruntur, inquieti sunt, cutis nonnunquam arida & sicca est, nonnunquam autem levis praecedit sudor.

Quibus miliaria obveniunt, multum in facie& circa collum sudant, frequentiuS Per momentum horrent ,. sudor illorum Vaporem spirat acidum, continua molestat tussicula,& ad sternum opprimuntur. Si jam miliaria aut perechiae regulariter facileque erumpant die critico , communiter multum levantur aegri: in hoc casu nequidquam opus est mutare medendi methodum, sed iisdem feliciter exhibitis remediis intrepide continuare oportet. Si vero similia exanthemata adhuc hine inde profundius in cute haereant, aegerque multum debilis sit & anxius, remedia leniter sudorem procurantia eXhibere convenit,

quae NrO. 23. 24. 2s. 26. 27. 28. 29. 3O. &q6. recensentur.

. Ut Tom. I.

70쪽

Ut primum vero erumpunt & aeger ὐκ- inae levamen viriumque percipiat incrementum , mox remediis hisce sudoriferis valedicendum est & studendum, ut leni medela exanthemata subsistant. Talia exanthemata Lepius jam quarto, septimo , nono vel undecimo, saepe tamen primo die decimo septimo vel serius adhuc erumpunt, dum nempe natura longiori tempore ad morbi materiem concoquendam dide sanguine expellendam opus habet. Si in hisce morbis cura acceleretur, si aeger & adstantes impatientes subito stimulantibus remediis calidoque regimine eXanthemata praemature & praepostere extorque re contendans, pessime eXasperatur morbuS, hacque ratione expulsa exanthemata non levant, sed debilitant, & nisi natura tantas possideat vires, ut non solum ipsi morbo sed i malesuas e medendi methodo debellandae par sit, actum est de his aegris. Quare fa Etis in principio morbi necessariis evacuationibuS cunctisque requisitis in medela acutorum Pro Perandum non est, nec sine ratione sufficiente permutanda sunt remedia, sed animo intrepido continuanda, donec aut

SEARCH

MENU NAVIGATION