장음표시 사용
11쪽
,, niantur, nulli dubium est, quod ea unusquisque legens tanto citius, , spiritualiter intelligit, quanto prius in litterarum magisterio plenius ino structus fuerit; tales vero ad hoc opus viri eligantur, qui & volunta-o tem & possibilitatem discendi & desiderium habeant alios instruendi &,, hoe tantum ea intentione agatur, qua devotione a nobis praecipitur.
is Optamus enim vos, sicut decet Ecclesiae milites & interius devotos &,, exterius do hos castosque bene vivendo & scholasticos bene loquendo: Ut quicunque vos propter nomen Domini & sanctae converiationis nobiis litatem ad videndum expetierit, sicut de aspectu vestro aedificatur visius, ,, ita quoque de sapientia vestra, quam in legendo seu cantando peceperit, is instructus omnipotenti Domino gratias agendo gaudens redeat. 5channat in Codice probat. Histor. Ridens p. 82. e Sirmondi Tom. XV. Concit. An. 787. Idem Imperator in diplomate fundationis Episcopatus Osn, burgensis An. 8I . fie praescribit: se Ea de causa statuimus, quod in eo-
is dem loco graecas & latinas scholas in perpetuum manere ordinavimus, is nec unquam clericos Utriusque linguae gnaros deesse confidimus. Quod exinde Episcopia & monasteria totidem seminaria virorum omnigena eruditione clarissimorum extiterint, optatus docuit eventus; cum vastissimum de doctis Moguntinis elenchum de seculo in seculum communicare valeamus. HOS inter eminent seculo nono Archipraesules
Richosus Se Rhabanus, ille excellenti admodum ingenio in Caroli M. aula praepotens a decretalibus bidori ex Hispania allatis famigeratissimus; hic ab editis tot lucubrationibus, quae solae integram constituant Hibliothecam, universo notissimus. Benedictus levita, qui Ltidouiei Pii filiorum temporibus scripsit, in praefatione libri H eapitularium sic ait: ri Hareis vero capitula, quae in subsequentibus tribus libellis coadunare studui- mus, in diversis locis & in diversis schedulis, sicut in diversis Synodis,, & placitis generalibus edita erant, sparsim invenimus, maxime autem is in sanctae Moguntiacensis metropolis Ecclesiae scrinio a Riculfo ejusdem is sanctae Sedis metropolitano recondita. Fata
12쪽
Fata hujus Bibliothecae inter septem miranda Germaniae: spectamina jure merito numeratae ex incendiis & belli injuriis perpessa prolixius hic ne refricetur animi maeror commemorare nolumus. Indicasse solummodo issiciat, quod tempore belli tricennalis a Suecis misere fuerit eX- pilata , libris impressis & codicibus manuscriptis majore eX parte ablatis. Eorundem plures in Bibliothecam Duralem Saxo. Gothanam pervenisse, prodit eiusdem Catalogus codicum manuscriptorum ab Emesto Sal. priano editus & Lipsae m. MDCCXIV. impressiis. Qui t. pag. 3 nro. XVll. recenset quatuor Evangelia cum Canonibus Eusebii b Capitulari evangeliorum anui circuli. Manus recentior adscripsit: Ne liber pertinet ad librariam sancti Martini Ecelestae Moiuntinensis . a. Asservantur ibidem JUXta pag. s. niim. XXXl. M postio mystica super libi tim Psalmorum edita per n. Nicolaum de Lyra, cuius compacturae inscriptum est: H e Iibrtim legavit Dominus Neotius de Lapide Senior Canonicus Eccl. Mogtint. orate pro eo, is obiit an. MCCCLXXX lI. 3. Pag. 7. num. XLIV. D, sola Pauli latine cum commentariis Codex iste, ut ejus initio videre est,
ad librariam S. Martini Getes. Moguutia olim pertinuit. q. Pag. IO. num. LII. Codex antiquissimus Moguntia huc allatus, quo continentur Augmstim liber de Bustoritas, cui sermo de suibus subjicitur sine inscriptione& Evangelium Ioannis latine cum expositione Augustini homiliis non dianumeratis , nisi quod littera major & ornatius picta ordiatur sermones singulos, qui hodie tractatus vocantur. Homiliae secundae initium: Bonum est fratres Narissi . s. Pag. ii. num. LlI I. categoriae sancti Augustini egregii Philosophi. in fronte praesert liber Alcvini versus, quos nuper Benedictini opertim Augustini Tomo primo pag. 6ao. inseruere. Sequuntur eodem volumine Augustini libri XXII. de civitate Dei. Praemittitur prologi nomine cap. XLlli. Lib. II. Retractionum. Codex admirandae antiquitatis, nitidissimus & pulcherrime scriptus compactusque foliis magnis atque latis, ut quadrato propior videri posset. Post prologum librorum de eivitate Dei hi additi sunt versus: H . Hoc
13쪽
Hoc sunt undent his quinque volumine libri, Praecipuus Doctor quos Atigustinus & auctor ediderat primus, divino flamine plenus: Flos presul summus nec honore minore colenduS Willisus theca conteribi jussit in ista, ipseque cum propriis emendans cautus alumnis servitio Sancti Martini jure perenni tradidit hoc pacto, viventum ut denique libro deletus pereat, si quis hinc tollere temptet hos Codices unquam, justamque Dei incidat iram. Amen. Quod autem iste Codex pertinuerit ad Bibliothecam Metropolitanam tum ex his versibus, tum ex verbis solio Codicis secundo adscriptis patet, ibidem Iegitur: Iste liber pertinet ad librariam S. Martini tactis Moguntiisensis. M. ' Syndicus SSt. I 479. De hoc Codice, quem Willigianum vocat, Christianus Schlegetius peculiarem scripsit epistolam, Catalogo Cypriani subjunctam, a pag. I-26. 6. Pag. I a. num. LIV. Codex antiquissimus, quo continentur: I. Capitula Regum Francorum ab Ansegiso collatta. II. Capitularium Iibelli tres posteriores a Rnedicto Levita collecti. IIl. Capittilare Tribu-viense. IV. Series Imperatorium, quae in haec verba desinit: Post discessum GruIi imperavit miuduuvietis ejus Illius. Obito eo - . V. Leges Salisaea Ι - LXIX. VI. Leges Ribuariae sub titulis CXXIV. VII. Leges Longobardorum cum hac inscriptione: Incipiunt Capitula Legis Regum Lom gobardorum seu Concordia de singulis eausis, quos Rothari, Grimvald, Liu rant, Ralgis, Aistus, constituerunt omnes insimul adunatae N eon- heordatae, ut legem quaerentibus jacilius invenire queant, qaod cupiunt. Η bet capitula LX. VIII. Lex Alamannorum. Habet capitula XCULIX
Fuit is Macarisin da Busiria tum temporis Canonicus & Syndicus ColIegii Metr politani . Diqitigod by Cooste
14쪽
IX. Lex Bajοariormn eapitulis CCXXIV. X. Leges Domini Caroli pr.estantissimi Imperatoris. Continet capitularia VI. quorum primo haec prae. mittuntur: Incipiunt rapitula Legis Salieae, quae constituit Dominus Ram. Iius Imperator. XI. Codex Theodosanus. Xll. Incipit edictum, quod re. novavit Domnus Rotharius Rex gentis Longobardorum. Absolvitur capitulis CCCXCV. XIlI. Leges quas addidit Lxitprandus capitulis CLIV. XIV. Leges csuas Ahistus Rex ad tinxit. XV. Alia tapitula Domni rati. doifici j Chlotharii 1ilii ejus, quae perscribenda ta ab Omnibus observanda sunt. XVI. Rescriptum consultationis sive exhortationis Episcoporum ad Domnum Gludo cum Imperatorem. XVII. Multa alia Regum di Di scoporem Galilae. Folio primo hujus praealarissunt Codicis a Syndico Esclesiae Metropolitanae Moguntinae anno I 79. inscriptum est: Anathema
sit , qui hune librum a dicra libraria alienaverit seu alienationis specie detinuerit extra eandem librariam nimirum S. Martini Ecclesiae Mogunti. Densis 7. Pag. 47. num. VI. Expositio Psalmi CXIIX. Hune librum Petrus de Udenhe3m legavit Ecclesiae Moguntinensi. Is Decanus sedis majoris erat & diem supremum obiit an. MCCCCXLVIII. 8. Pag. ea.dem 7. num. XII. scripta super ApocabUn b una quaestio: utrum omnes libri nostrae bibliae praecipue tales quoad omnes assignificationes suas in fissu litterati sint divini seu divina revelatione eo scripti, item super east
tuto II. Jobelis, item alia varia ibidem, item tractatuIus de lege Sarrae norum destruenda υ sententiarum I uarmn similitia eonfutanda. Compacturae libri inscriptum est: Legatio Magistri Ioannis de Lutra Mera Ser,pturae Licentiati, praedicatoris hujus Ecclesiae. Orate pro eo. Folio primo haec inveniuntur a manu diligentissimi custodis Biblio. thecae Moguntinensis: Iste liber pertinet ad librariam sancti Martini Ecclesiae Moguntinensis M. Syndicus SSt. anno. I 479. 9. Pag. IoI. num. M. Machabaeortim libri priores. Hic Codex ante DCC. annos scriptus atque Moguntia huc allatus initio haec habet: Incipit capitulatio libri Machabaeorum caec. 2 c.
15쪽
Quae ad Bibliothecam ἰuelphc rhytanam translata sunt Librariae Mo-guntinae volumina , suggeret Catalogus illius Ilibliothecae; hinc inde etiam aliqua reperies allegata in Scheidii Originibus Guelphicis T. q. p. 98.
Quaenam in Sueciam & aliorsum devecta fuerint Z Norint caelites. Supersunt hodie in Hibliotheca Moguntina libri ad incunabula Typographiae pertinentes bene multi; nec non codices Manu scripti summe venerandi, qui secundum meritum si recenseantur, praestantistima occurrent scripta Origenis, Chrysiosomi, Hieron)mi, Avidistini, Ambrosi, Ephreni, Prudentii, Gregorii M. Bonifatii, Rhabani, Hannovis & alio. rum. Gratiani praeterea Decretum nitidissime, litteris aureis in perga. meno, Gregorii Decretales, itidem litteris aureis in pergameno, Clamentinas, Extravagantes, Digesum vetus, Infortiatum, novum sel. regali, Mi-eennae opera, Galem & Averrois nonnulla sol. Vitas Patrum nonnullorum sol. Historiam Pontificum sol. Martini Poloni Chronicis. sol. Catalogum Amehiepiscoporum Magdeburgensum fol. de illus ibus viris ordinis Cauonioorum Regularium sol. Ut scriptorum, quos classicos vulgo vocant, Homeri, Terentii, Sallustii, Ciceronis, Horatii, Senecae, Suetonii, Gatidiani, Maerobii, item & Boetii Codices taceamus & Catholicov. &c. Sc. &c. Hibliothecam hanc rarissimis resertam cinaeliis, ut quilibet in honi publici incrementum ex ea haurire posIit, illustrissimum Capitulum Metropolitanum statiS diebus apertam else voluit.
BIBLIOTHECA MONASTERII AD S. ALBANUM. I
De Schola ta Bibliotheca Monasterii S. Albani vix non omnia nobis invidit documenta temporum calamitas. Haec pauca supersunt:
Ad an DCCCXClli I. jam celebrem S. Albani scholam e Trithemii Chronteo Hirsavgiensi discimus: Claruit, inquit, circa haec tempora apud Moguntiam in monasterio S. Albani Rupertus monachus undecunque dotas
16쪽
doctissimus, graecae & latine peritus, qui scholae monachorum in eodem Ioco publice praesidens multa ingenii sui monimenta posteris reliquit. Idem Trithemius in dicto Chronico ad an. DCCCCX. notat. Eodem anno Adessero monachus hujus caenobii S. Aurelii Hiraugiensis, disci, pulus I intbelmi, scholasticus factus est in monasterio S. Albani prope
Moi tiam, ubi magna tunc Viguit multitudo monachorum, quos cum gloriose in omni scientia scripturarum tam secularium, quam divinarum instrueret, magnam eruditionis suae fimam apud omnes in circuitu ho.
mines acquisivit, qui Post paucos annos per Archiepiscopum Herigertim Abbas S. Fere ni factus est; erat enim vir dignus honore non solum propter incomparabilis scientiae doctrinam, qua prae caeteris multis fuit insignis, sed etiam propter prudentiam & vitete omnimodam sanctitatem. Ad an. MCXXIV. in Chronico Spanbelmeus resert: Rerni innus I. hujus monasterii Spanheimensis Abbas institutus est . . . Is puer ingenio promptus & docilis imbuendus litteris ad scholas mittitur & preceptores assecutus bonos, non solum in scripturarum scientia probe instituitur, sed
moribus etiam optimis decoratur. In utroque valde profecit cum tempore & virtutibus evasit clarus simul & eruditione; quantumque aetatis augmento progreditur, tanto amplius scientia illustratur. Post haec nutu divino monasterium S. Martyris Albani prope Momuntiam ingreditur &coma deposita monachum H ta regulam ordinis Profitetur. Qui cum adhue juvenis esset ac studiis litterarum satis idoneus, praecepto Abbatis magistro scholarum instituendus ad altiora committitur & cum aetate proficiens in omni varietate scripturarum doctissimus habebatur. Unde proficientibus meritis propter omnimodam scientiam scripturarum magister scholarum in eodem monasterio, tandem presbyter factus, institutus est, ipsumque docendi munus non secus scriptis, quam lectionibus quotidianis magnifice per annos decem adimplevit.
Ad an. MCLXXIV. in chronico Hii fugiens memoratur: Cui conf. toni) Adelgerus monachus & custos monasterii mei Spanheimensis succe-
17쪽
dens praefuit annis sex, mense uno ae diebus tantum tribus, qui ante religionis ingressum multo tempore scholae publicae apud Moguntiatum praefuit & multos insignes discipulos post se reliquit. Georgius Iricelius ante annos ducentos perlustrandae S. Albani Bibliothecae facultatem habuit, haecque de illa memoriae prodidit in suis exercitamentis: Equidem ipse in Bibliotheca S. Albani Martyris apud Mogum nam ante exustam a schismatieis Hasilicam, reperi vetustissimos Codices manu monachorum Henedicti norum olim scriptos, e quibus manifestissimum est, usum graecitatis extitisse in missa publica. Ibi legi Doxolo. giam, nos dicimus: Gloria in excelsis Deo, in graeco non solum scriptam Iitteris tamen lati his , sed ad cantum etiam choralem adaptatam; unde li- queat graece apud nos cani solitam. Vidi ibidem in eodem Codice symbolum Apostolorum &Trisagion&hymnodiam, caeteraque graecanica notis musicis interstincta, ne nobis clam estiet, Credo, Sanctus, Agnus &c. in Romana Ecclesia ad cultum divinum, graeca interdum dialecto decantata suisse.
Ribliothecae S.Iacobi in monte specioso anno MDXII. custos erat IGIT gangus I reserus, qui eandem sic deserihil: Venerabili in Christo Patri ae Domino Joanni Abhaei monasterii montis castrensis Speciosi, seu ut vulgo placet, Sancti Jacobi prope &extra muros Moguntinae civitatis frater Mol gangus Treser Augustensis suus in observantia re utaris disciplinae ordinis sancti Benedicti obedientiarius filius salutem dicit plurimam. Cum jam pridem observantissime pater tuis jussionibus, ut par erat, obtemperans Bibliothecae curam gererem non requies fuit nil laborum, ni prius omnibus revisis scissem quid ossicii mei nostra retentaret ossicina. Variis ergo voluminibus in-ι spectis
18쪽
spectis .imo omnibus ae singulis non potui non condolere, studiosis lectoribus qui non jam quid sed & quis dicat scire necessarium putant intuitus complures negligentia ut reor scriptorum) Codices ac volumina sine titulo, sine certo auctore. Ea ipsa igitur re permotus cpraesertim cum illud quoque placere studiosis quibusque haud obscure intelligerem& maxime tibi pater humanissime, qui & inventarium conscribere jampridem Bibliothecae nostrae mandaras ) titulos librorum ac nomina auctorum eorundem per diversa volumina respersorum in unum breve comportare studui. Primo loco nomen auctoris ponens, dein gradus, dignitates nec non praedicata cuilibet magis propria, postremo titulos libro. rum ac eorundem exin principia, sperans id profuturum haud modice nonnullis, tibi quoque optime Abba non fore ingratum. Optimi enim viri patrisque cum vices sis assecutus, non decent te nisi optima, ad quae nimirum conquirenda non vulgariter amor juvat litterarum. Laudatur Plato a viris gravissimis, quod eos rerum publicarum gubernaculis praeesse voluerit, qui aut essent sapientes aut saltem sapientiae studiosi hoc est φιλόθοφοι. Quae tibi autem vir laudatissimel Doctrinae sapientiaeve argumenta non respondenti Itaque ut mihi plurimum laetatus sum, ita majorem in modum tibi patri amplissimo gratulor, quod omnia sis summa in hanc diem tua summa cum dignitate adeptus & id sane non modo non petens ut assolent quidam ambitionis tumore elati) sed ne cupiens quidem,&ob id mirabilior magis tua dignitas quo minus cupita. Tuae enim illae lacrymae, tua quod tua tamen pace dictum velim resistentia indignitatisque consessio, animi mansuetudinem nec non cordis humilitatem haud illepide monstrarunt. Verum dixit quidam, sicut recusantes ac ordines nec non dignitates ecclesiasticas refugientes, trahendi sunt, sic nimirum ambientes pellendi. Quo fit ut satis superque perspicue cognoscere cuique liceat quam acceptus immortali Deo carusque sis. Non enim sine divino quodam consilio ac mente mortalibus vix penetralibus hujusmodi bona contingunt hominibus obveniuntque, sed ci-jus aeterna providentia
19쪽
interiora laaee omnia supernaque gubernantur. Illius quoque voluntate ac jussis cuique pro meritis redditur. Nulla potestas nisi a Deo, nulla dignitas, principatus nullus. Tametsi inutilioribus quibusque ac minus eruditis & haec ipsa quandoque obtingunt, regnare enim facit υποχ ν propter Peccata populi, illud tamen nequaquam sine )usto Dei occultoque consilio evenire creditur. Vixisti semper innocenter & pie nec aliud quicquam in bonis ducere unquam consuesti quam Christum optimum maximum. Quare & idem benedictus Dei Filius, qui centum pro uno reddere foret, tua observantia, cultu, bonitate deleetatus suis te indies magis magisque bonis auget, honoribus amplificat, cumulat felicitate. Sentiat ergo nostra h:ec res publica decet enim te) nostra inquam Hi-hliotheca te alterum velut bonarum artium cultorem: Tuique praedece seris non impigre vestigia sequi. Cerne quam amplissima supellectili nostram hanc Hibliothecam cumulant. Paucissima enim cui verum fatear volumina Abbas anno millesimo quadringentesimo sexagesimo sexto creatus in monasterio offendit & hoc ipsum forsan non abs re. Temporis enim ea tempestate fuit & rerum reliquarum habenda ratio, nam gloriosum magis fore putarunt, qui eum praecesserant, Abbates, pauperes ditari quam philosophari. Sed hic noster rebus jam pace reddita animad-Vertens satis superque periculosum praesertim religionis monasticae stivam prendentibus sine litteris vitam degere: nullis jam nec rebus nec laboribus Parcere pergit, quin potius undecunque conquisitis peregrinorum quoque auctorum lucubrationum opusculis armarium instituit tum aere tum vigiliis scribentium fratrum non vulgare. Sed heu modo quid monstri illa ipsa nostratium monachorum desidia nutrit Abba humanissime Istorum nempe dierum infelicium religiosi sic sic scribendi usum omnem abdicarunt ut priscis patribus non modo non similes, sed nec umbratiles quidem videantur, heu infelicia tempora, heu suffusionem vultus nostri quoque execrandami quo oculis mentis ponimus quorsum vel nunc tandem vergit religiosorum monachorum intentio stulta. Omnes clericalis
20쪽
i rdignitatis officio fungimur cujus est docere, verbis sapientiae pascere, interroganti respondere de Iege, & ecce nec voce docemus nec scriptis, non dico modo nec nos ipsos quidem lectione ipsa sacra. Conspicimus pristorum depicta sintagmata, sudores miramur, attollimus diligentiam& en vix inter centum unum reperire est qui vel amore scribendi ducatur Vel pretio, omnes quaerunt quae sua sunt, bonum commune cogitat nemo. Qua diligentia, qua cura, quo conatu quidam distarias scripti. tant aniles in mensem vix etiam duraturas e quibus nescio an unum repe-- rire possis qui scribere quid pro communitate volenti vel membranulam, ut moris est, aptare velit. Grandis illorum monachorum c quorum etiam virtus vitia nostra sustentat libros scribentium series fuit, qui Gratiani, Fausti, Bedae, Ruthardi Abbatis nostri reliquorumve ecclesiasticorum authorum temporibus fuere. Τrahebantur nimirum gravi scribendi, illuminandi, ligandique amore, ut omnes labores nihili ducerent; uti in vetustioribus codicibus jam quoque facile cernere licet, quorum usu ac contactu nos etiam non abs re digni fuimus nunquam. Laborabant omnes hujusce tam sancti tamque Iaudatissimi exercitii esse consortes, ut quia lingua docere alios non poterant, saltem manu ac mortuo apice docendi desideria monstrarent. Sed actum est nunc de religiosis qui falso etiam monachi nomen sibi vendicant, quibus cithara sacrarum litterarum frustra canit, quorum Deus venter est, de scientiis cura nulla; qui satius
putant frumenti publici quam sui ipsius curam gerere. Quibus ut de me ae mei similibus quid inferam disturrere per officinas monasterii plus
placet, quam quid scriptitare, quam nunquam intermorituris litteris ope. ram navare. Cerneres non paucos eorum multis codicibus delectari, Iegere nunquam. Ligatura laudatur, extollitur serrarum curiosius aptata compago, sed charactere conspecto materia displicet. Auctor operis rudis clamatur, flocci penditur opus omne. Et hoc sorsan eis concedendum
erit; non enim didicere fugere mel de petra oleumque de silice duro. Longe ab illo Morse qui Litteras adinvenit, longe a Gorgia qui Rhetori-C cam,