장음표시 사용
41쪽
piendum nobis est medium in sensu tactus nobis esse
innatum, quod in aliis non contingit sensibus. nam tactus pro medio carnem habet rem nobis conatam: quae media dicitur,respectu cordis, vel spiritus. eadeenim passione tum instrumentum afficitur, tum medium. deinde cum a temperamenti praedominio corpus solidum &terrestre sit, tactus re ipsa ab obiecto mouente, non sicut caeteri sensus a specie tantummodo afficit; de quo supra tractatum est, qua de sententia Averrois : Siquidem cum caro animata sit, ac vivens, cordi quod primo sentit respondet, recipitque obiectorum species sine materia, easque sentit: exuperantias vero obiectorum iudicat,quod temperata sit ex moderatione primarum qualitatum, ut se cundo de Anima explicatur. Non est tamen ignorandum, appetitum ,& facultatem appetentem sequi sensum omnem , ac ratione selum inter se differre, idque quatuor modis. Primo sensus cognoscit,appetitus vero minime: Deinde sensus mouetur ab obiecto sensibili, Appetitus ab appetibili, quod boni speciem praesesert . ipsum vero appetibile,& sensibile idem sunt; verum qua appetibile,mouet appetitum: qua vero sensibile, a sensu cognoscitur. Deinde appetitus in actu , a bono , & appetibili excitatus, ad rem inclinatur: & propterea principium est motus localis, cum nihil aliud sit quam suga, vel persecutio desiderati. sensius vero, non nisi per appetitum est principium motus. Est item quarta differentia Inter appetitum, & sensum, quod cum appetitus comes sit cognitionis ac sensus, se habet ut persectio, ac finis; qui uis affectus in appetitu genitus, erit finis cognitionis sensus. quare si est delectabilis perscit delectationem sensus; sin contra tristis, aut molestus, acti
42쪽
ni sentiendi imperfectionem tribuit. Itaque sinis ratione , dicitur actus bonus, vel malus, iucundus, vel iniucundus . Verum quia appetitus quolibet sensum sequitur , in quo uis sensu actus est molestus , vel deleetans. Haec nobis constituenda fuerunt, sumpta ex libris de Anima,ubi abunde demonstrantur.Caeteria quia nomen doloris varie a Plutolopho accipitur na dolor, & voluptas est imago quaedam rei praeteritae, quae in memoria ast eruatur; vel praesentis. haec respeetu futuri boni, dicitur spes, quae veluti quoddam somnium est futurae delecitationis : illa respectu suturi mali, timor, magis proprie est, quam dolor. dicendum nobis est, de quo dolore haec nostra disputatio nunc pertractat. de eo igitur agimus, qui ori tur a re praesenti ac noxia. Est praeterea quidam dolor, qui animi aegritudo dici potet lacui voluptas opponitur , pro Vt est animi constitutio ad statum locundum naturam . Caeterum voluptatem Aristoteles nonauno modo desiniuit , dixit enim decimo Ethic. voluptatem, esse terminum & persectionem actus: Contra vero dolorem impei sectionem. Alibi tamen definiuit, eam esse generationem secundum natura Rursus primo Rhetor quamuis omnibus numeris absolutam deffinitionem illic non tradat . hoc tamen pacto eam describit Supponamus inquit voluptatem esse quendam motum, S statum subitum, S sensibiliter in naturam proficiscentem: dolorem' vero contra. Quare hic locus aduersari videtur illi, qui dictus est ex decimo Ethic. Negat enim ibi voluptatem esse motum, aut fieri in tempore, sed temporis momento eam effici ait: hic vero contra,motum quendam esse aserit. Alexander quoque secundo Topic. sentire videtur voluptatem leuem esse mo-
43쪽
tum. At quis nam hic lit motus, nec ipse, nec alius interpres quod viderim nobis explicat. Scire itaque licet, eandem loquendi sormam usurpatam suisse ab Aristotele tertia de Anima,cum dicit, appetitu m tum quendam esse,aut actionem. ubi addunt Simplicius &Ioannes grammat. idcirco non dixisse Arist. appetitum motum esse simpliciter, sed quendam motum ; quod motus sit actus imperfectus,& fiat in
tempore. ut tertio Et hic.traditum est: appetitus voro est motus persectus,& actio persecta. quae res non solum vera est in appetitu , sed in sensu, & ratione, quod consertim subitoque fiant, ut eodem tertio de Anima declarauit. Dicitur etiam appetitus motus quida, alia ratione, quam Simplicius affert ex sententia Alexandri: quoniam appetitus, cum sit principiumotus localis , terminatur ad motum. anima enim appetens mouetur. Quare ubi primo Rhet. dixerat, esse motum quendam animi; adiecit, & statum, vel constitutionem subitam, ut nobis exprimeret non esse motum, sed perfectam actionem. Addidit etiam sensibilem, quia loquitur de voluptate, quae sensus appetitionem sequitur: idque non ut eum a concoctione, ut quibuidam placuit, sed ab appetitu rationali distingueret. nam ut Plato scribit libro de Pulchro,voluptas ad sensum,gaudium & laetitia ad mentem pertinet. Additur & subitum, quoniam, ut supra docuimus, cum Galeni sententiam eIponeremus , neque voluptas, neque dolor fit nisi conse tim, ac subito,& ut Graeci dicunt αθροως hoc est simul totus. Sic enim eam dictionem interpraetatur
Simplicius primo & octauo Phys subdidit quoque
Arist.in naturam, ut a dolore seiungeret. nam, ut supra monuimus dolori,& voluptati commune est,
44쪽
ut consertim fiant i sed distinguuntur, quod ille sit
constitutio praeter naturam: haec vero sit an naturam
motus, & status. Caeterum de hac voluptate & dolore,non est nobis nunc propositum di sputare ;sed de eo solo, qui a corpore laeso, ac malὸ affecto prosciscitur: de quo disputantes,primum inuestigabimus, an sit sensus rei laedentis, ut multis placuit. dixit
enim Avicenna , esse sensum rei contrariae. vet,an- stactio laesa, seu deprauata, ut alii sentiunt. Nos quidem arbitramur non esse actum sensus, neque operationem. quod ita confirmamus: A ppetitus non
est sensus, sunt enim duae inter se distincte facultates; quare nec actio appetitus, est actio sensus. At dolor est in appetitu ;quoniam est principium motus.dolor igitur non est lenis, sed contractio quaedam antia mae ; ut contra, voluptas effusio: Ita enim Alexander docet quarto Naturalium quaestion . quaestione sexta:at sensus actio, est cognoscere.Ad liaee finis,&media, per quae ad finem peruenitur,non sunt idem: voluptas autem, & dolor sunt finis cognitionis sensus rigitur non sunt actio sensus. Praeterea dolere noest cognoscere, ergo dolor non est cognitio . quod patet, quia dolere est pati, sed sentire est cognoscere. nam, ut dictum est supra, licet sensus generetur cum passione, tamen sentire non est recipere. Insuper, persectio actus cognoscendi, non est actus cognoscendi; idem enim seipsum perficeret: Sed delectatio est actionis persectio , ut testatur Arist. deciamo Et hic. igitur neque dolor, qui est actionis impersectio. contrariorum enim eadem est ratio. nam voluptas & dolor, non sunt in facultate cognoscenter neque actiones & cognitiones facultatis cognoscentis ; Sed affectiones appetitus sensus. Verum quoniam
45쪽
senses, & appetitus semper sunt vn , multis visum
est, idem esse actionem, & delectationem, cum tamen actio delectationem sere finem spectet, & delectatio persectionem. Similiter dolor, cum sit imperfectio, non eli finis secundum naturam ; sed a sensu abhorrens,& alienus.Deinde quamuis Medici dolorem , tanquam affectum curent, illi remedia adhibentes ; id tamen faciunt, ut causam doloris auferant. Tribus enim modis curari dolorem iubent,auserendo causam dentem; calorem innatum excitando,& stupefaciendo, ac retundendo sensum. atque id
est docere, quomodo causa tadens, vel ipsa tasionis perceptio, quae est proxima lasionis causa tolli poΩst. nam cum excitatur dolor, fit laso aut extra in carne, aut intus ab intemperie. hanc sionem sensus apprehendit, alioqui non doleremus. argumento sunt gladiatores, qui in ipso pugnae seruore, perturbatis sensi,us,nec lasonem sentiunt, dum vulnerantur, nec dolent,nisi ubi sanguis deserbuerit; tunc enim cognitio incipit vigere,& sionem percipere, quo fit,ut doleat. Prima igitur causa doloris, est qualitas dens : altera est perceptio seni . nam s intellectus tasionem apprehenderet, haud quanquam doleremus. proinde ex his duabus causis, ex tasione inquam, elusilem perceptione, statim nascitur dolor; in quo, nec est vera generatio, nec motus. Siquidem non si paulatim, neque per partes, ut optime Galenus docuit, sed consertim. Verum quia percipi potest & sio, & locus talionis, interdum adeo turbatur cognitio, ut talio quidem percipiatur,locus tan-men talionis distingui non positi. quod usu venit, ubi vel tasio exigua est, vel magna est perturbatio sensuum. Habes igitur facultatem, in qua hic affectus
46쪽
M II MONIs PORTM LIB. gignitur, esse appetitum sensuum praeterea actionem eius ac formam, dicimus esse actionem a sensu&natura alienam. Quod clarissime patefit exemplo ad llescentis, qui si puellam perdite amauerit, deturque ei forte sortuna illius dextram apprehendere, incredibili afficitur delectatione . at ubi ille ardor deserbuerit, si eandem tetigerit, nullam percipit delectati nem :& licet idem sit actus, eademque perceptio,non tame eadem est delectatio, quoniam non est idem aD sectus . Quamobrem delectatio & dolor, in affectu, non autem in facultate agendi, & congnoscendi statuenda est : proxima tamen causa, cognitio laesionis est. Ex quo patet dolorem neque ad solutam,Vnitatem, neque ad intemperiem reserendu esse tanquam ad proximam causam. Verum Medici, cum curant dolorem , eiusque causam perscrutantur, saepe causas doloris cum communis laesionis consendunt; credentes eandem esse doloris, ac laesionis proximam causam: attamen hoc aliter se habere iam ostensium est . proxima enim causa doloris, est perceptio laes nis: laesionis vero, soluta continuitas. quod ape
tius euadet, si ad causas laesionis, quas Medici doloris esse dicunt transeamus; & quae nam suerit Arist.
sententia ea in re explicemus.
De Causis iasionis in dolore iuxta Peripateticorum
MEdici, quorum officium est, si non laesiones
tollere. at saltem apposite facere ad tollendu: cum id se praestare non posse cognoscant, nisi causas perspiciant: cumque dolorem, malum que dam a n ectum esse animaduertant,quem laesio percepta
47쪽
pta gignit; diu multumque cius laesionis causas pe6s
scrutati sunt; duasque tandem eas esse inuenerunt, intemperiem & solutionem continui. Dubitarunt ideinde utra harum dici possit propinquior as potior causa. Galenus quidem,intelligens dolorem, non nis a vehementibus, ac maximis causis gigni , putauit aualitates sine solutione continui, nullo modo in 'nsu inducere posse symptoma adeo acerbum, &propterea diuisionem continui neces ario concuriarere existimauit:persuades sibi, fieri no posse ut pars ita valide isdatur,quin unitas eius soluatur. At Auerroes, utpote philosophus, nolens a physicis principiis discedere; opinatus est, ut in aliis sensibus, ita etiam in tactu persectionem, aut laesonem a propriis obiectis produci; ac propterea a qualitatibus, tanquam propriis obiectis tactiis , laesionem ac persectionem eius voluit troficisci. Iudicans porro unitatis solutionem non esse propriu tactus obiectum nullo modo adduci potuit, ut eam propriam osse doloris causam
existimaret. Ob quam authorum controuersiam euenit, ut recentiores Medici maioribus perpetuum indixerint bellum.Nos autem,qui philosophorum decreta sectamur; ut ipsa rei Veritas magis elucescat, neque ullus supersit dubitandi locus, quaedam in medium statuamus: Ac primum, sensus omnes nequaquam delectari, aut affligi, & lardi: nisi ab eo, quod
a propriis obiectis,tanquam a prima ac summa causa promanat. Ita enim visias a colore, vel lumine ; auditus,a sono ; olfactus, ab odoribus ; gustus, a saporibus i tactus denique a suis qualitatibus,bene mal e afficitur. Siquidem in sensuum instrumetis inde per sectio oritur, unde & laesio emanat.Verum nihil agit in sensum,tus suum obiectum. ergo proprium OL .
48쪽
ctum est, quod aut laedit,aut actionem perficit.atque id apertissime demostratu est a Philosepho in secundo cle Anima ubi docet sensum , esse potentiam; obiectum vero, actum. Potentia porro non patitur,nisi ab eo cuius est potentia , neque ab alio preficitur, quam a suo actu : cumque proprium' obiectum ,&actus sit, & perficiat ; idem quoque actionem laedet. Alioquin si duo essent, & unum hederet, atque ait rum perficeret ea lue non possent, nisi per actionem
generari: duo prorsus diuersa agerent in potentiam.
Quod si detur, nullum erit obiectum propriti, unius potentiae; nec sensibilia propria erunt, sed quodlibet aget in quodlibet . quo nihil magis absurdum, proserri potest. Statuendum itaque est , tum propria obiecta laedere, & persicere. Est de alterum n
uis constituendum, nempe solutionem unitatis in tactus instrumeto a tangibili qualitate pivuenire. quod elarissime apparet in carne, ubi eius unitas soluitur& vulneratur a re dura, ct acuta, aut contonditur adura, & renitente; aut alia ratione, quam sensus ἡ-cile diiudicat , dissoluitur . nam etsi lateat interdum diuisio, & intra carnem delitescat: tamen a qualitate
mordente, extendente, premente, rarefaciente diuiditur. Omnis igitur solutio cotinui, ut in tactu a qualitate tangibili, ita in visia caeterisque sensibus a suis obiectis emanat. Quam rem si Auerroes ita aperte, ut nos nunc secimus, enarrasset: nemo haec in dubiuvertillet. Est & tertium statuendum, ut Omnis con trouersia tollatur, quod diuisio continui Leso est, quam diuidens aliquid facit. non autem caiisa laesi
nis: quae laesio nihil aliud est, nisi partium comui
ctarum distantia : quarum unitas lanitas erat .: Haee
autem diuisio & distantia percipitur a sensu commu
49쪽
ia, quemadmodum & ipsae sensationes, ut libro teditio de Anima explicauimus. Quare cdm recentiores dicebant, sensum non apprehendere obiectum commune, nisi per proprium , id verissimum erat: meque enim sensus exterior diuisionem comprehendit, nisi per qualitatem diuidentem, quae diuidendo tangit, ct tangendo diuidit. Simul enim haec sunt,
neque consistunt, in eo, quod factum est: sed in eo, quod fit : Distantia porro cognoscitur a sensu communi , & ratione: verum quia dolor non est actio sensus, distantia partium in sensum agere nequit, ita ut dolorem inserat: Sed qualitas tantam, quae inter tangendum diuidit,mouetque sensum: sensius vero c&munis laesionem percipit. Inde enim vera est laesio, quae dolorem excitat. Atque hoc pacto continui diuisione, quae maxima laeso est, inferri dolorem censemus. At quod perceptio laesionis, sit doloris causa, sexto Topicorum: traaitum quoque est ab Arist. ubi cum dolorem in sensu tactus,communi ac peruulgata definitione describens inquit, dolor est passio animalis, a distantia partium cohaerentium facta, cum violentia. In hac definitione ponitur ipsum subiectu, nepe animal; na quod inanime est,non sentit, & pr pterea non dolet. apponit etiam Arist.sorma scilicet passionem. est enim affectus, ut iam didi um est: &non actio, aut facultas agendi. aducit,& causam, quae est maxima laesio, ex distantia partium. deniquedi modum adscribit, quo generatur dolor, ubi addit cum violentia, hoc est simul, consertim, ac subito. Illud vero animaduertendum est, non frustra adiaditum esse ab Arist. illud verbum Cohaereuum,cum reddit causam, maximam scilicet laesonem ex distaniaua partium cohaerentium. Nam nis partes inter sena
50쪽
turaliter cohaereat conluctaeque sint; distantia nec ladit,nec dolore affert.quod patet in digitis, qui cu naturaliter no cohaeret interse,sed sint disiuncti, si quis
ante eos coniunxerit, deinde di sungat, nullum propterea dolorem sentiet.Nec est audiendus Concili itor, qui per distantiam, malam proportionem intellexit . Mala enim proportio est inter obiectum,& potentiam ; non autem inter instrumenta. Illud etiam statuendum est,in aliis sensibus, praeter tactum, qui organum minus crassum habet, non tantam fieri actionem ab obiecto, quod minus agere positi. Et quanquam in his etiam laesio aliqua, ac dolor excit tur : non tamen tacta est , ut vere dici positi solutio continui . Sed in tactu, cum obiectum si efficacius in agendo, & magis crassum, magis quoque afficit sensus instrumetum quod ad doloris generationem, qui maxima laesio est , necessario requiritur. Id cum calenus probe intelligeret, negauit laesionem,quam humor inseri, dolorem excitare :Tum quia non talisuit continuum , tum quia inter qualitates tangibiles minorem vim agendi obtinet. Nos tamen ex Philososti sententia, ab humore etiam quandam molestiam uemque dolorem inferre posse censemus;licet non summum,quale continui solutio affert. quod Galenus quoque septimo de Placit. Hyppo. & Plat. videtur asserere. Ex quibus colligitur , eas qualitates,
quas percipit sen sus, etiam si continuum non soluar, exiguos tamen dolores afferre: Atque ubi ita tedunt, Vt unitatem separent, cum haec si maxima laeso,tn- Sentem maximumque inferre dolorem. Atque hoc ita accipiendu I. est, ut intelligas, pro varietate loci,
in quo dolor eum partium diuisarum ullum intendi& remitti posse. Postremo statuendum est, excelle
