De dolore Simonis Portii Neapolitani liber

발행: 1551년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

obiectsi siue magnum, ut habet Arist. testio de Anima sensum corrumpere: soluit enim obiecti excessius rationem, seu proportionem; non quidem illam quae inter obiectum est & potentiam nam cum obiectum excellens est, statim quoque proportionem excedit: sed qualitatum , quae in organo sunt, ct humorum temperi em destruit. nanque his probe temperatis, fit sensus: quὁd si eorum temperies aboleatur,aut labefactetur; vel nullus si sensius,vel certe paruus, hoc enim voluit Arist. uinto de Generatione animal tu, in sensi visus cum sensibile sensum mouet, ut est lucidum organum sensus visus, est commensuratum ipsobiectum eum ut humidum mouet,& temperiem agitat, tunc improportionatum esse obiectum dicemus.non intelligens,igitur, per occellentiam, malam propo tionem , & relationem quam tradit Conciliator: sed potius obiecti excessum . quem sequitur illa proportio mala, atque immoderata. neque immoderantia ipsa est cause doloris, alioquin ubicunque est et, ibi colorem afferret:sed causa est laesionis in instrumeto per se, potestque interdum esse adeo vehemes, ct magna, ut sensui dolorem inserat, quemadmodum supra monuimus. In tactu autem excessus obiecti per se animal interimit,& dolorem excitat: quoniam soluit unitatem. Frigidum venenum,puta Op um, quanqUam laedit animal per tactum; non tamen dolorem affert,

sed stuporem,qui doloris potius imago & sensiis priuatio, quam dolor dici debet. Quibus ira constitutis facile nuc quaestionibus. quae diu philosophos, ct medicos torsi runt, satis fiet. Est enim proprium rectae dissinitionis, essentiam rei, cuius ratio quaeritur, explicare ; & causas apposte reddere , accidentium, quae ab essentia rei proficiscuo Iuri: demum

52쪽

s fruorm Fodiet D m. Omnes nodos, &quaestiones, quae accidunt dissoluere. Huius igitur symptomatis, quod est dolor, r tio reddita est,& illius causae simul explicatae sunt: modo reliquum est ut dubitationibus respondeam. o:: c lui mi: u. ob:

Dulia , quae pmoribus driis accidunt.

'Ontraria , causas contrarias , quibus si unc . necesse est, ut habeant. Quare cum dolor , ila voluptas contraria sint , necessarium erit, ut a causis contrariis generentur. Cum igitur solutio continuisit acerba laesio,dolorem excitans: Iure & vnio,delectationis causa necessario erit. Sed videmus, quod ex conglutinatione & unione vulneris, non sequitur delectatio . minime igitur confitendum est,diuisionem dolorem generare posse . Adhuc dolor sit simul & consertim: divisio,est motus ut philosophi dicunt localis,qui tempore indiget.igitur haec duo,

diuisio , & dolor haudquaquam cohaerent. Rursus, non videtur dolor esse passio praeter sensatione:quoniam passio est qualitas, quam Arist.inter qualitates tertii modi reposuit, ut superius reprobauimus. Praeterea, sentire est pati; dolere, est pati : igitur dolor, est sensus. & quoniam haec reciprocatur & commeant , post uni affirmative in prima & secunda sigura reponi. Accedit, quod si non esset sensus, esset sensiabile: quo fit ut sentiretur . di quo argumento superius dolorem non esse qualitatem senubilem demonstrauimus: eodem probauimus , este sensum. QIod si non detur, sine dubitatione sensibile erit: quoniam

omne quod est in sensu, aut est actus, aut talentia,

53쪽

aut obiectum. .Αmplius, sit perius dicta manea esse videntur, quoa multa tacuerimus, quae ad doloris

exquisitam intellectionem sunt valde necessaria. non enim fuit explicatum, quaenam sintpartes, quae sentiunt dolorem: illa 'ne quae post diuisionem remans re diuisae, an illa quae per diuisionem aboletur. partes sane, quae diu ita relinquuntur,cdm una ab altera distet,nullum percipiunt rei diuidentis sensum:& multo minus illa,quae iam periit : quoniam quod non est,

sentire haud potest. Ad haec in iis quae superius dicta

sunt, non explicuimus, an dolor lat morbus; quandoquide inuice pugnare videntur dolor, & morbus Morbus enim res est facta,& dispositio permanes, ut Galeno placusi: Dolor est res, quae sit,& consertim. . Sed si iesionem esse affirmabimus, ut supra diximus

erit dubio procul morbus. cum haec inuicem reciprocentur, morbus,& laeso. Desiderantur ad haec multa alia, nempe an si aliquis dolor naturalis. Deinde,

an species, quam sensius recipit, sit doloris causa; an res ipsa percepta. Post haec, quod maxime, cum de

dolore tractemus, videtur esse explicandum, praetem missiam est : nempe, an eadem corporis parte, simul dolere, & voluptate affici possimus. Praeterea quomodo anima in dolore,& voluptate cum corpore assiciatur. Ulterius, utru dolor rectius dicatur Actio corrupta ; an Passio corrupta,& an ex speciebus doloris, maior vel minor soluta continuitas percipiatur. Postrem δ, quomodo ob vehementem imagi-mationem, in nobis commiseratio oriatur, exc alterius miseria, vel dolore; si sorte hu- . cri. ius aut illius aliquod membrum lacerari, vel uri intue -

54쪽

ETsi diu latuerit medicos,ac philosophos,& ratio

& causa doloris: tamen, quoniam aperta est ba ius dubitationis ratio, & causa, nodos explicare non erit difficile. Et ad primam qu stionem dicendum est, assumptum esse verum, quod unio diuisarum partia est motus, & constitutio secundum naturam;quoniascopum habet sanitatem, quae est corporis perfectio; quemadmodum diuisio continui est laesio, dc motus praeter naturam. Verum cum vnio non subito fit,no

generatur inde pasilo , quae voluptas dicatur: sed si affatim sit, in ipsa percipitur delectatio. Ex diuisiorie vero percipitur saeuum symptoma. quod est dolor, cum consertim fiat. Ad alteram vero dicemus, Quod diuisio est laeso: qus cum primum a sensu percipitur, inducit pasilonem in appetitu, idQue consertim. Modus igitur,& qualitas laedes, sunt hummae causae: proxima autem est perceptio laesionis, quae sit consertim. 8. Et quod perbelle Aristoteles libro octauo Physic. locuit,agens de caprisco diuidente parietem,& de gut itis cauantibus lapide,& de generatione glaciet,quod

fiunt consertim,& tota simul,quamuis motus ante-

cedat ; idem nunc de dolore, & voluptate sentiendia i puto,cum sint affectiones,quae sensum sequantur,& . perceptio laesionis subito fiat, affectioque tota simul excitetur. nam idem verbum 'ovi,quo usus est Plii

losophus octauo Phys in generatione quoq. doloris lusurpatur. An vero significet fieri in instati,vel simul, distentiunt Porphirius,&Simpl. primo Phycat ego Simplicii sententiae accedo, quod consertim, & tota simul, & concauatio lapidis, & diuisio a caprifico,&glacies generantur. Iustia nanque de causis , semper

55쪽

. DE DOLOR B s ex Arist. sententia tenedum censeo, nullam naturale

mutationem in instanti fieri ; bene ἀθρόως id est confertim, & totam simul, quod in decimo Ethicorum nobis aperte significauit Philosophus. Sed nunc non est his locus; ad alia igitur,quae de genere doloris ambiguntur' respondeamus . Est enim genus doloris passio, ut docuit Philosophus;sed dicendum Arist telem non accipere passionem pro passibili sualitate:

Sed intelligere passione, ut cum actione coparatur, ut veluti iam ante explicauimus ; & hac ratione

alterum genus constituit. Atii, qui probare nitu tur , dolorem esse sensum , hoc medio, quoniam, &dolor, & sensus passiones dictitur;similiter decipiuntur , ac si quis probare velit homine esse asinum per hoc quod ambo sunt animalia. ut si ratiocinarentur, homo est animal,leo est animal, igitur leo est homo. Sed & id quod pro consesso acceperunt , falsum est,

nempe haec inuice reciprocari. nam nec omnis passio

est sensus, nec omnis passio est dolor , sed differentibus rationibus sensus , & dolor dicuntur passiones: sensius quidem,cum sentiat,eo quod organu recipit, ac patitur,dicitur esse passio,& est facultas quae mouetur a sensibili,ut superius explicatum est.dolor autem est affectus in appetitu ,ex sensu ortus. nam cum sentimus, continuo sequitur in appetitu affectus.

quod Philosophus septimo Ethicorii perbelle significauit, cum inquit,animal in sentiendo laborare, tum quod spiritus in functione laboret,ium quod sequatur affectus in appetitu. Ad aliam porro dubitationem dicamus; quod diuisio,quam illi in medium adduxerunt,manca est ea enim quae in nobis sunt, sunt facultas sentiendi,actus,& passio, quς sequitur actu,

quique a Medicis symptoma dicitur,sentibile autem

56쪽

33 si MONII PORTII LIB.

est extra animam, & ob id libro secudo de anima tiacum volumus non semper sentimus inquit Philosophus. Itaque censendum est,causas primas sentiendi, duas esse,unam in nobis, quae est facultas sentiendi; Uteram vero este sensibile ipsum. at dolor inter causas non numeratur .non Valet igitur,non est actus sentiendi,igitur est sensibile. nam est passio, quae sentien di actum sequitur. In hac autem miseretia, inter actu sentiedi,&affectum, quam plures non vulgares Philosophi aperte decepti sunt. A rist. decimo Ethicoruinquit, quod eis actio sensus,& voluptas simul fiat,

non tamen sunt idem. ubi illos damnare videtur, qui affectum,& actum sentiendi, ut Vnum accipiebant. Sed iam satis siciendum est iis,qui multa in nostra tractatione de dolore desiderabant: & primum sciscitantibus quaenam partes continui, cum primum diuidi rur,dolorem sentiant' dicendum est, partes, quae diuidens tangunt, percipere sensium rei lardentis, cum ill aut alteratae aut diui e latum sint,aut diui simul &alteratae. Diuisio autem unitatem corrumpit. & dualitatem generat,vtiam diximus. Et quamuis, faeta iadiuisione, partes a diuidente distent,tamen dum diuidit, partes hae ditia dens tangunt,& tanguntur ab illo. sed altera iam dubitationi satisfaciendum. si quae uis sio, siue passio praeter naturam, Occurrens corpori, morbus dicetur ; Iure sub morbo dolor comprehendi poterit. At si, ut Medici volui, morbus est aflectus factus,& dolor symptoma est, & passio, ut loquitur Aristoteles, nam passione vocat, quod Medici symptoma dicunt. suumque esse dum sit habet; no vii q. dicetur morbus. Quod si ulterius instabitur dolor aliquando multo tempore durat, igitur inter morbos numerandus videtur,ut Conciliator censuit.Ad hic

57쪽

dolor actiones saepenumero laedit; est autem morbi proprium isdere primo & iminediate operationes. Iis i est respondendum,quod duratio non impedit,nec remouet rationem,ac natura ret,ut Arist. primo Et hic. , adnotauit. nanque albedo quae diem unum durat est eiusdem rationis, cum albedine, quae mille annos durauit. Cum igitur dolor sua natura, ct per se sit Iassio, prosecta ab actione,& illam sequens propter oc,quod multo aut pauco tempore durauerit,suam naturam nulla ratione mutabit. Deinde si morbus dicetur, erit dispositio, vel habitus antecedens ipsas, actiones illasque laedens, ut causa, & s aliquando llaedit actiones, id facit, non ut res quaedam facta sed dum fit,& ut effectus non ut causa. Est enim aliquando tanta laesio innastrumento sensus, ut turbe issensum , ct mouendi principium, quod afficitur dolore. est enim motus principium , appetitus: cuius do 1lor est asse dius. Percontantur quidam ultorius, An ex Aristotelis sententia, dolor aliquis sit naturalis. id enim persuadere videtur dolor mulierum parturi extium , & dolor puerorum qui dentire incipiunt. na sic mungitur rei naturali, videtur naturalis, dolor igi tur cum coniungat ar rebus, quae a natura prouentutinaturalis videtur est e. Sed iis satissici edum est, quod omnis dolor sit praeter naturam I quoniam aduersatur naturae, id est rinae, & conditionibus , quibus forma in materia permanet. quare si alicui rei a natura profectae, iungitur; illud a natura,riori per se intenditur, sed ex accidenti. Proponit enim sibi natura animal in lucem edere. in quo tanta ce init persectionem lVt modo completum edatur, quamuis cum aliquo vitae disciuntne compicatur opus, dolorem parui faciat. simili ratione, di de aliis dicere expedit. Verum

58쪽

so sIM NIs PORTH LIB. si omnIa,quae materiae necesiitate proueniunt,naturalia nuncupemus:laesiones omnes, corruptiones, ac mortes, naturalia dicemus, cum materia sequantur,

quae natura quoque dicitur , ut patuit libro iecundo Phys dicuntur tamen esse praeter naturam,quod naturam ,hoc est sermam,labefactent. & ob id philos phi intra nos corruptionem esse affirmarunt: qu niam in nobis est materia, quae horum omnium susceptrix est. Sunt qui his dictis quaestionem inserant, quod omnis sensus recipit speciem sine materia ; tactus itaque spetiem comprehendet, & non calidum, frigidum, siccum, aut humidum, minimeque laesi nem ipsam. igitur species erit causa doloris, & qualitas ipsa extrinsecus laedens : aut necessarium erit ponere in ipsis sensibus,idque maxime in tactu,duas

receptiones, duosque tactus I unum, ut rem laedentem sentit: alterum , ut speciem recipit. Quibus fac respondeas ex his, quae superius enarrauimus,quod in ipsis sensbus,duo animaduertenda sunt. Primum quod facultas est cognoscens. verum , ut ab ipsa materia ortum ducit, corporis naturam nanciscitur: ut autem est potentia cognoscens, recipit speciem,&non rem ipsam. Sed cum haec species sit rei praesentis imago: conditiones , & proprietates similes habet ipsius rei, quae sensiui obiicitur. Si enim res illa est

qualitas, non excedens naturam facultatis, ct instrumenti r recipiet sensius speciem,& instrumentum ipsum non alterabitur. Sin autem res longe excedit , ct superat naturam instrumenti : sensus non modo species ipsas rei recipiet , Ut facultas cognoscens: sed conditiones similes rei ducit in organum,

quibus a suo temperamento, ac commensuratione mutabitur.& quoniam tactus magis terreum organu

59쪽

eunt recipitur, dc non soli1m species. Erunt igitur duo, unum dicetur iudicium,quod in sensu commani,qui in corde residet,nouissime fit:alterum vero est pasito in instrumento,ut corpus est.Quare qui dixerunt unam esse actionem sensus cum materia , de e gnitione intellexerunt. verum alia est non sensui;sed naturalis ipsi instrumento quod corporesi est.at nullum corpus ab alio corpore tangitur, quin alteretur ac mutetur. His sic constitutis, dicamus dolorem

excitari a primis causis, nempe a specie rei. atque haec sanὸ receptio speciei dolorem animi, ac tristitia praebet.cui receptioni speciei, nisi alia coniungeretur non faceret dolorem, de quo da cere proposuimus, qui laesionem membri sequitur. Requiritur itaque ad dolorem, qui laesionem corporis sequitur, & receptio speciei, ut proxima causa:& laesio membri,quae a qualitate , vel corpore laedente proficiscitur. Quod

si rursus in quaestionem vertes, utrum horu duorum, primo in sensu recipiatur' Dicamus interdum simul Vtrunque recipi, cum res confertim tangendo laedit: aliquando,vero species, veluti umbra rei, & imago sensum afficit; & postea res ipsa organum laedit. hae ergo ratione nodus iste explicetur. Sed alia quaestio, hute siccedit, quae obscura sane ,& difficilis vid tur a nempe, An eadem parte, eodemque motu dolere, atque voluptate aliqua affici simul possimus. profecto si quis dolores, atque Voluptates, quae sensui accidunt, recha ratione pensabit,& dolorem voluptati , & voluptatem dolori necest,rio necti intelliget,ita ut simul a cotrariis afficiamur. quod Socrates docuit ini Phaed. cum dicit miram quandam esse rem, quam homines voluptateni Vocant: miroque modo

li iii

60쪽

se habere ad dolorem, qui eius contrarius videtur,

qui simul homini adesse nolit . addit,squis tamen sequitur, capitque alterum, alterum quoque cap recogitur , quas ex eodem vertice sint ambo corin xa . Vbi videtu iocrates persuadere velle , voluit tibus dolores esse annexos. na cum ob vincula dolore afficeretur, &crus per caret, statim sentiebat succedentem voluptatem. eo exemplo, quasi nobis: signiscare volens, voluptatem cum dolore semper esse coniunctam. At nos hoc non agimus , sed quae rimus an eodem temporei quo dolemus, voluptate quoque afficiamuHQuam controuersam diluit Alexander primo. Naturalitiquaestionu cum docet, nos

sensu percipere haec simul adesse . patet enim id in scabiae laborantibus, qui dolent, quod acris humor

cutem xxulceret: sed delectantur,quod cutis perfricata , ac vellicata aperiatur, & humori exitum praebeat, quamuis eo tempore similiter doleat, quod intus adlat aliut humor, qui frictionem requirat. Proinde dolor & voluptas simul sentitur, licet adiue Isis causis oriantur: quemadmodum Socrati euenit, qui in crure ob vincula,dolorem;ob frictionem, voluptatem percipiebat. Idem quoque accidit his,qui valde sitiunt, eos enim delectat potio, frigoris,atque humiditatis inopiam restituens: sed interim etiam dolent dum bibunt,quod sitis nondum cesset. Quinetiam hoc usii venit in fame, delectantur enim qui esuriunt, dum cibum capiunt: & dolent,quod no dum satietas aduenerit, ataue hunc affectum per dolorem dulcem fortasse intellexit Archigenes. Sed lonie melius hunc affectum voluptatis, atque doloris mul experiuntur, qui amant. ex labore enim dei ctantur lunul ac dolent. de eo nihilominus conque'

SEARCH

MENU NAVIGATION