De Lucani fontibus ac fide commentatio [microform]. Specimen literarium inaugurale quod ..

발행: 1884년

분량: 96페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

VITA LUCANI.

Quae regio aetate imperatoria multos viros genuit in historia litterarum Latinarum insignes, duos Senecas, Columellam, Martialem, Quinctilianum, alios plus minusve notos, quos Omnes enumerare longum est, ea Lucano quoque patria est. Felix et beata tellus Baetica vocatur a Statio, quae Lucanum potest imputare terris λὶ Lucanus enim Cordubensis erat civis igitur eius urbis, quae in amoenissima Hispaniae parte sita, tam opibus, quam litteris per longum iam tempus floruerat. Genti Annaeae, e qua Lucanus oriundus suit, iam clarus rhetor M. Annaeus Seneca gloriam insignem pepererat. Huic uxor Helvia tres liberos genuerat, Marcum Annaeum Novatum, Lucium Annaeum Senecam, Marcum Annaeum Melam. Novatus testibus Cassio Dione et Tacito adoptatus esse videtur a rhetore Lucio Iunio Gallione, cui fratris Senecae nomena ambobus aeriptoribus datur ), drater igitur est in Statii

in Stat Silv. II. 7. 24.' ass. Dio LX. 35. θενπερ Λουκιος tiύνιος Γαλλίων ό του Σενεκα αδελφος ἁστειότατον τι πεφθέγξατο. Tac Ann. XV. 73. Iunium Gallionem, Senecae fratris morte pavidum inerepuit Salienus Clemens.

12쪽

' τὸν ' assius hi s*vavit τον Κλαυδιον ἀγκίστρον is τὸ Ουρανον De Lucio Annaeo Seneca pluribus disserere opus non est, quum quae plurimi de eo scripserint, omnes in promptu habeant. Transeundum igitur est ad Melam Lucani patrem. Mela eques erat dignitate sentoria δ qui per ambitionem praeposteram honorum petitione abstinuerat, utraques Romanus consularibus potentia aequaretur. Pater Seneca in Controversiarum

Praefatione eum maioris ingenii suisse dicitur quam fratres; virilis animi et strenui, omnium bonarum artium capacissimum. In Epistola eum Seneca alloquitur aversum ab omni ambitione, abhorrentem a civilibus ossiciis. Licet uel honores gerere noluisset, pecuniae adquirendae facultatem sibi negari passus non est: n otiis principis administrandis, ut Tacitus refert, procuratoris munere fungebatur, quod munus Augusti aetate in Caesaris provinciis quaesturae

loco institutum erat, quum procuratores in senatus provinciis fisco praeessent, quaestoribus aerarium curantibus. quo munere Mela propositum assecutus magnam rem secit, siquidem

divitias Lucani profluxisse ex paternis opibus statuere fas est. Melam divitem fuisse ex Neronis avaritia quoque intelligitur, qui eius opibus inhians litteras fingendas curavit, e quibus coniurationis conscientia inter Melam patrem et filium Lucanum appareret. Vix igitur dubitari potest quin Melas divitiae satis magnae fuerint, ut quae Neronem omni religione sublata ad facinus perpetrandum accenderint.

Uxorem Mela Aciliam duxerat, filiam rhetoris haud mediocris famae, nomine Acilii Lucani rim quoque Cordubae natam esse e gente nobili et plebeia Acilia Vacca nos certiores lacit. Lucanus ipse originis matris memor, Acilium quendam laudibus extollit, qui pugna navali manibus amputatis pectus D ternum corpore tegens et a telis defendere conatus, crebris cuspidibus confixus perstitit ). Aciliam tam marito quam filio superstitem suisse ex Tacito apparet. Nam ater Lucani post filii mortem Fabium Romanum in iudicium vocavit, rem familiare filii acriter appetens.

Is enim Romano, qui ex intimis suis erat pecuniam commodasse videtur Mela deinde Neronis avaritia, supra commemorata,

coactus sibi mortem conscivit ' quum alio loco δ Tacitus nos docet Aciliam post coniurationem isonis detectam, quae filii

totque insignium virorum causa erat mortis, sine absolutione, sine supplicio dissimulatam esse. Ex illa muliere Lucanus poeta natus est a. d. Non. Nov.

Ann. DCCXCII U. C. 3 Nov. 394. C. N. Caes. Aug. Germ.

II Luc. Apronio Caesiano Coss. Praenomen Marci ab avo paterno, cognomen Lucani a matris patre accepit j. Priusquam autem ipsam Lucani vitam tractare aggredimur,

sontes indicare opus est e quibus notitia eius hauriri potest. Reliquiae deperditorum librorum, Suetonio vulgo tributae, nobis

in Luc. Phars III. 603. Conser Schol. Luc. IIII 621. ' Mi Ann. XV 17. ' Tacit. Ann. XV. 1.' Lucani cognomen in litteris Romanis etiam apud notissimum patronum Terentii, comoediarum scriptoris, Publium Terentium Lucanum invenimus quum Caesar de Bello Gallico V. 35 primi pili eiusdem n minis mentionem lacit. Deinde tria Martialis epigrammata ad quemdam Lucanum scripta I imus I. 36. VIII 5. IX. 38.J

13쪽

Oenoth Iam Lueani dulcis vocatus ), culus σκωμμα ἀστειοτα- τον Cassius Dio servavit τον Κλαύχον αγκίστρον ἐς το ουρανὸν De Lucio Annaeo Seneca pluribus disserere pus non est,

quum quae plurimi de eo scripserint, omnes in promptu habeant. Transeundum igitur est ad Melam Lucani patrem. Mela eques erat dignitate sentoria δὶ qui per ambitionem praeposteram honorum petitione abstinuerat, ut Eques Romanus consularibus potentia aequaretur. Pater Seneca in Controversiarum

Ρraelatione eum maioris ingenii suisse dicitur quam fratres; virilis animi et strenui, omnium bonarum artium capacissimum. In Epistola eum Seneca alloquitur aversum ab omni ambitione, abhorrentem a civilibus ossiciis. Licet Mela honores gerere noluisset, pecuniae adquirendae facultatem sibi negari passus non est negotiis principis administrandis, ut Tacitus refert, procuratoris munere fungebatur, quod munus Augusti aetate in Caesaris provinciis quaesturae loco institutum erat, quum procuratores in senatus provinciis fisco praeessent, quaestoribus aerarium curantibus. quo munere Mela propositum assecutus magnam rem secit, siquidem

divitias Lucani profiuxisse ex paternis opibus statuere fas est. Melam divitem fuisse ex Neronis avaritia quoque intelligitur, qui eius opibus inhians litteras fingendas curavit, e quibus coniurationis conscientia inter Melam patrem et filium Lucanum appareret. Vix igitur dubitari potest quin Melas divitiae satis magnae fuerint, ut quae Neronem omni religione sublata ad facinus perpetrandum accenderint.' Stat Silv. II. 7 30. Cass. Dio LX. 35. 'riae. Ann. XVI. 17.

Uxorem Mela Aciliam duxerat, filiam rhetoris haud mediocris famae, nomine Acilii Lucani. Eam quoque Cordubae natam esse e gente nobili et plebeia Acilia Vacca nos certiores lacit. Lucanus ipse originis matris memor, Acilium quendam laudibus extollit, qui pugna navali manibus amputatis pectus h ternum corpore tegens et a telis defendere conatus, crebris cuspidibus confixus perstitit ). Aciliam tam marito quam filio superstitem suisse ex Tacito apparet. Nam Pater Lucani post filii mortem Fabium Romanum in iudicium vocavit, rem familiare filii acriter appetens.

Is enim Romano, qui ex intimis suis erat pecuniam commodasse videtur Mela deinde Neronis avaritia, supra commemorata,

coactus sibi mortem conscivit' quum alio loco β Tacitus nos docet Aciliam post coniurationem isonis detectam, quae filii

totque insignium virorum causa erat mortis, sine absolutione, sine supplicio dissimulatam esse. Ex illa muliere Lucanus poeta natus est a. d. Non. Nov.

Ann. DCCXCII U. C. 3 Nov. 394. C. N. Caes. Aug. Germ.

II Luc. pronio Caesiano Coss. Praenomen Marci ab avo paterno, cognomen Lucani a matris patre accepit j. Priusquam aulem ipsam Lucani vitam tractare aggredimur, sontes indicare opus est e quibus notitia eius hauriri potest. Reliquiae deperditorum librorum, Suetonio vulgo tributae, nobis

' Tacit. Ann. XV. 1.' Lucani cognomen in litteris Romanis etiam apud notissimum patronum Terentii, comoediarum scriptoris, Publium Terentium Lucanum invenimus quum Caesar de Bello Gallico V. 35 primi pili eiusdem n minis mentionem lacit. Deinde tria Martialis epigrammata ad quemdam

Lucanum scriptara laeus. I. 36. VIII 5. IX. 38.J

14쪽

vitam Meani tradidere; cuius autem cum Hieronymi breviario

congruentis Suetonius revera auctor esse videtur. Integra tamen

Vita non est deficiente in initio patris nomine dieique natalis

commemoratione; quum una saltem lacuna in media exstet. Quibus ex sontibus Suetonius hauserit nescimus. Parum dubium est auctorem eius locupletissimum duisse; nequaquam autem Lucani amicum. 4Neque verbis adversus principem, neque actis exstantibus post haec i. e. post sibi publice illatam iniuriam)temperavit'' dicit Suetonius ); e quo verbo exstantibus' mea quidem sententia, sequitur Suetonium ante oculos habuisse etiam alias annotationes, atque in Lucani ita apud eum reperimus. Alteram Vitam benevoli et laventis viri manu scriptam, nobis servavit Vacca grammaticus quidam ineunte Sexto saeculo, cui

bis Scholiastae, usi eius verbis, nomen expositoris Lucani tribuunt. Idem Vacca ab Ugreno quodam, qui quinque priores libros Pharsaliae in codice Monacensi scripsit, commemoratur Lucani commentator esse. Sunt qui contendant xhanc, quam dicimus Vitam saccae . ex Suetonii ita paraphrasi vel interpolatione conflatam esse quae opinio mihi salsa esse videtur, primum quia nonnulla quae Suetonius enarrat, Vacca

omnino non habet; deinde quum Vaccae animus erga Lucanum, quemadmodum iam supra exposuimus, laudatoris atque amicillit, quem animum Suetonius non prae se fert, qui plerumque acerbius de Lucano loquitur. quae Vacca narrat fidem historicam habent, sive e commentario quodam antiquissimo, Sive ex aliis sontibus hausit), quum maximam partem aliunde confirmari possint. Sed fidem qualem ambabus Vitis haberi parsit singulatim in ipsis tractandis exponere libet.

i Vita Lucani.' Barth ad Stat Suv. U. 7. I.

His in transitu addere possumus et apud Tacitum in Annalibus, et apud Statium in Genethliaco Lucani nonnulla inveniri, quae quum confirment ea quae e Suetonio vel e Vacca iam

novimus, tum quaedam nova et apud eos non commemorata

suppeditant. Exstat denique Epitaphium Lucani sine ulla dubitatione ad Vergiliani Epitaphii i exemplum scriptum: Corduba me genuit, rapuit Nero. Proelia dixi

quae gessere pares, hinc socer, inde gener.

quibus versibus nonnunquam distichon additur, quod librarius ingenio poetico sibi placens composuit continuo numquam direxi carmina ductu quae tractim serpant plus mihi comma placet. cui coniunctum in aliis codicibus tertium reperitur: sulminis in morem, quae sunt miranda, citentur: haec vere sapiet dictio quae seriet. Proelia quae in primo disticho dicuntur, nisi fallor bellum civile est, quod saepius eo nomine bello inter socerum et generum vocatur ut apud Martialenes 70 Dixerat: ιν mores o temporalV ullius olim,

Sacrilegum strueret cum Catilina nefas. Cum gener atque socer diris concurreret armis,

Moestaque civili caede maderet humus. Etiam apud Uinucium Felicem Oct. 3 invenimus generi et soceri bellum.

Lucanus ex parentibus quos supra nominavimus natus, e patri Romam tralatus est agens octavum mensem mense

3 Mantua nae uenuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope cecini pascua, rura, duceS.

15쪽

igitur Iunio anni DCCXCILI U. C. 404. C. N. Vacca

solus huius migrationis auctor est, cui autem fidem haberi necesse est, quum Lucanum paullo post Romae erudiri

videamus.

Ut medio aevo Vergilius, quasi satidicus vates quidam et magus divino paene honore afficiebatur ), sic etiam de Lucano sabulae circumserebantur, quae populum eum magni fecisse testantur. Quod de Hesiodo narratur, apes cunas infantis circumvolantes in ore eius consedisse dulcemque spiritum hausisse, id in Lucano quoque aptari posse videbatur. Haec erat vaticinatio nimirum suturam pueri gloriam significans. Lucani ingenium iam ineunte pueritia egregium suisse etiam Senecae verbis in Consolatione ad Helviam . apparet: Re pice, inquit, ad Marcum blandissimum puerum, ad cuius conspectum nulla potest durare tristitia. Nihil tam magnum, nihil tam recens in cuiusquam pectore suerit, quod non circumfusus ille permulceat. Cuius non lacrimas illius hilaritas supprimat cuius non contractum sollicitudine animum illius argutiae solvant 3 item non in iocos evocabit illa lascivia pquem non in se convertet et abducet infixum cogitationibus illa neminem satiatura garrulitas 3 Illo igitur ingenio multa in posterum promittente puer Romam tralatus magistris et

i Nihil aliud de illa re apud quemquam scriptorem commemoratur, siquidem excipis ineptissimam sabulam, quam ludi magister quidam finxit, Neronem, post Cordubam expugnatam Lucanum et avunculum Senecam Romam reum duxisse, quae sabula a Seholiasta nimia aviditate repeti. tur, quippe qui eo maiore gaudio sapientiam suam ostentare videatur, quo ineptiores piones Sint.' Conser quae de ea re ruisenach conscripsit Die Aeneis, die ierie

Ecloga uta die Pharsalia immittetalter arankl. 1861. ' cap. 18. Edit Baasii g. 257. praeceptoribus eminentissimis usus est totque ex eruditione fructus collegit ut Vacca teste, intra breve temporis spatium eos ingenio adaequaret, commilitones autem profectibus superaret. Qui initio Lucani praeceptores suerint neque Vacca neque Suetonius tradit coniecturae minime certae quorundam grammaticorum fidem habere non audeo. Neque enim ex

Taciti commemoratione 3 Fabium Bomanum ex intimis Lucani suisse, hunc inter socios studiorum quoque suisse nobis statuere licet. Neque igitur de Saleio Basso et Fabio Romano commilitonibus, neque de Remmio Palaemone et Virginio Flavo praeceptoribus Lucani, pro certo interpretibus credere opus est, quibus nulla explicatio ardua est. Sunt homines

proverbii immemores Onon omnia possumus omnes' ', qui omnia scire volunt, etiam ea quae sciri nullo modo possunt. Licet

enim in Persit ita, quam robus posteritati tradidit, Flaccus dicatur apud Remmium alaemonem artem rhetoricam didicisse, eum cum Lucano a Comuto philosopho de quo posthac videbimus eruditum esse constet, ideo poetam quoque nostrum Remmii Palaemonis ludum adiisse haudquaquam

certum ret.

Toga praetexta deposita, quod more maiorum anno decimo quinto fieri solebat, cultum senatorium sumsit. Quem morem si nobis statuendum est in Lucano servatum, mense AprifiDCCCVII U. C. 54 p. C. n. noster praetextam virili toga

mutavit. Neque solam virilem sed etiam senatoriam Sumsit, nam, Suetonio auctore ), Augustus liberis senatorum, quo celerius rei publicae assuescerent, protinus a virili toga latum clavum induere et curiae interesse termiserat, militiamque auspicani Annal. XV 17. ' Div. Aug. 38. 2.

16쪽

tibus non tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dederat Patrem Melam senatoria dignitate suisse praeditum eloco Taciti supra commemorato in iam novimus. Eadem togae mutatione lacile in notitiam Neronis Caesaris pervenit, quum

praeterea pater Mela procurator Caesaris et Seneca avunculus principem ei ευπροσοδον faciebant, eumque honore vix aetati

debito dignum reddebant. Post illum annum philosophum Comutum audiebat, apud quem consuetudine atque amieitia Persii Flacci uti incipiebat. Annaeus ille Cornutus, natus in Africa, ante Neronis principatum Romae iam vixit atque limam, scriptis suis ad philosophiam et rhetoricam pertinentibus, partam humanitate augebat, quippe qui discipulos sibi magno amore devincire sciret, ita ut

nusquam ab eo discederent. In Vita ersit, iam supra commemorata, Persius agens annum vicesimum secundum, Cornuti

amicitia incepisse uti traditur quum enim satis constet eum anno DCCLXXXVII U. C. natum esse a 34. P. C. n.ὶ, DCCCVIII U. C. 55 . . . erit annus a quo Flaccus dis-eiplina Cornuti usus est. Est annus post togam a Lucano

virilem sumtam neque tamen pro certo assirmare audemus eum

eo anno philosophi scholas intrasse, licet verisimile sit Lucanum continuo praetexta deposita lectionibus Cornuti intersuisse,

quum moris esse aiiolescentes Romanos annum decimum sextum agentes sese philoso Ithiae studiis addicere. Quoquo modo sese res habet, Suetonius narrat, Lucano per Cornutum aequaevum

auditorem philosophi ersium Flaccum innotuisse. Lucano cum Persio intima amicitia intercedere incipiebat, et prior adeo alterius scripta mirabatur ut vix illo recitante a DA . XVI. 17.

clamore se retineret. Mihi persuasum est Genthe De Lucani vita et scriptis recte dissentire ab explicatione horum verborum, quam O Jah in editione ersi Satirarum finxit. Hic

enim suspicatur ob eam causam Lucanum Persi admiratorem suisse, quod in Satiris ereius in Neronem inveheret. Recte autem Genthe notat .eo tempore quum Persius primam Satiram recitaret odia adversus Neronem Lucanum nondum concepisse . Potius causa admirationis quaerenda est in ipsa Stoicorum doctrina, qua in vicem allecti viri, tam diversa indole praediti, mutuo amore iungebantur. Lucanum Athenas se contulisse ad doctrinam, qua apud Cornutum eruditus esset, Stoicam excolendam e loco Vitae eius nobis statuendum est. Quando autem prosectus sit, quem magistrum Athenis habuerit nos ignorare lateri oportet, quum Vacca de tota illa re taceat Suetonius autem hoc solum

narrat Lucanum Athenis a Nerone revocatum esse ut cohorti amicorum principis addoretur Lucanum iam ante Neroni inii tuisse, sive a patre Caesaris procuratore, Sive a Seneca avunculo commendatum, post togam praeteXtam mutatam, iam supra

vidimus. Quae commendatio usque ad annum DCCCXIII U. C. 60 p. C. n. a Seneca fieri potuit, qui tunc demum inimici. tias gerere incipiebat, quod ex consiliis eius Agrippinam inte

ficiendi concludere possumus. Quinque annorum eronis principis optimi finis sui annus CCCXIII U. C. 59 p. C. n);

ad quod tempus Seneca auctoritate sua multum apud principem valebat. Seneca igitur fratris filium aequali Neroni, duobus tantum, annis iuniori comitem et amicum dabat, ut una philosophiam et artem poeticam discerent et colerent. Maximum iam a principio erat periculum ne haec consuetudo Lucano potestate inferiori damnosa, immo perniciosa fieret, quod

17쪽

1011

Neroni Lucanus ingenio praecellebat. Iure enim Nisard dicit i)ii, Cette spece de lamiliaritέ, ou es distances soni conservέes, est la plus abrutissante dedoute les servitudes . Indoles Neronis invidiae plena erat, ut qui histrionem quasi gravem adversarium occiderit; Lucanus acer, laudis avidus, servitutis impatiens. Amicitias inter tali ingenio iuvenes libertate et sermone libero carere oportuit, quod firmissimum verae amicitiae sundamen.

tum St. Lucanus quaestor factus annum vice simum secundum agens

anno DCCXIII U. C. 60 p. C. n. quatuor annis ante aetatem lege constitutam lavore principis hoc munere fungebatur j ijCum collegis, Vacca inquit, more tunc usitato munus gladiatorium edidit secundo populi favore'. Tacitus narrat DPublio Dolabella rogante anno DCCC U. C. 47 . . . constitutum

esse, ut spectaculum gladiatorum per omnes annos celebraretur pecunia eorum qui quaesturam adipiscerentur i. e. quaestorum

designatorum. Initio principatus Nero inter multas et optimas rerum commutationes hoc graviore onere designatos quaestores liberavit decernendo, ne quis illis edendi gladiatores necessitas esset. Quod quidem adversante Agrippina, ut dicit Ἀ- citus, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres. Lucanus igitur gladiatoribus edendis morem quidem usitatum

secutus est, neque tamen necessitate cogebatur, qua Neronis liberalitate solutus erat. Sed verisimile est eum, aurae popularis cupidum avidumque principi placendi, hoc munus edidisse, quippe cui res familiaris satis splendida lavoris obtinendi facul

i Nisard. Poetes Latina de la decadence. i Augustus enim Dione auctore LII 19. 20. annum vicesimum exintum constituerat, unde praetura geri posset.

n. XL 22.tatem abunde tribueret Vacca solo teste Lucanus auguratus saderdotium accepit, sed omnes honoIes, quibus eum favor principis augebat, hoc tantum essicere poterant, ut poeta Neronis aemulus eo citius praeceps rueret, quo in altiore fastigio stetisset Seneca prudentem sese non praestiterat, quippe quem sugisset inter principem artium atque poeseos autorem et Oetam aura populari provectum amicitiam firmam non posse consistere. Inter tales viros inprimis proverbium ante oculos

habendam fuerat, isnimia lamiliaritas contemtum parit.' Idque ideo praesertim quod ambobus viris pariter amorem sibi ipsis placendi inesse Senecasciebat; neque ignorabat, periculosam principis invidiam esse, qui quin ipse vitam amitteret parum fuerat, quum Caligula princeps ingenio suo invideret. rosecto Lucani indoles ei nota, si verum est, quod nobis Suetonius tradidit, Lucanum multum sibi ipsi tribuentem, praelatione quadam aetatem et initia sua cum Vergilii ), comparantem ausum dicere et quantum mihi restat ad Culicem pCuiquam se secundum esse princeps non patiebatur laus declamando parta Romae maior habebatur, quam ut Nero se non praestantissimum omnium poetam duci aequo animo ferre posset. Quum igitur Lucanus . hactenus tempora secunda habuisset, ea quae sequuntur mutata invidia et odio Neronis

ipsi exitium, domesticis luctum miserabilem attulerunt.' Vacca . Quinquennali certamine prima ingenii experimenta in Neronis laudibus dedit, quo carmine publice recitato sibi maghas apud populum laudes peperit. Ita enim Suetonius in Lucani vita. dem teste hoc certamen vel , agona quo verbo magis usitato aetate imperatoria alinius in Epistola ad Iraianum )i Sic enim lego pro Vergilio quod editores dant, verba aetate et initiis subaudita ratus.

18쪽

utitur quinquennale Nero primus omnium Romae instituerat, Neroniaque appellaverat λ). Quae verba primus omnium Romae' ad trium certaminis generum coniunctionem spectant. Neapoli enim iam ante hoc ludi genus edebatur, quo iam Augustus se contulisse dicitur a Suetonio, .ad quinquennale certamen gymnicum honori suo institutum perspectandum' ' ). Sed Suetonius in loco, qui nobis in manibus est, agit de variis spectaculorum generibus, quum dicit Neronem certamen quinquennale instituisse, quod erat musicum, gymnicum, equestre,

anno DCCCXIII U. C. 60 p. C. n). Addit Suetonius loco

laudato Neronem etiam gymnasium dedicavisse, quod acito teste anno sequenti factum est. Secundum quinquennale certamen celebratum esse post lustrum, ergo anno DCCCXVIII U. C. 6 p. C. n.), Tacitus auctor est, unde huic certamini nomen lustrali iure ab eo datur ). Nero igitur certamine quinquennali instituendo morem superiorum principum secutus, dimidio tamen intervallum diminuit, quum alii Dione Cassio

Itaque certamine acto in Pompeii Theatro, Lucanus teste Vacca coronatus suit. Sed non erant hae primae laudes ut Suetonius tradit, quas sibi peperit. Nam et causarum actionibus et carminibus recitatis iam ante inclaruerat. um patronum quoque causarum duisse, unus Vacca narrat; quemad-

i Nero. 12. Div. Aug. 9.' Ann. XIV. 47. 3.' Ann. XVI. . . ' Dio Cass. LIII 16. modum eundem unicum auctorem habemus, Lucano actionibus causarum interdictum esse.

Invidia sola stimulus irae principis erat non enim verisimile est Lucani in Neronem convicia mutati animi causam fuisse. Ε harsalia ipsa cognoscere possumus hanc mutationem vix ante annum CCCXVI U. C. 6 p. C. n. ortam esse Nero enim non is erat, qui iurgia atque convicia acerbius erret Suetonius ipse hoc ita esse assirmat et Senecae magis libertatem quam servitium Nero expertus esSe narratur in Non solam coronam certamine reportatam, Sed etiam gloriam, poematis et praesertim tribus harsaliae libris prius editis, collectam causas irae habendas esse ex Neronis invidiosa indole sequitur. Nam Nero, qua erat Sagacitate, mox Sentire debebat laudes sibi tributas non easdem esse, quae Lucano darentur adulatorum et assentatorum suas, Lucani autem verae admirationis esse. Fieri non potuit quin aemuli plausus pro ostensionibus sibi illatis haberet, quum quidem Lucanus non minore vanitate praeditus, nullam operam conserret ad laudes sibi deprecandas. Ambitiosa et laesa vanitas aemulo recitatione poematum interdicebat ); neque eum libertate frui in excercendis actionibus patiebatur quo tempore neque in Mirum, inquit Suetonius Cap. 39 Vita Ner. , et vel praecipue

notabile fuerit, nihil eum patientius quam maledicta et convicia hominum tulisse, neque in ullos leniorem, quam qui se dictis aut carminibus lacessissent exstitisse. - Notum est illud: Nερ , ορεστης, Αλκμεων μητροκτόνος, neque minus nota sunt alia eiuSdem generis, quae Silentio praetereo, quorum neque auctore requisivit et quosdam, per indicem delatos ad senatum, assici graviore poena prohibuit. Tacit. XV 49. Nero famam carminum Lucani premebat, prohibuera

que ostentare, Vanu Remulatione.

19쪽

verbis adversus principem, neque actis exstantibus temperavit Suet.). Quo modo bellum exarserit, Suetonius narrat. Nero recitante Lucano subito, ac nulla nisi refrigerandi sui causa senatu indicto recessit Lucanus apud amicos gloriabatur se Neronem vicisse, adeo ut praesentes timore conscientiae commoti in sugam sese darent, dummodo fides habenda sit narrationi, eum quondam in latrinis publicis clariore cumstrepitu ventris emissi hemistichium Neronis magna consessorum suga pronuntiasse: . Sub terris tonuisse putes .

Qua de causa Nero aucani occidendi potestate usus non sit pro ieri, dicere nequeo verisimile est eum aemuli vitae ob reverentiam erga Senecam pepercisse, quem etiam tum timebat Lucanus autem itio sibi dato fruebatur, Neronis interdictum ingenio riuum nocere non posset, toto se pectore studiis etradebat ut tharsaliae inchoatae, cuius tres libros iam in lucem dederat, summam manum adderet. Sed lectionibus

defendendis Nero facultatem claudes indipiscendi ademerat,

quibus poeta assueverat; oblivionem sui pati nequibat; claudes paucorum amicorum ambitioni eius haud mediocri non sussiciebant. animadvertebat Neronem laudibus inlatum, quippe cui omnes iudices nullam nisi primam palmam deserre auderent, quum principem nemini secundum se haberi velle satis aperte vidissent. Quibus rebus commotus iuvenilique animi ardores incitatus,

ultionem sperans, a coniunctis in caedem Neronis socius quum assumtus esset, non languidum se comitem praestitit, nam

vividum odium intulisse dicitur λ). Sed odium Lucani non altis

radicibus defixum neque inveteratum erat; non erat is qui iram odiumque caede sola satiare cuperet, neque eorum similis

qui ex mutatis rebus, ut Persius dicit, is sibi magnos promittunt montes.' Non animi crudelis erat, neque opinionem diu occultam servare poterat inimicitias ostentare , verbisque acerbis prae se ferre volebat. Ad extremum , paene signifertisonianae coniurationis exstitit, multus in gloria tyrannicidarum palam praedicanda ac plenus minarum, usque eo intemperans ut Caesaris caput proximo cuique iactaret Suet.)Ιnter eos qui indigne serentes Neronis acinora, novarum rerum cupidi erant, duae factiones fuere, quaram altera occidere Neronem et alium principem rei publicae praeponere gestiebat, altera tyranno occiso antiquam rei publicae libertatem restituere volebat Piso, a quo coniuratio nomen traxit, primus ne auctor fuerit Tacitus haud facile memorare se posse dicit: constat autem eum iam anno DCCCXV U. C. 62 p. C. n. ducem coniurationis suisse Tacitus enim auctor est Romanum, quemdam λὶ eo anno secretis criminibus Senecam incusavisse, ut isonis amicum. qua suspicione isonem timor occupavit; et orta est magna in Neronem moles et inprospera insidiarum. Quamquam Seneca ut Neroni se purgaretur facile effecit ). Coniuratio autem ab eo tempore crescebat incepti periculosi homines multum auctoritate valentes socii fiebant, quorum stimuli diversi erant. Hunc amor rei publicae adgregabat, ut Lateranum illum contumeliae, quibus a Nerone affectus erat, coniurationi se addicere cogebant, ut Quintianum illum inimicitiae adversus Tigellinum potentissimum libertinum, ut praesectum Faenium

3 Fortasse libertinum Ti. Claudium Romanum, quem in Fastis collegii

servorum et libertorum Antii nominatum invenimus hunc Romanum enim libertinum suisse suspicamur, quia eum Tacitus uno modo nomine

appellat, licet plane ignotus sit.' ac Ann. XIV. 5.

20쪽

Rufum omnibus autem hoc unum propositum erat tyrannum invisum occidere Non minus quam stimuli inimici communis interficiendi, consilia quoque varia erant. Alii domum auream incendere in animo habebant, ut splendida illa sedes tot acinorum, ex structa spoliis civium αυτοῖς ἀνδράσι periret; alii in Circo impetum in drannum sacere cupiebant; alii denique in scena canentem aggredi volebant. Tandem dies Circensium ludorum, qui Cereri celebrabatur, caedi constitutus est. Scaevino ossicium perpetrandae caedis mandatum erat. Ut in rebus magni momenti fieri solet, levi de causa res successu carere debebat. Scaevinus maiorem quam par erat fidem liberto Milicho habebat,

a quo pugionem saxo asperari et in mucronem ardescere curabat Hic sive conscius iam ante, sive nescius et tunc primum suspicione arrepta apud se magna reputans proditionis commoda, uxorem adhibebat illius praecepti immemor, plus oportere scire servum quam loqui. quae sequebantur sacile intelligimus: ut semina saepius olim κακὸν αἱμιον se praebuit et saepe se praebebit, sic etiam Milicho consilium uxoris proditorem magistri eum reddebat Nero totius rei per delatorem certior factus acciri Scaevinum iussit, is magnam animi constantiam dictis adiiciens omnia, quae in se delata essent, explicare conatus, ultro incusat libertum idque tanta vocis atque vultus securitate, ut profecto ei creditum esset, nisi uxor Milichi multa et secreta eius colloquia cum Natali, qui ex intimis Pisonis erat, indicasset Tandem Nero nomina coniuratorum cognovit Piso, Seneca, lucanus omnes reliqui proditi sunt Senecam ωvMa coniurationis participem suisse non constat Tacitus enim suspicatur indicem eum nominasse, ut sibi Neronis gratiam

parare qui insensus Seliecae omiae ad eum conprimendum artes conquirebat Lucanus cumque eo duo alii diu abnuere impunitate promissa corruptus prior matrem ciliam indicabat. νLucanus detecta coniuratione nequaquam parem animi constantiam praestitit facile enim consessus et ad humillimas devolutus preces, matrem quoque innoxiam inter socios nominavit, sperans impietatem sibi apud parricidam principem profuturam. Suet. Verba Suetoniana is facile consessus' non congruunt cum Taciti , Lucanus, Quintianusque et Senecio diu abnuere , et luce clarius animum Suetonii Lucano insensum demonstrant, ita ut etiam sequentibus verbis, quibus pr0ditio matris narratur, fidem negare liceat, idque eo magis quod Vacca totam rem silentio praeteriit. Fortasse Nisar rem ac tetigit ubi suspicatur, eum qui Vitam conscripserit potius id egisse, ut ingenii

acumen atque sagacitatem ostentaret quam ut Lucani famam curaret. Quoquomodo se res habet, Lucanus conscios edidisse

a Tacito narratur fieri potest ut matrem quoque nominaverit; stimulus vero, cui Suetonius hanc rem tribuit turpior est quam cui credere possimus. Omnes coniurati morte poenas audacis conatus dederunt, praeter Lucani matrem Aciliam, quae, ut iam supra cognovimus, sine absolutione sine supplicio dissimulata est. Quum coniurationem breviter pro necessitudine Lucani historiae attigerimus, iam paucis singulorum coniuratorum sortem tractabimus. Auctor vel saltem dux coniurationis Piso venis bracchiorum abruptis vitam finivit, quum milites a Nerone missi venirent; moribundus in testamento adulationibus in Neronem se contaminabat λὶ Plautio Laterano tempus liberos amplectandi princeps non concessit, me arbitrium quidem mortis ei permisit

SEARCH

MENU NAVIGATION