De usu artis anatomicae oratio A. Cocchii Mugellani ... habita in bibliotheca insig. nosocomii S. Mariae Novae 3. id. Mart. 1736 ..

발행: 1736년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

apud nonnullos audire Erasistratum atque Herophilum quasi nocentes illos homines non sine dirae crudelitatis crimine vivos inciderint.. Quod si vere secerunt merito vituperandos fuisse censeo, quod cum scelere curiosi exitium aliquibus atrocissimum attulerint , quos esse praesidio

cunctis oportebat. Sed, cum Epicharmi celebre dictum teneam, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere , dicam libere quod semtio , damnatorum corpora a nobi

lissimis illis medicis fuisse dissecta

postquam scilicet eos carnifex enecasset ex hominibus cadavera secisset, .ut nostra etiam aetate publicis in scholis fieri consuevit. Cum vero id esset omnino insolens & vulgo videretur etiam inhumanum, nil mirum si rumor inde sinister emanavit de utriusque solertissimi medici crudelitate, quem rumorem, ut Ple

22쪽

rumque Praevalent peiora , multi avidissime crediderunt , non secus ac

nostrorum avorum memoria eadem.

immo & iniquiori falsa criminatione insimulatos fuisse scimus & Bonar tam & Carpum & Vesalium saeculi siti ornamenta . Nescio enim quo malo fato medicina quae sanitatem promittit qua nihil esse debet ho-imini carius, nonnullos omni aetate obtrectatores nacta est , praeclaros Ceteroquin viros , qui nimium ad male dicendum arti praestantissimae& salutari se proclives ostenderunt, acerbe serentes ni fallor quod non aeque liceat morbis omnibus mederi ,& quod vel invita medicinae via leti, scinet calcanda sit. Hinc Empiricorum illae quer lae, de inani & subtiliori medicinae studio, hinc perpetuae atque acres accusationes in veterum praesertim Romanorum libris obviae , quas s

23쪽

pervacaneum est & pudet refellere Huiusmodi & illa Ciceronis esse videtur , aperuisse scilicet medicos corpora ut viderentur ea nosse, ipsorum

enim intererat, nec eo tamen ut aiebant empirici notiora fuisse illa, quia possit fieri ut patefac a & detecta mutentur. Quibus quidem verbis innuitur fortasse haec ipsa de qua loquebamur Erasistrati & Herophili

humanorum viscerum consideratio, quam dum Celsus quoque memorat, bc in vivis hominibus factam fuistia, dicit , vereor ne nimium credulus empiricorum sermones ut facere saepe solet retulerit , cum praesertim eius aetati proximus neque sordidus auctor Quintilianus , qui scripta eius omnia viderat , suspicionem nobis iniecerit de mediocri illius imgenio , & de collectis aliunde medicinae praeceptis, praeclaris illis quidem oppido bonis , quam ab artis

24쪽

ITtis ipsius exercitatione a qua Romanum hominem se abstinuisse, & cre- λ ηdibile est , dc revera iis. qui clinicam callent imultis ex locis apertissime patet. De Erasistrato quidem res esse

Videtur extra omnem dubitationis aleam , non nisi mortuorum corpora

secuiste , cum enim fallae & absu dae illius sententiae 'auctor fuissse perhibeatur cuius causa ludibrio etiam se minoribus fuit, sanguinem scilicet

non contineri neque ineste in arteriis , idque in . solis cadaveribus ob tineat quis non videt solam cada-Verum observationem errandi ansam egregio viro praebuisse λ . - a Praeter. Celsum vero meminit anatomes in vivis ab Herophilo pe petratae Tertullianus , cuius viri t stimonium .gravissimae in aliis rebus au noritatis, de hoc facto. non magni faciendum putaverim , quod, ab eius

aetate longissime abest , & est de re C cuius

25쪽

cuius ille erat ' minime sollicitus quamque declamatorio stilo exaggerasse videtur . Neque ad confirma dam vivorum, resectionem a medicis aliquando adhibitam, multum facere crediderim q. e a Theophane de Constantino Leonis Isaurii filio imperatore narrantur , qui. medicos ad quendam: damnatum iamque manI-bus pedibusque truncatum adduci voluit , ut dum vivo alvus atque praecordia inciderentur , omne Viscus in eorum conspectum veniret. Quae Theophanis narratio , apud quem

si vera fas est dicere , subinvisum fuit Constantini nomen, in hi storiam

quam Vocant miscellam translata &perversa ut pleraque illius sunt , non neminem in errorem induxit, qui crudelem medicorum consuetudinem inde evincere conatus est . Eoque magis suspicari licet paucos hosce vivorum sectimis assertores c

26쪽

ius medici insimulantur, aliqua falla cia deceptos futili, quod altum ea de re silentium apud reliquos omnes an liquos scriptores sit, quorum etiam id memorasse intererat praecipueque Plinium atque Galenum , qui copia &multiplicitate ceteros facile superant. Recentiorum vero & plerumque vulgaris doctrinae hominum auctoritatem nihili faciendam censeo , apud quos & Celsi & Τertulliani verba vel millies repetita invenire est, nullis c niecturis nullisque rationibus, sed conviciis tantum erga dissicillimam atque immerentem artem locupletata. Magnorum ergo regum , ut eo redeat unde aberravit oratio, Antiochi & Ptolemaei clementiae, & illustrium medicorum Erasistrati atque Herophili sedulitati , humanae naturae doctrina debet quod ante viginti saecula oculis manibusque ex ipsius humani corporis perscrutatione com-

C a parari

27쪽

parari coeperit , quod scientiae omnis longe optimum est principium & fons.

Hinc certe primum manarunt quae medicis magno deinde auxilio fuere Veriora dogmata, ad morbos seu curandos seu deploratos non attingendos , praecipueque ad chirurgica opera praestanda, quorum pleraeque administrationes ab eo . tempore Graecis adinventae quasi per manus traditae ad nos usque pervenere. Quod autem medici insequentes cadavera hominum secare denuo neglexerint , id. non eorum socordia factum fuisse

credendum est , sed ob regum &populorum repugnantem religionis vel iustitiae causa voluntatem . Nam post Ptolemaei Philadelphi aetatem inva- . luisse videtur apud Grecos consuetudo, quam & Romanos Graecorum in omnibus aemulos observasse novimuS, non negandi corpora eorum qui capite damnabantur cognatis ipsorum,3 vel Disit ipso by Gorale

28쪽

vel dandi ea quibussibet petentibus ad sepulturam , immo & sepeliendi non aliter quam si petitum & permissum sit , ut e commentariis divi Augusti refert Vlpianus & ut Paulus faciendum esse putaVit. Qua consuetudine quae humanitatis plurimum habere videtur , nihil unquam potuit medicorum studiis atque adeo ipsi hominum incolumitati

magis adversum atque nocentius obtingere . Oportuit enim illos sola ossium humanorum compagine contentos esse , quae in schola Alexandrina praeteritarum fortasse sectionum reliquiae ostendebantur, huiusque spectaculi caussa in Aegyptum naVigare, vel fortuita per vulnus interiorum vivi hominis partium observatione uti,

quam draumaticam anatomen Vocavere , vel denique sola brutorum Vi- escera inspicere , ut ex nio querela & ex innumeris Galeni Rufi testimo-

29쪽

leni locis colligere est. Ideoque nemiani mirum elle debet si nulla exem pia dissectorum hominum in tot veterum scriptis post Herophilum oc

currant , Praeter unum aut alterum

vel hostis in bello caesi, vel mortui infantis expositi, quos nimia quoque cum festinatione & quasi meticulose dissectos fuisse animadvertimus. Non ideo tamen ignavos fuisse putandum est in perquirenda hominis natura elarissimos illos medicos , qui deinceps vel in Graecia vel in urbe Roma totius orbis celeberrima ingenii la de atque artis peritia floruerunt. Solerter enim in hoc studium incubuisse

ostendunt tum eorum chirurgica sa-cia, tum praecepta quaedam & certa& salutaria, quae ex eorum fragmentis erui possunt , tum libri qui ab ipsis conscripti memorantur. Adeo ut credibile sit hac parte sapientiae excelluisse Asclepiadem , Μusam, Amchige-

30쪽

chigenem, Soranum , Marinum, quorum maxime scripta periisse dolemus . Rufi autem & Celsi diligentia in recensendis humani corporis partibus , Aretaei dc Aureliani in indagandis morborum caustis 5c locis admirabilis sagacitas , cui non Persuadeat certilliinam eos existimasse sanitatis restituendae methodum hominis cognitionem Θ Adeo ut si empiricos , quibus dissicilior omnis perscrutatio fuit invis dc nonnullos fortasse rnale dialecticos disciplinarum omnium irriseres excipiamus , neminem ex antiquis nominare liceat qui genus hoc scientiae non maximi fecerit . Cuius quidem studio aequales suos omnes vicisse constat Galenum, qui licet hominem numquam se cuisset videatur , ita tamen diligenter superiorum libros excussit , dc quae casus obtulit vel mortuorum ossa Vel

SEARCH

MENU NAVIGATION