De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Catullus. IOdi, & amo : quare id faciam sertasse requiris. ,

Nescio, sed fieri sentio. &excrucior. si uHuiu simodi aute coni ictus affectus ex voluptate, &dolore; in gustu quoque percipitur, ex vano quod raspatum vulgo, & nonnulli austerum vocant .smul enim & delectat, & linguam vellicando dolorem aia fert. Quod in coitu etiam ob seminis excretione accidit. Verum hic non est verus dolor, quem in nostra disputatione proposuimus: sed magis, quaedam molestia, ac tristitia . haec tristitia, & voluptas simul in motu sentiuntur ; & a Galeno aliquando secundo de Locis affect.dolor pruriens dictus est. Eadem it

que parte, dum motus sit, voluptate ac dolore capimur : sed cum res iam facta est, aut Vno, aut altero afficimur. In morbo enim aut excitatur dolor, aut

voluptas. Ad aliam vero dubitationem dicendum est,quod Animus in dolore contrahitur, & in voluptate diffunditur , ut Alexader docuit quarto Quae stionu naturalium. Manifeste autem illud apparet in his, qui subito dolore corripiuntur: quoniam conistrahunt articulos, & spiritus: at hi in voluptate dicsunduntur, & dillenduntur articuli. Nec Ciceronis haeresin modo probamus, qui cum corpore, aut eius particula dolemus ; nullum motum pati animum persuadere conatur, exemplo illius', qui morbo a ticulari laborabat Arist. enim &Hippocr. censen

quod qui particula aliqua corporis dolent, & dolorem non sentiunt, iis mens aegrotat.Quod si quis animo dolorem percipit, ac minus torquetur; haud ac firmabimus animum non dolere quod non adeo afficiatur,sed minus angi. Ad illud praeterea quod qua

62쪽

rebant, an dolor iuxta Philo phi sententiam acti ocorrupta , vel passio magis dici deberet: responde n- dum est, quoὸ nullo pacto dicere debemus eum e me

actionem, neque corruptam, neque vitiatam. Sed dolor passio , vel affectus malus, & prauus, vel constitutio mala contra naturam & violenta est : voluptas veris , est bona constitutio, ac naturalis. Alia insuper quaestio est,An differentia dolorum maiorem, vel minorem solutam continuitatem indicet ' Dicas quod cum dolor sit affectus prosectus a laesione, ri cessario laesionem indicabit. laesio autem , est intemperies, aut solutio continui. Ob id Galenus in Arte Medici qua de signis, dolorem indieiuni esse, aut s

latae continuitatis , aut intemperiei docuit:& secundo libro de Locis assect.ex modis doloris partes ais ctas cognoscere tentauit: quoniam sunt dolores, familiares magis Vni parti, quam alteri: quemadmodum Hyppocrates docuit, qui renum dolorem graisuem esse dixit. Sunt enim modi dolorum , & diis, rentiae plures, quas ab ipsis laborantibus audire licet , qui perinde se dolere aiunt, quasi acu pungantur . hinc dictus est pungens dolor. Rursus perinde ac si terebra perserentur; hinc dolor perforans vocatur. Aliquando grauitatis cuiusdam sensus percipitur, qua inierdum aliqua subiectarum partium si spendi videtur Aliquando videtur contundi partes aliquando, extendi. quorum,numerum ἱ Galeno habes secundo de Locis affect. Dicimus itaque ad dubitationem propositam , quod ex differentibus doloribus,maiori. m , Vel minorem,continui solutionem deprehendimus. ut dolor lacerans. & pungens,m iorem solutionem indicat, quam grauans aut alius eius generis. Post ruitio in dubium reuocatur, Aniii ii ex

63쪽

ex eommiseratione, quae alterius dolore habetur, non modo in animo, sed etiam in corpore aliquis e citetur dolor. nam in animo ex commiseratione d lore fieri , ex Philo pho decima particula Problem. habemus. &ut superius diximus, mente dolemus, cum videmus aliquem,vel uri, vel scindi. In dubium ergo vocarunt, an ex mentis dolore in nostro corpore excitetur aliquis dolor. Q Hibus fatisfaciendum est, quod&a pnilosephis,& a medicis concedendum id esse censemus. a medicis quidem quoniam accidentia animi non ob aliud animaduertenda esse perhibent, nisi quod corpus nostrum agitent. Excitatur enim aliquando atra bilis; aliquando flava, ut de Antiocho amore nouercae capto, monumentis mandatum accepimus. id quoque ut libro de Amoris affectibus diximus non minus philosophis fatendum est, ut ex verbis Aristotelis libro de motu animalium aperte docetur. Asserit nanque plane Philosephus, ex cogitatione, atque alteratione, alterari cor cumque alteratio fiat in principe parte,nil mim, si in extremis quoque magnae sentiantur differentiar. idque exemplo gubernaculi probat, in quo si parua sat mutatio; plurimum nauis tota mutatur loco. Nihil igitur mirum si mutato nostro principio, rubor, pallor,horror, tremor, & iis contraria, nobis accidunt . Excitatur enim calor stigusque: quae cum anfectiones generent, interdum dolor, interdum animi defectio sequitur , ob primas scilicet qualitates. sed non modo in nobis ex ipse sorti imaginatione sequitur aliquis affectus: sed in ipsis etiam isti bu, male afficiuntur particulae; cum mulier utero gerens attentissime cum desderio aliquid imagina-

64쪽

66 si Moesi s PORTM LIB. tur. Diximus tamen alias quod ex profunda, & diu turna imaginatione, multa & in nobis accidere cre- idimus, multa & in aliis, sed iis modo non est locus. Haec sunt,quae de dolore a nobis elaborata fuerunt, in eorum gratiam, qui medicinam a naturali iIPhilosephia ductam affectant : tibi vero bini Vidi dicata,quod eiusmodi prO- , sessionis vindex es, quam t

SEARCH

MENU NAVIGATION