장음표시 사용
2쪽
IMITATIONE PLAUTI AI E T ERE NI II interpretat- ta Ninere carmen carmini iumerus nut-ro,pes pedi, motas modo, tinsemus Graeci mo reseondeat.
excudebat Ioannes Spies. M. D. A X X X UI.
4쪽
IMPERATORI ELECTO, A. P. F. P. P.
TsI Vereor,Diue Caesar,ne munus afferam Maiestate tua Imp ratoria indignum , qui hasce Aristophanis Comoedias, ex illa veteri Grςcia in Romanu Theatrum a me productas ante sero russimos oculos tuos tam audacter statuo: propterea quod Sacratiissimo tuo nomine nihil diagnum esse censeo , quod non siit summo persectu studio, summaque elaboratum industria: tamen non parum me recreat & reficit, in hoc timore ac metu,singularis illa animi tui Caesarij aequitas, ac summa bonitas: qui prosecto nec iustitiae tuae putabis esse, quem auctorem potentissimi Persarum ac Sicut 0rum Reges olim fuerunt admirati, eundem non lectum atq; inauditum dimittere: nec sapietiae tuae, temeritatem ingratissimi huius qua nunc uti solen t nonnulli, in alioram
5쪽
laboribus atque i mpensis remunerandis, tua auctoritate confirmare. Est enim vulgo hodie ita
comparatum inter homineS caeterOS, Vt quae imperiti & iniqui rerum arbitri non intelligunt, ea negligant: &quae negligunt, eadem Vitiiperent:& quae vituperant, eadem ab alijs omnibus negligi& vituperari expetant. A qua pr postera sententia quantum animus tuus,Diue Caesar, excultus optimarum artium Sc linguarum literarumque stud ijs, ac vere animus heroicus abhorreat: nihil attinet hoc loco co memorare: De eo enim iampridem omnes mortales omnium generum, a taliam ordinum ita iudicarunt,ut propter sum-m a m t ua in sis p i ent i a na, i usti tia in , & aeq ui ta tem, una n i m i consensiti affirment omnes, nulli potuistsecta imperi j Romani,in his procellis ac tempestatibus negotiorum melius, quam Samae tuae Maiestati,a Septemviris Quamobrem non dubito, quin meus hic Aristophanes, in hoc Romani Imperi j amplissimo thea i r q u i m rn u sit habiturus talium nemine, vel te solum atq; unum spectatorem ac iNam is a iactor est Aristophanes, qui magna cum libertate homines seditiosos ac turbuletos inscenam producit, eosqmominatim perstringit: qui principum in Repia blica virorum dissenssiones acerbe insectatur: qui temeritatem imperita: mul'
6쪽
titudinis, & licentiam plebis seueriter castigat:
qui denique nulli ordini,nulli aetati, nulli generi, nisi solis innocentibus atque immeritis sua libcr-tate parcit. Itaque temporibusillis, quibus Graecia flagrauit eo intestini belli incendio, quod a Thucydide describitur, totos annos viginti septem,ipse Cleonem,Brasidam,Lamachum,& sita miles Reipub. pestes, nulla spe commodi, solo libertatis amore , ac pacis studio, in scenam pro-
quibus digni erant modis, acerrime exagitati j t. Neque hoc sine magna fecit spectantium admiratione. Cum enim caeteri Poetae suis scriptionibus nihil fere carperent, sed pessimo cuiq; assentarentur: unus prodi t Aristophanes, qui contra principes Graxiae, a quibus ea discordia excitari videbatur,conscripsit suas Comoedia S,easq; populo exhibuit. Itaque huic uni in theatro applau
cessus ab Atheniensibus amabatur. Darius ilib-que Persarum Rex, cognita e suis Lcgatis Poetae huius libertate, qua in deprauatis hominii moribus reprehedendis utebatur,&laridasse viri stu-drum dicitur,& magno ipsi si auri pondere donasse. Qui autem aduersabantur ei, Valebat ij quidem in senatu multum, sed ciuibus iucundi non erant; idq; propter studium contentionis, & DrO-
7쪽
pter dissidia, quae ipsi mouebant in Repub. plebs
enim perfuncta grauissimis seditionibus atque discordijs, otium malebat: & ordo equester nouarum rerum non erat cupidus,sed sua tranquiblitate ,& dignitate optimi cuiusque , & uniuersae Reipub.gloria delectabatur: sicut hoc videre est in Equitibus Aristophanicis. Omitto hoc loco dicere, quam seuerus iste fuerk censor, in castigandis forensibus rabulis,& nugis ac nebulis sophisticis ; quibus non modo ciuitas peruertebatur,sed etiam pueritia,in ludis literari js,tum grauabatur, tum etiam corrumpebatur. Qua in recisii Socratem atq; Euripidem, inimicos suos&superciliosos contemtores , aliqua affecit iniuria: tamen caeteros sycophantas & sophistas, pro illorum in Rempubl. meritis, non inique tractauit. Eaque de causa tam grata fuit lectio Aristophanis Diuo Chrysostomo: ut noctu eum puluino submoueret, & e somno expergefactus, eum tam nocturna,qua diurna manu Versaret. . Quid dicam de Hierone, Syracusano Rege ; cui ab A-
theniensibus petenti eloquentissiimu auctorem, V de ipse lingua: Atticae leporem posset addiscere: misere illi non Socratem, no Demosthenem, non Herodotum, non Thucydidem, non Xenophontem , non Platonem, non Aristotelem, sed Aristophanem. Neque mihi aliunde consecutus
8쪽
suam Eloquentiam videtur Diuus, quem dixi, Chrysostomus, praeterquam e sola lectione Ari
stophanis. Quantum vero ad meam attinet inis terpretationem,dedi hac ego operam, ut e Plau-- to & Terentio,omnem fere afferrem Latinitate, qua cum permutarem Gr cum Poetae huius seria' monem: idque exemplo ipsiusmet Terentij; qui integras Comoedias Graecas fecit Latinas, & χ-cit suas; mutuatus eas e Graecis: vi Heautontimorumenun 1 Diphilo, Eunuchum a Menadro, Phormionem ab Apollodoro Tisi autem in Ro-
manis hisce scenis, ad quas accommodaui ego ca colloquia, distribuendo singula in suos quinque Actus, moreLatinae Comoediae, non reis' tinui ego purum Iambum snam hoc ne Plautus quidem & Terentius praestitere)ne videlicet gra tiam sermonis, & leporem orationis amittere:
tamen in choris, ubi pleraque canuntur, obse ' uaui,ut non modo sensum sensu, & quidem per' spicuo orationis genere, sed etiam humeru n mero, pedem pede, & modum modo commu-
Ex quo intelligit Caesaria tua Μaiestas, quar in labore constiterit isthaec mihi interpretatio.
qui nuIul modi quiddam ante me praestiterit, in Graeco autore, & quem ego possim imitas,inueni inter Latinos neminem.Vellem autem
9쪽
fuisse mihi exemplar correctius, Vnde meam instituere potuissem conuersionem. Nam existunt hodie recentiores quidam, viri caetera satis docti, addo etiam satis arguti, qui laboribus aliorum tum libenter insidiantur, tum frequenter eorundem laudibus obtrectant. Si enim diuersam alia cubi inueniat lectionem in manu scriptis exemplaribus, Deus bone, quantum ipsi exultant, &quanto cum sit perci lio bonas aliorum interpretum operas despiciuntὶ Qua si vero vel alij, vel nos hoc ipsum praestare non potuissemus, quod ill i,si nobis libri idonei non defui sent. Tuam igitur Caesariam Maiestatem supplex imploro, oro obsecro, ut ea primam hanc Aristophanicarum Comoediarum partem, suo clementissimo patrocinio defendendam sibi suscipiat: mihique
tantam pro meis laboribus atque impensis mercedena rependat, ut ego Canariae T. Maiestatis ope subleuatus, etiam reliquos huius poetae fabulas, consimili stylo pollina absoluere. Si enim Scipio & Laelius,fortissimi Drapp.Terentium adiutarunt, siue in conscribendis, siue e Graecia in Latium transferendis Comoedijs : si veterum
Regum & Impp. haec fuit prope unica &summa Oblectatio, ut extructis amplis Isimis& magnificentissimis Amphitheatris, possent spectare Comoedias & Tragoedias: si Darius & Hiero, po'
10쪽
tentissit mi Reges, tanti secerunt Aristophanem, quanti ab illis factum eum fuisse diximus: si Aristophanes ipse, ex quadringentis veteribus Comicis , qui omnes nunc olim perierunt, solus ad hanc ςtatem superstes,& diuinitus nobis conse uatus peruenit: non dubitabo ego, quin Caesaria tua Maiestas meum istum conatum clementis sime sit promotura. Quod ut facere possit, Deuo. M. tota animi contentione precor, obtestorque, orando & rogitando, ut is Caesariae tuae Maiestati largiatur vitam, salutem&victoriam. Francosordiae ad Moenum, Calendis Aprilis amni, &c. 86.