장음표시 사용
31쪽
vel vivorum Vulnera inspexit , &animantium tam frequentes & privatim & publice sectiones administravit, ut posteris suis spem paene omnem per multa saecula aliquid arti dissicillimae adiiciendi praeripuerit . Hanc ille ornate adeo & c piose pertractavit, ut suae gentis homines , apud quos literarum studia paulo diutius utcunque stetere , in solis eius libris haberent , unde res huiusmodi aliquatenus cognoscendi desiderio satisfacerent, immo praecipua huius doctrinae capita ab ip hausta vel decies repetita observare est in scriptis medicorum qui sunt illum proxime insecuti. Neque medicos tantum ea cura incessit infelicibus illis temporibus ad barbariem
vergentibus , sed theologi praesertim valde sunt eo studio delectati , ut Gregorius Nyisenus, Meletius, Theophilus, & aliis hac in re praestantior
32쪽
Nemesius Emisenust, quorum etiam- lelegantes libelli de hominis na- R Ae , u
tura & opificio leguntur Cum autem res Asiae atque Europae , ab australibus illic , a borealibus hic barbaris funditus eversae fuissent , & gymnasia ubique deleta, desit Alexandrina medicorum schola quae tot saeculis primas toto orbe obtinuerat , & refertissimae bibliothecae libri omnes dispersi fuerunt , ut. narrat Abulpharagius , ad calefacienda Alexandriae balnea , &semestri spatio combusti . Quare genus humanum ab eo saeculo In imum ignorantiae barathrum dela-ptam eli , paucis tantummodo lite rarum vestigiis remanentibus apud Graecos 5 apud Latinos literatores per occidentis terras in agris sit vis resigiosis tu' locis abditos atqux palantes . Nec multum auxilii ut
emergerent' attulere ipsi Arabum .
33쪽
principes , qui ob gustatam deinde Graecorum sapientiam, disiectas disciplinas omnes restituere conati sunt. Vix enim pauca a Graecis translata
delibasse videntur Arabes scriptores philosephiam spectantia , dialectic rum Vero tricis impliciti & nugacibus quibusdam religionibus impediti
humanae naturae dodirinam excolere nequiverunt . Fatendum tamen
est in tantis tenebris eos vidisse huius scientiae praestantiam , quam nonnunquam queruntur experimentis assequi non posse , cum ceteroquin& medicinam & chirurgiam maxumi fecerint, neque contemnendis corollariis ditaverint Paulo felicius res cessit Italis nostris, qui cum disciplinas omnes & Latinum sermonem ipsum ob frequentes barbarorum depopulationes paene intercidisse viderent, prudentishmo consilio publica gymnasia in variis It .liae
34쪽
2 Tliae urbibus condidere , ubi sapientiae profestares, quos optimos quisque nancisci poterat , undique advocati sunt, ut cunctas quas colligere licebat veteris doctrinae reliquias suis adolescentibus traderent , quae tanquam semina fertili humo commissa& diligenter exculta, post paucas aetates in omne genus solidioris scientiae crevere. In primis fuisse videmus disciplinas omnes medico necessarias , quas etsi protinus non e Graecis fontibus haurire sed ex Arabicis rivulis lutulentas excipere necesse fuerit , grande tamen facinus ante quadringentos annos primi mortalium maiore tostri aggressi sunt, corpora scilicet punitorum homunum apertissime & publice in sch lis secanda & ostendenda esse perpetua lege sanxerunt Cuius quidem exempli gloria
merito celebrandi sunt Bononienses, - D 2 apud
35쪽
apud quos primus Italorum Mundinus anatomicum librum humanis inspectis cadaveribus conscripsit. Fuere haec tamen levia doctrinae de homine primordia, si cum studiis comparentur quae ducentos fere post annos quam plurimi egregii viri in Italia ad hanc rem contulere . Cum primum invaluisse videtur omnium Optima consuetudo , corpora quaecunque hominum haberi poterant, vel etiam morbo defunctorum incidendi , quoniam in tanta & phil sophiae Christianae sapientiae claritate nullus id prohibere poterat , iniuriae faciundae metus iis qui iam cives esse desierant , nullaque religio
fabularum manium absterrere, quae res antiquis ad cognitionem impedimento maxime fuerant Nova haec incidendi licentia ante annos paulo plus ducentos coepta,
36쪽
bonum tam cito evaserit . Huic. quippe debemus certas de abditis morborum caussis observationeS, quarum primus omnium ni fallor exempla elegantissime descripsit popularis noster Antonius Beniventus , quem plurimi deinde sunt imitati. Neque . aliunde orta est liberalis illa audacia qua nostri homines medicorum ing inia a veterum erroribus asseruere, excussa auctoritate cuiuscunque magistri, ubi contra res ipsa loquitur. Hinc veriores & suis numeris & partibus
expletae descriptiones, quae nonnunquam occurrunt . in maiorum nostrorum libris. ut Carpi, Columbi, Falloppii, Arantii, Eustachii, & Vestalii, si fas tamen est nostrum hunc appellare , cui cadaverum secandorum copia primum apud nos libere fuit,ic plures annos in celeberrimis Italiae gymnasiis multo cum plausu docuit. Hinc ad vivum effictae niti-
37쪽
dissimae & veris simillimae imagines, ut pleraeque ipsius Vesalii, Caiserii& Fabricii, & quae sunt in magna hominum admiratione diligentillimi Eustachii .
Neque sine illa cadaverum scrutandorum facultate credibile est C lumbum , & Caesalpinum, Veram cordis & canalium adiunctorum fabricam& usum , sanguinis scilicet transitum Per pulmonem , Videre atque intelligere Potuisse , quae ad celeberrimum illud de sanguinis circulatione inventum viam deinde faciliorem stravere . Cuius gloriam etsi homini Bri-
tanno libenter concedamus, qui eam ex omni parte patentem, atque apem
tam fecit, & quae inde sequuntur ad hominis atque animantium, Vitam , naturamque intelligendam planissime explicavit , non mediocris tamen Italiae laus putanda est , ipsumque Ηarvaeum & qui ad exteras natio
38쪽
3Ines hanc scientiam primi attulerunt, fere omnes nostris in terris diu ad- Venas atque hospites discendi caussa
Ac tanto deinde cognoscendae humanae fabricae studio flagrasse cultissimas quasque Europae gentes Videmus , ut nullus fere locus staut celebritate & opibus, aut doctrinae laude insignis qui praeclaro aliquo anatomico invento hodie non glorietur . Praeter enias Britannos quibus felicissimum illud omnium debetur , merito se extollit Gallia ob monstratum verum chyli ingressum in sanguinis iter , atque ita liberatam ab errore vetustissimo medicinam. Septentrionalium regionum accolae sibi tribui gaudent detectum
tenuis imarum venarum genus , antea non Visum , quas lymphaticas appellant , quibus ignoratis , intelligi nullo modo poterat universus humo
39쪽
rum circuitus. Cui vero non laudata Batavorum industria , qui primi cavos canales corporis colorato liquore vel cera opplere mirabili artificio didicerunt , unde vasorum minutissimae propagines in conspectum venere , viscerumque & glandularum recondita structura , circa quam tot saeculorum sagacissimi artifices allucinati sunt , nostro demum apertissime innotuit P Quae partium corporis humani .elegantist 1imae conditurae , in dissitas terras asportatae , occasionem dedere &Scythis & Sarmatis anatomes studium suscipiendi , unde conscriptos apud cas gentes, sola quondam feritate celcbratas , anatomicos libellos, longo itinere ad nos nuper advectos, non sine magna oblectatione perlegimus
dieque in tanta Ingeniorum aemulatione Italorum animos incitatos
40쪽
non suisse credendum est Vel non . habere quod sibi plaudere possint .iVenas i certe chyli feras, quas frustra vidisse novimus antiquos, primuS Omnium vidit & intellexit Asellius, qui etsi fines earum non bene persecutus fuerit , ea tamen est illius inventi utilitas , ut sua magna laude auctor fraudandus non sit . Sed quis de humanae naturae doctrina non Optime meritos agnoscat Borellium atque Bellinium , qui acutissimas rationes a penitiori philosophia desum-tas , primi omnium ad explicandas vivi coiporis a bones & motus ingeniose adhibuerunt Ziauamcunque vero laudem si perare videtur, mirabilis illa ac paene clivina Malpighii facultas , abstrusi Ia omnia naturae intime indagandi& perfectissime describendi . Hic primus non solum praecipua Vitae organa' in suas partes resoluta & di- .
