Praecepta medico-practica in usum chirurgorum castrensium & ruralium ditionum Austriacarum

발행: 1784년

분량: 623페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

morbus remiserit, aut alia apparuerint indicia. ι Morbi levamen non a copia aXanthematum , sed ab horum effectu dependet, quia non raro Pauc' miliaria vel petechiae plus levam nis adferunt aegro, quam dum eadem numerosissima prodeunt. Si itaque

aeger paucum suorum e Xanthematum numerum levantem agnoscat, debitoque ordine caetera procedant, summe noceret, qui per remedia stimulantia calidumque regimen numerum hunc augere intenderet. MILIARIA sunt parvae, rotundae, elevatae & seminibus milii simillimae vesiculae,

quae nonnunquam rubrae sunt, & tum ΜΙ-LIARIA RUBRA, si Vero materie pellucente aquosa repletae sunt, ALBA VOCantur. ΡΕTEcHI E sunt maculae late rubentes,

rotundae, pulicum morsui similes, quae quo plus suae formae & calori respondent, eo benigniores habentur. Quo plus autem a forma sua debita recedunt, quo magis laeterubens color in fuscum, purpureum, nigrum tendit, eo pejoreS sunt petechiae, praecipue si simul adhuc plagae livescentes se manifestent, quae summe periculosam cor-

72쪽

68 ruptionem sanguinisque putre Etionem indicant. Attamen jam spepius videre licuit etiam malae notar petechias aegro attulisse levamen, quare in tali casu nimius metus abjiciendus est, s. reliquae morbi circumstantiae non adeo malae sint & consueto decurrant Ordine. Accidit nonnunquam post commissos ab aegro aut adstantibus errores, post refrigerationem , iram, terrorem aut clandestine devoratos cibo S minus convenientes subito retrocedere eXanthemata aegrumque in maximum vitae discrimen conjici. Tum pro diversa retropulsionis causis, pro Varietate eXorrorum inde symptomatum Varia quoque & diversa erit curandi methodus. Si enim re non bene perpensa mox remedia calida sudorifera porrigantur , non raro enecatur aeger, quoniam perscirpe contingit, ut retro PulsiS eXanthematibus nova & vehemens exoriatur febris acuta, Pulsus plenus , tensus tangatur & durus , aeger difficulter respiret, caleat, sitiat &c. necesse est tunc aegrum Venae sectionibus remediisque attenuantibus, refrigerantibus tractare

73쪽

69 non secus ac in febris initio. Etenim casus hic revera tanquam incipiens morbus nulla habita praeteriti ratione considerari debet, unde cuncta remedia calida sudorifera sum

me nocerent.

Quod si vero causa in levi refrigeratione consisteret, nec inde multum incresceret febris, copiosus potus theatus leniter dia-phoreticus sub Aiso. 33. Ei 37. descriptus

exhibendus, teger que simul in aequali calore servandus est: his mediantibuS plerumque intra breve temporis spatium levamen adest, denuoque prostant exanthemata. Naturae viribus autem nimis debilibus cognitis, remediisque leniter sudoriferis ade anthemata expellenda non sussicientibus vesicantia ad suras applicanda & remedia

ra exit enda sunt. Ut primum vero datis hisce exanthemata prodierunt, aeger secundum vires suas & symptomata tractandus

est. Si vero retrocedentium exanthematumeausa validus esset animi aflectus, aeger Paeari R exhibito potu multo lenitcr si id orifero in calore moderato servari debet. E 3 Clis T.

74쪽

Cumque somnus reficiens his aegris multum eonducat, admodum bene adhibetur remedium Iub Mo. 3J. Si tamen & in hoc casu valida febris accederet, aegerque multum anxius cum dissicultate respiraret. simile remedium porrigendum non est, sed venae sectionibus & remediis attenuantibus, refrigerantibus succurrendum erita Retrocedentibus Vero exanthematibus

a multis & nocivis ingestis cibis, unde regeranxius evadat , cum disticultate respiret, hypochondria & ventriculus inflentur, tendantur, cibos Omnes nause et, continuasque experiatur vomituritiones, statim emeticum sub MO . J. I. I. IO. Propinandum est. Ut primum saburra haec ex ventriculo 3c intestinis ejecta est, saepe absque omni exhibito remedio exanthemata rursuS PrΟ-deunt: si vero tale quid non accidat, Pulsus tamen non adeo tensus, nec nimis validus sit febrilis impetus, remedia attenuantia& leniter sudorifera ut prius conVeniunt. Saepe sine manifesta causa exanthemata disparent; interim aeger tales eXPeritur Pectoris oppresssiones, ut in periculo subitae suffo-

75쪽

suffocationis eonstitutus sit, tum eXtrema, quae ut plurimum nunc frigent, pannis cali dis bene perfricanda sunt, & sine mora secanda Vena; tali ratione momentanelim adfertur auXilium, saepeque hoc unicum superest remedium, quo Vita servari potest, neque tamen semper in dubiis his circumstantiis venae sessio saluti est, nonnunquam enim aliqui horum sub ipsa venae sectionestuente adhuc sanguine mortui concidunt. Nihilominus in summo hoc vitae discrimine venae sectio etsi anceps remedium negligi non debet; praestat enim unum solummodo se vare, quam omnes sine auxilio adhibito

fatis relinquere. Verum adstantes de remedio ancipiti & periculo praemonere oportet. Si exanthemata retrogressa petant caput , cephalalgiam causant intolerabilem, somnolentiam, delirium, tendinum subsultus &c. quibus positis mox capilli abscindi, continuoque e X herbis discutientibus fomenta applicari debent: plures Porro sanguisugae auribuS admoveantur, ut aliquot sanguinis unciae detrahantur, Vel tentetur revulsio

applicando cucurbitas partibus cap ti vicinis , saepiusque clysmata irritantia injiciam

76쪽

tur; omni simul conatu adlaborandum est,

ut materies eXanthematica retrogressa remediis antea enarratis leniter sudoriferis mobilis reddita ducatur ad corporis peripheriam, aut per alias vias de corpore eliminetur. In tali casu spontanea de copiosa narium haemorrhagia 1aepe valde proficua est. Nonnunquam autem dum retrogressaeXanthemata vehementia produXerunt sym-Ptomata, Vesicantia negligenda non sunt, quae ad suras aut alias corporis parteS, prout expostulaverint symPtomata, apPO-Π2ntur , ad plantas Pedum vero sinapisimussul Mo. sto. alligatur. Quamvis retrogressa exanthemata toties aegrum in maximum vitae discrimen conjiciant, fit tamen nonnunquam, ut subito dispareant, quin aegro exinde triste quidpiam accidat, verum tunc moN alia evacuatio, quae materiem peccantem eliminet, succedit. Talis evacuatio frequentissime contingit per vias urinae & alvi, nonnunquam Per levem tussiculam & facile sputum. In sexu sequiore tale quid menstrua purgatione

77쪽

ablolvi potest, praesertim cum instet periodUS. His evacuationibus ordine & sine molestia contingentibus ne quidquam harum respectu in cura mutandum est; si vero moleste nec sufficienti quantitate prodeant, lenti medela facilitandae sunt, aut si. nimiae forent, prudenS moderamen inducere oportebit. In omni morbo acuto malum & periculosum omen est, dum aegri de intenso calore interno molestoque ardore conqueruntur frigentibus interim partibuS eXternis,

praecipue si facies simul collapsa prorsusque

murata Conspicitur, pulsus autem debilis , parvus tangatur & vacillans. Quo majus mox in principio morbi frigus infestet aut horror, eo vehementior futurus est morbi impetus , eoque pejora plerumque sequuntur symptomata. Calor per universum corpuS aequalis bonum est 11gnum, contra si color faciei saepius permutetur, aegerque modo rubeat, modo palleat aut caerulescat.

78쪽

remedia exhibita increscat, fortior evadat& liberior & aegri augeantur vireS. Si post longum & vehemens delirium aeger hebes jaceat, somnolentia , validi subsultus tendinum aut convulsio succedant, multum periclitatur. In salvo autem constitutus est, ubi post simile delirium caput liberum sentiat, somnusque reficiens subsequatur. Hoc saepius praecedit harmorrhagiam

narium.

Etsi in morbo aeuto cuncta bene &debito ordine procedere Videantur, aegro tamen nullus certus & felix eventus praedici potest, si lingua, fauces, interior Pars narium, oculi & cutis sicca permaneznt, plerumque enim aliquid in corpore latet, quod subito & non sine magno periculo se post modum manifestat. Si aegri multum inquieti sint, deo uno loco in alium se jactitent, continuo surgere

eontendant, genua elevent, manibus floc-COS carpant, aut remedia & alimenta recusent, malum omnino est. Si vero quieti, situque naturali decumbant, remediai & alimenta non renuent,

79쪽

atque ea debitum praestent effectum, bonum est.

Alimenta in acutis vehementiae febris, diuturnitati & mutationi symptomatum proportionata sunto. Quo febris vehementior , corpuSque impurius, eo leviora & tenuiora porrigenda sunt alimenta, & omnino facile putre scentia aut dissicilioris digestionis vitentur. Verum renuis hordei, avenae, oriZae cremor addito pauXillo aceti aut succo limoniorum , juscula tenuia ex farina, Pane& panatella optimum his largiuntur nutri

mentum.

Λ carnibus autem, calidis multumque nutrientibus cibis tamdiu, quamdiu febrispersistit, prorsus abstinendum est, conceduntur tamen tenuia carnium jura, praesertim, si antea his adsueverit aeger, multumque potus aciduli liatis erit. Fructus costi, cocta spinachia, endivia, lactuca &c. tam in alimentum, quam in medicamentum inservire possunt. Malis symptomatibus ablatis, levatumque se aegro sentiente & appetitu redeunte paululum plus nutrientia concedi possunt,

Verum

80쪽

76Verum non magna quantitate simul & semel, sed saepius partitisque vicibus A avara manu porrigenda sunt. Dum penitus febris cessavit, aeger que

multum appetat, CarneS tenuioreS, Pauculumque, si emagitet, Vini praebeatur. Si tamen cessante febre os adhuc mucosum foret, Ec aeger parum vel nihil appe- tecet, lene purgans sub μο. Is. carnium usui praemittatur. Viribus sensim recuperatis aegro assumptos cibos facile digerente lento iterum pede ad priorem vivendi normam accedere liaet Sceonsueta in usum trahere alimenta. Illa solummodo, quae dissicilioris digestionis sunt,

vitanda erunt, donec corpus solitum robur obtinuerit: secus nocent, impediuntque quo minus csto sanitas perfecta redeat, sed longiori adhuc temporis spatio corpus debile permanet & lalsatum. In his morbis aeger nec multum calido nec multum frigido tractandus est regimine, lenis enim calor & moderatus convenientissimus est. Aer, quantum possibile erit, renovari& depurari debet; hine aestivo tempore Ca

lido

SEARCH

MENU NAVIGATION