De pontificum collegii pontificisque maximi in re publica potestate ...

발행: 1875년

분량: 40페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

2쪽

CONSTANTIUS FUND

5쪽

AM TE S. E. DE PONTIFICUM

QUAM

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

AB AMPLISSIMO

RITE IMPETRANDOS

SCRIPSIT

CONSTANTINUS SCHWEDE

URESDENSIS.

6쪽

Conatantivo uno.

7쪽

raptimo jure viri octi contenderunt, Italicis hominibus anxietatem quandam in curandis rebus clivinis insuisse, quae a Graecis aliena fuisset. . Quae nimia eorum cura Cum ex caerimoniis permultis tum praecipue e duobus Italorum moribus Cognosci potest. Primum enim, Si qua res major gerenda erat, eorum voluntatem iligenter exquirere solebant, deinde autem res varias et multiplices pro procligiis habebant, quibus caelestium iram declarari credebant. Qui universae gentis Italicae mores Romanis non cleerant. Constat enim, in eorum re publica et auspiciorum ut ita dicam contortum institutum a principio fuisse et sacerdotum magna collegia, inprimis augurum atque pontificum jam veterrimo tempore floruisse. Non solum n mines singulis iis, sed etiam pontificum collegium Romani instituerunt, quod sacris omnibus praeesset et omnia quae in rebus divinis curandis ubi visa essent suo arbitrio clijudicaret; non solum regibus et qui eorum vices sustinent interregibus jus auspiciorum de terunt, sed etiam augures instituerunt, viros omnium rerum a augurium pertinentium gnaros, qui illis assisterent. Quinetiam prodigia curantes eo diligentiae Romani processerunt, ut

libris Sibyllinis inspiciendis uumviros postea decemviros et quin-clecimviros deligerent, a tantum aberat, ut in cura deorum quidquam omitterent, ut et Etruscos haruspices et interclum etiam oraculum Delphicum consulerent. Itaque quamvis civitate libera constituta magistratuum potestas a jure sacrorum plane Sejuncta esset, tamen fieri non potuit, quin sacerdotes in re publica administranda multum valerent. Sacerdotibus sane non erat potestas exercendi leges in,

magistratibus quasdam res majores sine illorum ConsenSu gerere

non licebat Ac praecipue pontificum collegii consilia decretaque

8쪽

sequi eos oportebat collegio autem ei pontifex maximus praesidebat, cujus tanta erat vel potentia vel auctoritas vel potestas, ut Festus eum judicem atque arbitrum rerum divinarum et humanarum jure posset appellare. agna enim pars potestatis illius rerum divinarum infinitae, quam prius reges obtinuerant, in pontificem maximum elata erat. Qualis et quanta fuerit pontificum eorumque praesiclis in republica administranda auctoritas nunc nobis quaerendum erit. Quamquam permulta quae jam diu a viris octis exposita sunt, repetenda erunt, tamen quaestiones nostras propterea non inutiles fore spero, quod me eo cluxerunt, ut ommseni sententiis nuper in libro qui inscribitur Romisches Staatsrectit explicatis non nusquam Certis ex Caussis Contradicendum esset. raeterea a res nonnullas e quibus non dubitatur accuratius exponenda quaΟ- clam afferam.

Institutum esse pontificum collegium a Numa Pompilio rege

SCriptore veteres Consentiunt. i)Apparet igitur ex sententia Romanorum collegium illud a clato regio jus et potestatem accepisse iisque temporibus, de quibus literae certa nobis tradunt, jam diu exstitisse. Quot principio pontifices fuerint, liquido clicere non OSSumuS. Livius in libro primo c. XX' non e collegio loquitur, sed de pontifice κατ ἐξοχην, i. e. e pontifice maximo, Cicero autem in librorum quos e republica composuit, secundo C. XIV quinque pontifices fuisse narrat ac de praesicle illo collegii prorsus taCet.

Cic. de rep. II. I , 6 Idemque Pompilius ... Sacris e Principum numer ponti lues quinque praesecit. Cic. de orat. III. 9, 3 sed ut pontifices veteres

propter sacrificiorum multitudinem tres viros epulones esse Voluerunt, cum essent

ipsi a Numa, ut etiam illud ludorum epulare sacrificium facerent, instituti. . . Liv. I. ao: Numa pontificem deino Numam Marcium M. s. ex patribus

9쪽

Etiamsi quinque pontificum numerus cum triplici veteris populi Romani distributione in Ramnes, T. ities, Luceres minime consentit, tamen, cum nihil aliu obstet, fidem Ciceroni habendam esse censeo. Sane quattuor tantum pontifices legis Ogulniae tempore a 454 3oo fuisso Livius narrat', secl sine ubi facile potuit acciclere, ut

pontificis unius morte ad eum numerum Collegium redigeretur.

Quo ipse Livius intellexit, qui de augurum CoHegio scripsit:

quemadmodum a quattuor augurum numerum nisi morte duorum i redigi codegium potuerit non invenio . Praeterea etiam prius quam Cn. Domitii Ahenobarbi lege sacerdotum comitia annuis magistratuum comitiis apponerentur, interclum factum esseConStat, ut saCerdotiis aliquamdiu vacua manerent. Ita ut exemplo utar in locum pontificum eorum qui proelio Cannensi ceciderant non prius quam exeunte anno novi suffecti sunt.' Quod si Livium sequemur, qui lege Ogulnia Sacerdotum numerum ita auctum esse tradit, ut quattuor pontificibus, quinque auguribus e plebe adlectis octo pontifice et novem augures eSSent, sacere non poterimu quin pontificum numerum a principio

uno minorem quam augurum fuisse censeamuS.

Neque id postremo omittendum est, quo Cicero in oratione cle haruspicum responso habita' nobis resert: quo tres Pontifices statuissent, i semper populo Romano, Semper senatui, semper ipsis dis immortalibus sati sanctum, satis augustum, satis religiosum es Sevisum est. εInde enim sequi videtur, ut tres pontifices antiquo tempore majorem codegii partem expleverint. ε)Quod muli dixerunt, regem cum idem omnibus rebus divinis et humanis praeesset, in codegio pontificum sedisse et ita Tarquinio

expulso a quattuor sacer tum numerim Couegium reclaCtum esse minime probaverim. Nec Ommsen assentiar, qui se initio pontifices fuisse eorumque numerum lege Ogulnia ad novem auCtum

esse putat Quae defendens eo nititur quo Barcitius docuit L),

10쪽

indices sacerclotum sexti ab urbe condita saeculi quos apud Livium legimus, novem pontificum loca quattuor patriciorum, quinque plebejorum ostendere. Sed ipse Ommsenus concedit, intra annoη

54uo et 36lai denuo pontificem unum ex plebe facile posse

additum esse ac jure adclit: eo fortasse tempore quo septendecim tribuum comitia pontifici maximo creando instituta sutit. Quo si ita se habet, minime coacti sumus ut id quod Livius perspicue narrat et saepius repetit, octo pontificum numerum lege Ogulnia institutum esse salsum habeamus. Sin autem fidem Livio habendam esse censuimus, fieri non potest, quin quinque, non sex pontifice principio sacris praefectos esse Statuamus. Nam si sex fuissent, quam causam fuisse putabimus, cur non totidem pontifices quot augures plebej ex plebe adscribi ellent, Cur non in utroque collegio majorem locorum partem occupare Studerent ΘSulla lege Cornelia de sacerdotiis pontificum augurumque collegium ampliavit, ut essent quindecim, tum Caesar sextum decimum addidit locum'), postrem a. 725la Octaviano infinita data est licentia, ut suo arbitrio quot vellet sacer lotes adlegeret. Utrum jam regum temporibus praeses collegio pontificum fuerit, ut Livius putat, ' an libera clemum re publica constituta Creatus sit, ut vult ommsenus,h ea de causa inutilis quaestio est, quod praeses ille, quamdiu reges summae rerum praefuerunt, nullo modo majorem quam ceteri pontifices potestatem habere potuit. Rex enim, non pontifex sacerdotes legit, regi, non pontifici jussuit multandi illos.' Esse potest, ut maximus pontifex antiquo tempore pontifex aetate maxime provectus dictus sit imaximus

8 Liv. P. 9. ii Cass. XLU, I, 4 τοῖς τε γαρ amares νιξι καὶ τοῖς οἰωνισταῖς, ων καὶ αυτος ἡν, τοῖς τε πεντεκαίδεκα καλουμενοι ἔνα κάστοις προςένειμε. cs. Dio Cass. XLm. I, 9. cf. . o. I, 32 et praecipue II. a id sacerdotium scit. eo tempore institutum sacerdotium regis sacrorum pontifici h. e. maximo subjecere. Semper de pontifice κατ' ἐξοχήν, i. e. de pontifice maximo Livius loquitur. β Rom. Gesch. . Aufl. I. S. 35. ' Cic. de rep. Π 9, 6. 4, 26. Liv. I. o. Dion Halla II 6 Sq. Hic exempli gratia de Vestalibus dicit: αἱ δὲ θεραπευουσαι την θεον παρθενοι τετταρες μεν ησαν κατ' αρχὰς τῶν βασιλεω ν αυτας αἱρουμενων ἐφ' οἷς κατεστησατο δικαιοις ο Νομας. s. Dion Halic. m. 67. Plut Num X Zonar. 7 8.Dj0jij odi MIOOQ le

SEARCH

MENU NAVIGATION