De usu artis anatomicae oratio A. Cocchii Mugellani ... habita in bibliotheca insig. nosocomii S. Mariae Novae 3. id. Mart. 1736 ..

발행: 1736년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

visa patefecit , sed quod plurimi

faciendum est , posteros omnes suo e mplo docuit . in omni maturali

historia a: ficto verum . secernere/. Hic simplice in atque unam , eamque perpetuis mechanices legibus obstriactam methodum naturaei , in Cor 'prarum Viventium actionibus obeundis innumeris experimentis detexit explicavit , & longe dii sitas olim plantarum atque . omniS generis anim lium & humani corporis observatio nes felicissime iunxit , mutuamquc sibi lucem afferre atque in eundem scopum collineare offendit , Verum aetas haec nostra praeteritas omnes facile superato in excolenda hac iucundilsima naturalis phi- losophiae parte , quae . collatis toti gentium studiis iam est eam amplitudinem consecuta, atque adeo certis experimentis innititur , ut omnium -sapientum animos Valeat allicere

42쪽

Nemo enim est qui non videat Veis ritatem .sui ipsius causta expetendam eise , cum nihil tam conducat ad abolendam stultitiam , & errores e animis hominum eruendos , quam res Plurimas , cuiuscunque generis iulae sint , certo cognoscere . Nam vel perfundiorie universitatem hanc contemplanti patebit res cunctas perpetuo quodam nexu inter se i gi. ut

nihil aliud veritas esse possit quam .

rerum ipsa natura . Quam ob rem cum duo summa corporum genera

philosophorum contemplationi obiiciantur , viventia scilicet 6c vitae ex-Pertia , nemo qui non sit plane hebcs iactum satis estis putaverit , si

motus omnes , qui massas materiei inertes cient, propagatos & a Perenni una & ignotae naturae caussa oriundos . animadvertat , sol gravitas illa seu mutuus , impetus dicatur ,

nisi simul motus alterum priἡcia. E a pium

43쪽

pium omnino' diversum in corpori . bus Viventibus agnoscat , quod gravitatis legibus minime obtemperare videtur. Cuius principii cum unus quisque . nostrum. instam sibi vim perpetuo sentiat, qua Vivimus cogi

tamus atque movemur , nonne eum

qui recte philosophari velit, oportebit, sui ipsius corporis partes , quae Rra & instrumenta Vitae atque by , exactissime cognoscere, i ut virtutem quae illa movet , facilia limo . negotio valeat frequentissimo certoque experimento metiri , ceterorumque deinde animalium &plantarum corpora mechanica quadam & mirabili ratione vitae viribus mota apertius & iucundis ime intelligere P. Eaque de Caussa corporis humani contemplatio philosophis praeterea debet esse carissima , quod neque res alias intelligendi recte

spes ulla esse possit , nisi prius sen-

44쪽

suum nostrorum organa perlustrentur , unde scientiam omnem primum proficisci necesse est . Ideoque ni fallor qui veterem philosophandi

rationem avorum nostrorum memo

ria magna ex parte mutarunt , &luculentae qua nunc fruimur physicae disciplinae viam stravere , oculorum praecipue fabricam ante omnia sibi diligentissime cognoscendam esse putarunt , sine qua nec lucis phaenomena explicari possunt , nec certo cognosci fideles rerum imagines quae inde animis imprimuntur Quanti vero ponderis sit corporis humani notitia , Platoni &Tullio usurpata in praeclara illa quaestione de natura deorum , quod argumenti genus sanctis quoque theologis mirum in modum Hacuisse videmus , ii melius norunt qui sublimia illa docent , ut iuris consulti vident quae commoda praestare

45쪽

stare possit iis qui publica auctoritate

civium delicta cognoscunt . Neque privatim moderandis uniuscuiusque moribus parum conferre poliant semina illa continentiae & temperantiae, quae frequens corporum rese mosuppeditat , eorum hominum quos vel vulgivaga venus vel malestiada'

cupediarum ingluvies iugulavit. Vident profecto . 1bli anatomes studiosi quam levi principio vel infirmi a valetudo , vel gravissimi plerunque morbi oriantur , & quam facile se pe vitari possint si boni serventu mores , quos scilicet neque desidia .

neque luxuria vitiaverit . Cum autem nemini melius pateat quam cer-'ta sit cito moriendi necessitas, & intima corporis quam caduca , adeo ut neque imbelles nec delicatuli valeant effugere aut senium aut quae nos undique fata circumstant, facile' credideram ex hoc spectaculo bonos oc

46쪽

rtes fieri adolascentes, ut mortem etiam contemnant , in quo summa virtus hominum sita est . Et quoniam vita brevis Om m S lan eis A im isse gam inchoare nos vetat, nemo Videt se

apertius quam sit delirio similis inta explebilis illa pecuniae colligendae

libido , qua nonnullorum qui Parum erant anatomici avida ingenia laborasse novimus , quasi se crederent, nonnisi post aliquot saecula morituros , nullumque finem esse debere parandi praesidia vitae diuturnae . Nonne putatis auditores vitae humanae cognitionem , quae a tot . fragilium machinarum levis.

simo motu PQ ec , crebratamia adeo mortalitatis recordationem , quemcunque sanae mentis abster

47쪽

Igitur ut universm politioribus hominibus & ad augendam scientiam,& ad mores temperandos, opportuna est corporis hun iani t exquisita cognitio , ita quorundam praesertim arri- sicum facultas ea maxime crescit .

sculptoribus & pictoribus d suo

: exemplo ostenderunt quicunque' ea-

is c rum artium praestantia celebrantur, i . medicis Vero quibus sanitatem civium tueri & restituere propositum, est , prorsus necessaria ab omnibus aetatum omnium sapientibus habita fuit. Quotus enim quisque est qui temeritatem artificis non improbet si machinam , cuius partes organicas Carumque tiexum & vim pri Vatam penitus ignoret, casu quodam labefactatam reficere aggrediatur P Eoque magis si illa fuerit quantivis pretii& exilibus fragilibusque membris &irreparabili damno obnoxiis contexta. Quare stultissima empiricorum natio

48쪽

ORATIO. 4 Itio, qui maximo etiamnunc universi hominum generis detrimento, corP ris humani cognitionem revera dissicilem veluti supervacaneam damnare non verentur , nullo modo V

bis qui sapitis fraudem imponere debet , sed potius praeclaris medicis

nostris auctoribus , qui ciVitatem hanc Ornant, quorumque aliquot hic adesse magno meo honori duco , existimate auditores non aliunde proficisci, si quae sunt quae arti nostrae vitio verti merito possint, quam ex nondum penitus explorata hominis natura. Neque putate quaecunque irrita anilia foeda ac ridicu

quando adhibita fuere , nec quae fri-- tac svalida mechanica & multarum . gentium usu comprobata Pueriliter timentur , ab aliis quam ab ima 'peritis anatomicarum disquisitionum vel inventa fuisse vel explosa . Sed F Om-

49쪽

lium ea postulat medicinae pars quae manu curat j, vetustis ima i magnaque ingeniorum contentione, omnibus saeculis exculta , cuius eL fedius cum sit evidentissimus ceteris medicinae partibus , quae reconditis quidem sed tamen similibus morbis succurrunt, optima praebere potest fundamenta, ideoque ante alias ordine non perturbato addiscenda est. Cum autem chirurgus aut vulnus accipiat aut faciat, & quae ad ossa pertinent adhibita plerunque vi perficiat , nemo tam s olidus esse potest , qui neget omnium Vel minutissimarum corporis Patrium ChIrurgum esse peritissimum oportere Quae cum ita se habeant, intelligitis auditores qua nam laude donandus sit vir eximius , qui poti-

50쪽

principe , curator huius valetuditiarii praefectus est , nihil potius habuit quam medicinae oc chirurgiae itudia quibus rebus maxime indigentadiuvare . Sensit enim ut est ingenio & beneficentia praestantissimus locum hunc, qui collatis privatorum opibus & principum patrocinio in hanc am litudinem excrevit, ut pau- f peribus aegrotis non solum urbanae ι plebis sed rusticanae quoque & ad- Venis excipiendis & integre curandis suiliciat , non posse aeque Omnium ordinum civibus , divitibus scilicet etiam Jc primoribus opitulari , &ipsius urbis gloriam extendere , nisi ex hoc quali seminario salutariam artium , medici & chirurgi quam optimi & experientissimi prodeant. Vidit autem omni ipse doctrinata eruditus id fore facillimum si me

dicis liceret morborum veras causi as

SEARCH

MENU NAVIGATION