De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

diuisio corrumpit unitatem; nulla intemperies est diuisio; igitur nulla intemperies corrumpit Unitatem. atqui corruptio unitatis facit, ut membrum egrediatur suam naturam . nam ut ipse sepius dixit, causa doloris est violetus exitus a sua natura. Itaque aperto

sibi ipsi non constat. Hinc iam facile intelliges quantum a veritate dissentit id quod tertio loco fuit dictum. si enim sensu perciperetur exitus inebri ab uniatate ad dualitatem , cum hic exitus sit diuisio, per se sensu perciperetur diuisio. Quod si esset, prius sensiabile commune sentiretur , quam proprium : Vel nocesse est declarare, quonam sensibili proprio sentiatur hic exitus membri, ante quam generetur mala intemperies. Ad haec, si solus tactus de exitu membri ab unitate ad dualitatem iudicaret, numerus utique non esset sensibile commune: quoniam ab uno tantum sensu perciperetur, non autem a pluribus quod

ratio sensibilis communis postulat. Porro quod postremo addit, ridiculum est. siquidem affirmat sensum apprehendere unum, negatione diuisionis;&numeru, negatione continui. Non enim haec dicta

sunt digna viro apprime docto,atque acuto. quod cognoscere aliquid cum negatione, vel affirmatione proprium intellectus sit: & sensus patiendo,non autem ratiocinando apprehedat a sed quod omnem a

surditatem superare mihi videtur, est id quod proxime adiecit, nempe Numerum qui intentionaliter in obiecto percipitur, solum intentionaliter alterare: cum paulo inserius dicat, numerum substantiae membri esse corruptiuum. Haec enim sibi inuicem neque cohaerent,neque vera sunt. siquidem illud numerum intentionaliter alterare : Aduersatur huic, cum subiastantiae membri esse corruptiuum. Quae enim alterat

32쪽

solu imaginare non labefactant re ipsam .substantiam Praeterea,falsum est,numerum intentionaliter alterare. cum Simplic.& Alexan. philosephique omnes in Enarr.secsidi libri de Anima sensbilia communia re ipsa afficere sensum afferat. hinc fit, ut magna nix magis quam parua alterat sensum visus: & magnus ignis, magis quam exiguus tactum afficiat. Dehinc , illud quoque falsum esse cessemus, quod numerus substantiam membri corrumpat.numerus enim, ut philos

phi docuerunt, facultatem agendi non habet: sed diuisio unitatem membra corrumpens, substantiam, ac naturam eius destruit.Quapropter si quis omnia eius

dicta in illis suis, quas vocat digressionibus ad lancem appenderet,innumeras proculdubio ineptias, dc inconstantias animaduertet. In uehitur denique in Galenum probatque induci dolorem posse ab intempe ite humida, propterea quod nonnunqtram mad re pars atque humectari S alterari possit, ad ed uxsensu percipiatur : ct cum aeque sentiatur humor,

atque caro , aeque etiam partem corrumpere valeat.

atque hoc confirmat,quia Galenus ex fame, et siti sentiri dolorem dicit : quasi ex iis pateat , quod humor dolorem possit Haserre. Miror equidem homine hunc alioquin doctum eiusmodi rationes asterre, quibu*iplena et Galenus satisfecit. Nam Dii boni quo pacto valet haec ratio, humidum sentitur, ergo potest assicere dolore' habes enim ex Galeni pluribus locis, nihil posse dolorem in serre , nisi idem soluere continuum yaleat. Quoniam ad excitandum dolorem , summa requiritur laesio, quae est solutio continui . humi dona autem, suae quidem qualitatis vi, minime potest ; licet crassitie , aut copia sua dolorem excitaret

queat. Sitis , erisIriuatiue,ut ita loquar,dolorem in M

33쪽

fligere potest , quemadmodum ipsemet Galanus eo loco de Siccitate paulo supra docet. Haec de Tur

opinio Petri Anmensis. p. VIII INter Latinos medicos homo mulis lectionis com

ciliator, una cum Averroedentit immediatam Ri proximam doloris causam esse intemperiem. Insii per solutio dem continui nisi illi intemperies acce' dat, dolorem inserre non posse arbitratur. pr mam

tamen ac summam causam esse vitiatam proporti nem iudicat,tanquam causam commune,iam ad continuitatis solutionem,quam ad intemperiem. Si enim

inquit intemperies, aut solutio continui dolorem excitat ; id facit, non ratione, qua intemperies est, aut ratione solutionis continui sed ob id,quia intemperies, aut solutio sunt improportionata, & incommensurata potentiae sensitiuae . Est igitur ut ipse senitit, in his tribus , hoc est in solutionem continui, in intemperie, & in vitiata proportione resis ordo p nendus : ut prima & proxima caua doloris, sit intemperies: deinde solutio continui, ac intercedente intemperie : postremo Vitiata proportio,tanquam communis ratio, qua, tam intemperies, quam solutio continui generant dolorem. Conatur autem hanc suam opinionem locis quibusdam Aciltotelis confirmare : sed eius sententiae non accedo. Nam primum, cum in proportio, & proportio relationes sint, ut II libro de Anima Averroes docuit. Relatio vero actionem nullam habeat, improportio de Incolnino-.deratio non erit causa efficiun dolorem, Vx nec pr I

34쪽

s si MONIs, ORTH M . portio &commoderatio voluptatem. Atque ut reni ipsam exemplo explicemus; pater non illa relatione;

qua ad filium refertur filium generat, sed per pote

tiam suam activam . Eodem pacto neque res quae sensui obiicitur , illa relatione,qua obiecto commensurata est, dolorem excitat; sed sita vi, qua sensibilis est,mouet ipsum sensum . quae si conueniens est, inter illa oritur relatio, quae commensuratio , vel pr portio dicitur. Idem accidit & in re sensibili laedente. non igitur improportio & in commensuratio est causa communis. Sed fortastis rectius eam communem habitud,nem rei sensibilis,& sensus nominasset. Im proportio enim est communis habitudo ad omnem

rem laedentem sensum . Adde, quod improportione inter rem sensibilem, & ipsum sensum ponere videtur : quasi res ipse , quae dolorem in sensu generare debet, ei proportione non respondeat. At hoc in irinibus quae dolorem inferunt non probamus: quoniam res quaepiam, Ut puta odor virtute olente erit: proportionatus di commoderatus e sed in aliqua dictantia delectationem inferet, quod si propius ad sensum accesserit, dolorem generabit. atque ita dolor atre proportionata & commensurata creabitur. Eodepacto qualitas, & temperies quaedam proportioni respondet membro S tamen s consertim irruat dolo arem excitat, ut supra cum opin:onem Caleni disci ltiebamus, explicauimus. Ad haec , si per proporti nem & improportionem, ea quae est rei sensbilis ad potentiam sentientem intelligit; qua ratione Aristotelem interpretatus sexto Topicorum cum inquit dolorem esse passionem animalis, ex distantia parti use cum violentia; ubi per distantiam partium , improportionem intelligit, & ambigue deliinpropol tione t

35쪽

Avicennae obseuras rationes assuere: & quod Aristoteles Misaera dixit, quod est distantiam &inte vallum partium, peruerse Disproportionem appellauit. De opinione Gentilis. Cap. I .

Gratilis quoque Fulginas multa in hac de Dolo

re disputatione effutivit, parum fine Qeliciter,

ac minus accurate. Primum enim inquit,dol

rem esse sensationem; ita ut ille actus sentiendi, sit proprie dolor, & non aliquid sequens sensationem; idque authoritate Algazelis,&Tu insani Monachieomprobat. Deinde ait, quod solutio continui, ut diuisio, non est causa doloris ; & in hoc cum Turria sano conuenit. Praeterea habet, quod solutio conti-hui disponit partes diuisas, ita ut ab obiectis, hoc est

ab afire, aut a re dura tangente non conuenienti m do tangatur. Sy perficies enim diuisarum partium nequit ab aliquo obiecto sine dolore tangi. Vnde colligit , solutionem non esse causam doloris: sed tantum esse dispositionem, ut partes doleant, quatenus no uas superficies druidendo generat, qtiae ab obiectis non sine dolore tangantur. Addit igitur diuisionem non esse causam doloris: quoniam non est proprium obiectum tactus. Postremo Auerr em interpre latur.' qui in re crasse admodum decipitur, ne dicam inepte . neque enim credidit Averrois diuisionem disponerbi partes Si is seperficies nouae par tium diuisarum ab ocΘurentibus obiectis laedantur: verum intemperi esti generare in partibus , quam

36쪽

38 fruo NisiPORTH LI s. sequitur dolor. Itaque non disponit, sed tangit reri pla dum diuidit, atque ea ratione gignit passionem,&sensum. sed ex his ambagibus nos huiusmodi an gumentis extricemus. Primo,diuidens carnem, dum diuidit tangit, ergo diuisio est tactus, igitur passio aut laedens, & mala; aut delectans , & blanda. Si mala , dolorem efficiet : Sin blanda,oblectabit. Aut igitur diuisio est causa delectationis, vel delectatio: aut dolor, vel causa doloris, & non dispositio, ut i pse commentus est. Est enim diuisio passio quaedam ill xa a duritie, vel acuti e quae sunt obiecta tactus: qu re aut est sensus, aut est vera sentiendi causae. Praeterea si diuisio est actus diuidentis,aut iste actus est sensatio , aut est actio non percepta nec cognita a sensiti

Si quidem est sensatio, sequitur quod si dolor, vel delectatio: quoniam, ut tu ipse sentis Gentilis, do lor est idem quod sensatio tristis, & rei laedentis. Sire

autem diuisionem non esse actionem sensatam re

spondes, aperte conuinceris , faterisque durum, vel acutum, quod est obiectum proprium tactus,tangere & non sentiri. quod absurdissimum est. nam si membrum sentiendi quidem secultate praeditum, a que a sensibili motum &affectum non sentiret, esset utique aut lignum, aut lapis. Amplius,si moderatu mobi ectum sensus non nimium distans ab organo se tiendi, in medio opportuno,& instrumento idoneo, mitem sensum producit, nullius dispositionis inte ventu: quare & obiectum immoderatum , vitiose agens, corrumpens sentiendi facultatem, dispositionem exigit nulla mehercle est ratio; sed . commentum sutile. atque confirmatur eiusmodi consecutio, tpraecepto Topico. Nam sicut se habet oppositu in oppositum, ita propositum in propositum. sed si obi i

37쪽

DE DOLOR 1 33ctum moderatum suavem insere sensum, nulla alia praeeunte dispositione, ab ea quae a Philosopho numeratur : opposita quoque res obiecta incommodorata, citra ullam aliam dispositionem, generabit dolorem. Divisio igitur, cum sit laeso in carne; erit dolor, vel causia doloris. Ad haec, ridicula est,& vana opinio, quod idem, sui ipsius gratia esset disipota,&dispostum . nam cum diu isto di sponat ad triastem sensum, qui est dolor; & eadem diuisio sit laesio: ipsa disponeret ad seipsam. Huic accedit, quod si diuisio esset dispositio, esset qualitas, ut patet ex libro Praedicam. Aristotelis:atque ita diuisio intemperies dicenda esset. Multa tandem alia incommoda , & quidem absurdi sis ima hanc sententiam aperte comitantur, quae vel ab inexercitato philosopho d praehenduntur . ad nostra igitur descendamus. Opinio . aeristotelis de Dolore. Cap. x.

Lurimum certe digresii sumus ab eo quod ini

tio proposueramus explicandum, nempe de Do; & eius causis. iuxta Aristotelis dogma: sed cum medicorum turba auctores quos modo recitauimus suspiciat, & illis primas concedat, damnari illorum sententia non potuit, ante quam eorum dicta,ne dicam ineptias, intelligerentur. Nunc igitur Philo se phum imitabimur,qui ubi qua dam an medio demonliranda proponit; quasdam nota, veluti fundamentum iaciens,) quae ab omnibus recepta, vel saltem alibi confirmata fuerunt, assiimit. Sumamus itaque primum quod animata corporis actiones, tam animo q13M corpori sunt communes I assectusque omnes

iqitus sunt animalis. Nam,ut primo de Anima testa-

38쪽

tur Aristoteles; Anima nec sentit, nec intelligit. Si quis autem haec prestari ab anima asseruerit, 4 de quoque iVel nere, vel texere animam poterit affirmare. Quamobrem homo intelligit, ac sentit, sed per animam. Neque affirmandum est,hominem esse animam , hoc enim aduersatur Philosopho octauo Metaphy. Accipimus item alterum aeque consessum,

Nempe vires, quas anima Vna cum corpore eXercet,

ad animam pertinere, dicique animae virtutes,sacutitates, aut potestas; atque iccirco Philosophus,cum in libro de Anima, de Anima protractare deberet, una quoque de eius facultatibus disseruit: quod mutuetur anima instrumenta a corpore, per quae persiciatur facultates. Vnde partes stini animatae, quat nus animata est substantia, quae ex sentiendi facultate , & materia coniuncta est. Docet enim Alexander in gaestionibus naturalibus, ac in libro suo de Anima , instrumentum 4nimalis ut animatum est, appellari instrumentum. nam si Anima priuaretur, haud quanquam amplius dicendum esset instrumentum

animalis, ut septimo Metaphy. & in sine quarti Meteor. demonstratum est ab Aristotele non secus quam manus abscissa, aequi uoce manus appellatur,non autem animalis organum . animal itaque ex anima de corpore conficitur ; corpusque instrumentum est, cui anima vires, ac facultates sub ministrat,totumq.

corpus id est quod agit.Illud etiam sumedu est, quin

que esse sensuu instrum eia,qubd tot numero siuit facultates sentiendi exteriores, nec plures, nec pauci res . nam quinque tantum modis sensus ab obiectis patiuntur. At instrumentum tactus mediumque, mnibus corporis particulis commune est, atque aliorum sensuum instrumentis.Viset enim tactus in ocu

39쪽

DE DOLOR lis, lingua,auribus, naribus, perinde ac in toto animali Ad haec, illud quoque nobis accipiendu est, tanquain libro de Anima explicatum , quodlibet instrumentum, facultatemque sentientem ita se habere,ut proximam potentiam suorum obiectorum; i psa vero O iiecta, Vt actus, ac mouentia , & facultates denique in instrumentis, quasi pati. Verum cum duplex sit passio, Altera instrumenti ipsius, ut animatum est, quo modo sensus tactus sentit,quod animal, aut queuis eius particula animata, vel animal si per tactum. in qua uis enim particula est instrumentum, vel medium tactus; ipsa scilicet caro , vel aliquid carni proportioni respondens. Altera passio est qua particuis patiuntur, quod ad has , vel illas facultates proprie destinantur: veluti oculi ad visum, lingua ad gustum, auris ad auditum, cerebrum ac nasus ad olfactum, atque hac ratione tristrumenta a suis obiectis patiuntur, ac in se illorum species recipiunt. Cerebria enim per nares ab odoribus, a coloribus oculi, sensius audiendi a sono,a saporibus lingua patitur. Verum haec dicitur passio, siue perceptio, ratione instrumenti. nam sensus iudicium a corde, quod est primum sentiens, perscitur . propterea Alexander in primo de Anima & Simpli. in tertio existimant, ipsum lenti re non esse recipere : immo,ut testatur Simplicius,actio

sotius dicenda est, a quo septimo de Placit. Hipp. est

lat. non dissentit Galenus qui sensum non est eali rationem , sed alterationis d gnotionem dixit. qua doquidem sensus in causa est, cur res sentiatur ac percipiatur. Licet tantum asserere, ipsum sentire esse pati; idque secunda ratione,tum quod sensus potetiast quae ab obiecto perscitur: atque ita cu intellectu, ac facultate, quam δήμοon dicunt, conu ni tum

40쪽

quia species in organo corporeo recipitur,illudque a sensibilibus alteratur,adeb,ut si plus iusto excesserint

eius temperiem ac rationem destruant corrumpan

que. Atque id est,quod Arist. tertio de Anima ait, animis magno obiecto corrumpi sensum, instrumentum intelligens , neque enim sentiens tunc facultas afficitur . nam, ut teitatur idem Philosophus in primo de Anima, si senex caperet oculum iuuenis, videret ut iuuenis. Sentiendi enim potentia non laeditur ab assectu sui instrumenti,nis per accidens, ut Themistius docet. Est praeter haec omnia, aliud sume dum, quod quinque sensuum instrumenta puritate, ct impuritate crassitieque interse distinguuntur. Est enim oculus omnium purissimus: proximus est auditus, hunc sequitur olfactus, deinde sustus; at inter omnes maxime crassus,ac terrestis est tactus, quippe qui ab efficacioribus obiectis, & maiori vi mouendi praeditis mouetur. Cumque communis si sensus tactus, pluribus quoque obnoxius est differentiis, quam caeteri sensus. Nam a primis quatuor quali ratibus mouetur, calore, frigore, humore, siccitate .m

uetur item a duro , & molli; aspero, & leni ; graui,& leui; quae qualitates materiae immersi sunt,materiamque sequuntur ; quare non est mirum, si efficaciorem actionem, affectusque validiores inserunt. Propter eadem quoque ratione in sapores,ciis odoribus sint crassiores vehementius afficiunt. est enim gustus, quidam tactus. Idem de caeteris obiectis est sentiendum. singula enim pro sua aut crassitie aut tenuitate magis minusue sensum, pro sua scilicet natu-ua afficiunt. hinc si, ut visus quae longissime absunti discernat, quod organum sua puritate etiam ad val-t de distans interuallum protrahatur. Postremo acci-

SEARCH

MENU NAVIGATION