De usu artis anatomicae oratio A. Cocchii Mugellani ... habita in bibliotheca insig. nosocomii S. Mariae Novae 3. id. Mart. 1736 ..

발행: 1736년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

quorum hic copia est cum snt alibi rarissima , & observationes sibi

peculiares conscribere , quo nihil est neque certius neque expeditius ad perfectam artis cognitionem adipiscendam . Chirurgorum Vero adolescentium animis , quorum hic celeberrimum gymnasium est , numquam satis inculcari posse morborum sedes qui manu curari debent, quaeque parteS tuto secari nequeant, ossiumque positus & figurae , quibus ubi iniuria accessit non aliunde auxilium expectare fas est, quam a Perita chirurgi manu . Quare prudentissime voluit ut medicorum cuique facultas esset ea corpora perscrutandi , quae viva servari non potuerunt , & clarissimis professoribus qui

iuventutem hanc erudiendo tam bene de universa civitate promerentur, a Screnissimo Magno Duce impetravit ut & ego multo cum meo ho

nore Disiligoo by Corale

52쪽

ORATIO.

nore iuberer, meam qualis eacunque

st industriam adiicere f

. Quod ego non modo facile patior , sed maxime gaudeo hanc praeclaram atque amplam mihi occasionem dari ea studia renovandi quae ab ineunte aetate plurimum amaVi, hortatu praecipue doctissimi praeceptoris Τhomae Puccinii , quem ex hoc ipso loco splendidam de huiusmodi rebus orationem habentem aliquando audivistis , qui mihi multisque bonis maxime flebilis, tam cito

contra spem ereptus est . Et clarissimorum quoque virorum fama non minimum incensus fui , quorum non nullos veterum exemplo adivi, quia busque me vel magistris vel amicis usum esse, vel tantummodo collocutum , ut Vera fatear , haud parum florior . Eoque magis quod eorum immortalia scripta videam in multa admiratione nostrorum etiam homi

53쪽

num esse . Cur hic honoris causa non mihi nominandi sint Verneius, qui Ρecquetum audivisse memorabat,

Boerhavius p quibus cum ego consilium aperuerim de edendis celebribus illis Graecorum chirurgorum libris ex antiquissima' & optima bibliotheca Μedicea , quod a Bartholinio & Tollio frustra tentatum antea fuerat, tantam ex illorum cohortationibus alacritatem cepi , ut omnia inde anecdota ad eam rem facientia iam exscriptaim , quae vel longius premere vel imperfecte admodum edere opus fuisset , nisi opportunissisma haec occasio mihi data esset antiquorum illa praecepta ex ipsa veritate , id est oculata observatione

illustrandi

Quod factum non modo proba

vit SERENISSIMA ELECTRIX dc prin

ceps piissima Magni Ducis soror , sed

54쪽

ORATIO.

sed ea qua est clementia & erga.

literas dc bonas artes omnes benignitate , antiquo regiae suae gentis more etiam suasit , cui me meaque plurimum debere & hoc nomine dc aliis multis summa cum Veneratione& animo gratissimo fateor. Cum V

ro id quod mihi assignatii muneris,

Moderator amplissime , non minus commode' studiis meis cessurum sperem , quam consilio a te sapientis ime suscepto inserviturum , maximas tibi gratias & ago & habeo , & voluntati huic tuae de promoVenda medicina & chirurgia, omni animi impetu me semper obsecuturum polliceor. Quicunt Ierigutur aggresti Vesae auditores optimi , ad antiquissimana atque omnium gentium si diis iam Paene perfectam naturalis philosophiae partem , quae hominis cognitionem ex ipsa corporis contemplatione &experimentis tutissime tradit , aliis

55쪽

quidem disciplinis . opportunam , sanitatis vero humanae praesidibus artibus medicinae & chirurgiae maxime necessaἰiam , is sciat me facilem comitem sibi more Socratico habi- . turum in eruenda ex ipsis rebus veritate . In quo operoso negocio expediendo si quid scientiae deerit, voluntatem saltem & diligentiam, ut vestra fert humanitas, boni consulite, & meliora in dies conanti i dulgentia & favore vestro animum

SEARCH

MENU NAVIGATION