Institutiones philosophiæ Wolfianæ in usus Academicos adornatæ opera Ludovici Philippi Thümmiggii ... Tomus primus secundus

발행: 1774년

분량: 304페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

ratis insignem erga eum benevolentiam octo diebus an te patris mortem ostendit . Quid de tanto principe , quum ad gubernacula rei publicae accessisset , de regeram sapiente atque omni doctrina praeclare imbuto quid, triquam res litteraria , quid Wolmus non potuit exspectaret Et spes , quam quisque de eo conceperat, nemiis inem fefellit. Suscepto enim imperio deinb chio mandavit, ut amico suo nunciaret, se eumdem consiliarii intimi honoribus insignitum academiae Berotinensis sociuira velle constituere. Ipse deinde Charisitenhureo bis ad eum litteras misit, eique duo millia Imperialium cum libertate praelegendi daturum I & quum Noster vitam cicademicam magis sibi placere innueret sub iisdem conia ditionibus academiae Halleos Procancelurium atque juris

naturae pariter ac matheseos professorem eum electurum esse adfirmavit . Hoc minime recusanti rex non modo denuo scripsit addens, se effecturum , ut numquam conis

silii hujus eum poeniteat, sed etiam statim operam dedit, ut Holmiae discedendi ei potestas concederetur . Qua impetrata Noster iter parare instituit, & lugentibus urbis academiaeque civibus item an. CIBIDCCXXXX. pridie calendarum Decembris idem ingressus octavo iduum ejusdem mensis , salvus sospes ac felix Halana pervenit .

Quanto hic gaudio fuerit exceptus, verbis vix potest exprimi A Ultra primum ab urbe lapidem magnus studiosorum eo obviam venit numerus , sex cursoribus p blicis praecurrentibus cornuaque inflantibus. In proximis vicis cives Hallenses adventum ejus expectarunt. Eκtra portam in plateis, in foro, incredibilis hominum fuit concursus, qui clara voce salvum eum esse jusserunt. E regione domus, quam habitaturus erat Thom sianae vehemens tympanorum tubarumque sonus personabat, & ante ipsain domum inque ejus atrio tam ius fuit confluxus, ut aegre eamdem posset- intrare , . de humeris quasi in conclave serretur. Sine mora deinde prosinbribus se adoenisse nu lavit , qui postridie ejus diei, & ne Langio quidem excepto ei gratulatum convenerunt. Neque minus jussus regi hoc per litteras signi-

282쪽

et a significavit , qui in itinere versus Silesiam Crota es,

menter ei respondit P sumtusque quos impenderat remis tuit. Tam insignem denique innocentia reportavit viis ctoriam , victoriam . 'quam, quae tanto rege , tanto Philosopho, nostrisque tam serenis temporibus erat diis gnissima. Totus litterarum orbis , atque in primis Germania insigniter de illa laetabatur, ita quidem ut Misebius celebris ille artifex, in sempiternam harum rerum memoriam posteris pie tradendam, singulare quod-aam numisma excuderet.

Initio deinde anni CIBIDCCXXXXI. 'ostfius pro-

grammate latino fata sua breviter exhibente praelectiones indixit atque omnem ingenii doctrinaeque vim ad docendum scribendumque contulit . Priorra quidem , quos Halae composuit, libros propitio sibi regi consecravit, quos ille clementer se excepisse litteris saepe testatus benevolentiam suam ipsi quovis modo ostendere studuit. Quum enim eo, quem paullo ante nomiis navimus', anno, Noster regi victoriam ab hostibus reis portatam pie gratularetur , hie ei non modo quam gratum sibi hoc acciderit nunciat, sed etiam brevi curam academiarum concredidit , quibus minime contentus mortuo Ludetvigio eum anno CIOIDCCXXXXIII. eanealiarii auctoritate donavit atque honoribus. Ab hoc tempore peregrini in dies diesque eum muoris aestimariint. Celeberrimus Voltamus eum cognoicendi caussa

Halam prosectus est, ut ejus philosophia , praeter Germaniam, Galliam , Poloniam , ceterasque Europae regiones peragratas in ultimis Indiae finibus tandem comsedit. Tam praeclara tamque ampla erat ejus gloria , ut ei nihil deesse videretur, nisi cui ad externum rerum splendorem respiciendi sorte esset animus. Attamen hic etiam ad felicitatis suae cumulum accessit , quum S renissimus princeps elector Maximinanus Iosephus dux Bavariae, Oc sacri Romani imperii tum temporis administrator eum S. R. I. Liberum Baronem, Κομίem Dominum crearet. Nuncio sane inopinato hae de re ad eam perlato, rem ad arbitrium regis sui eontulit ,

283쪽

lit, acciperetne hos honores an humillime deprecareatur. Sed clementissimus hic princeps ei non modo de iisdem gratulatus est, sed eosdem etiam in suis regionibus ei habendos esse secum constituit. Quo facto ad regis

nutum eis utendum esse duxit. Sequenti tempore acuJuscumque ordinis hominibus tanta benevolentia complexus est, ut ejus documentis enarrandis tempus haud Ilassiceret . Qitaedam tamen , quin eXponam, haud a me possum impetrare. Primo quidem ferent fimus Henricus Fris princeps Arainonensis ei numi iama aureum in electionem priincipis exculam obtulit, insigni honoris documento, nemini Batavorum erudi torum habiti. Deinde princeps haereditarius Saxonicus cum feren. 1sima confiuge anno I CLI. Martis- burgi per aliquot menses moratus Nolirum ad se accersivit, & cum eo admodum honorifice excepto plurium horarum spatio est colloquutus. Tacebo Serenis. itfiii Zaltiskii summum de eo bene merendi studium, dc id tantum innuam, eum sequenti anno in focietatem Nononiensem esis cooptatum. Celeberimus Zanotrus per quem hac de re certior est factus, litteris huius gratia exaratis addidit, se illum ideo legisse, quoniam virum tam egregium qui etiam inter magnos elucescercti, plane non potuissent praeterire. Iam aetas ejus alde ingravescebat , & tamen a laudatis operibus perficiendis nullo modo potuit averisti. Quum enim ad potiticam & in primis OEconom cam quam morte impeditus ad finem non potuit peris ducere , manum admoveret, multos adhuc libros exarandi animum sibi esse Renum tum litteris docuit.

Sed proh dolor i exstinctum est splendidissimum temporum nostrorum lumen, cui siqua vota superfuissent immortalitatem prae multis essemus precati. Decessit florentissimis suis rebus, honorum, famae gloriae cumulo ornatus, & quod maximum esse videtur, toto Orbe erudito mortem ejus complorante. Iam inde ab aliquot annis articulari morbo erat implicitus, quo paullo ante mortem vix liberatus, ex intestinorum

morbo atque alvi obstructione decumbere coepit. Somnum

284쪽

niim ei erat inquietum, & nulla sere cibi cupiditat r

ferebatur . Sudor per aliquod tempus ei fuit emolumento donec arthritis cum febre conjuncta rediret, &vires ejus sensim sensimque ita debilitaret , ut immine rem mortem ipse praevideret. Ad Deum igitur confugiet, dum esse ratus, eidemque ad exetremum spiritus halitum tanta adhaesit fiducia, ut ultimis, quae protulit, verbis auxilium, ejus pio adfectu imploraret. Qito facto linguae usu privatus die quinto Iduum Aprilis anno CIC IDCCLIIII. ἔ, aetatis septuagesimo quinto vitam cum morte commutavit. Sarcophago deinde flamneo conditus, & curru , cui sex adjuncti erant equi, in ten lom , ubi, eum sepelierunt, vectus est. Quodsi ad corporis animique dotes respicimns, prio ris habitus ad proceritatem adpropinquabat, & neque pinguedine laboravit, neque macie suit consectum. Facies ei erat Iiberalis, atque ad dignitatem virilem composita,iunasus aduncus, os .inter loquendum serelabridens. vox fortis, lenta, , ob eamque caussam diastincta. Quod ad animi vires attinet, sitendum quidem est, . eum memoria non adeo excAluisse, cujuslοeo admirando inclaruit intellectu, quem mathemati- eis disciplinis egregie perfecit. Pius praeterea erat m destusque, ac singularis' justitiae eu Itor, quam nulla finiquam ratione laedi debere recte arbitratus est. Honores non quaesivit, & ultro oblatis moderate est usus. Numquam elatius se gessit, quum ab arrogantiae crimine quam maxime esset remotus; ita quidem, ut, eum praedium equestra in Milaiae, tractu filii caus- si emeret, illius dominum nunquam se nominaverit, ct maestissimam viduam sis est 'qua inde ab anno Ia XVI. vixerat, ante obitum rogaret, ne in mortem neque orationes haberentur, neque ulla conderentur meonia, aut homaris monimenta. Haec est vita , haec sunt res gestae viri. cujus mortem non modo invictissimus Borussorum rex graviter tulit, sed quem omnes etiam sic venerati sunt, ut, quibus imsum videndi spes erat interclusa, imaginem ejus saltim secum habere optarent. De toto genere humano

285쪽

praesam sane modo est meritus . Namque praeter reconditas , neque a quovis percipiendas veritates uti lissimas facilique negotio adplicandas proposuit. Multarum quidem rerum haud extitit inventor, sed ea ex tenebris quibus erant circumfusae, in lucem protraxit, tantaque disposuit arte, ut maximam hac ex re laudem reportasse statuisque in aeternum duraturis dignus esse videatur . Si plures posterorum laudata

ejus vestigia pressius sequerentur l Utinam qui pari

gradu eadem premere non possunt, propius tamen ab iisdem abessent f Ita enim fore auguror, ut Germ nia , quae splendidissimis nunc etiam sulget sideribus, peregrinorum quorumcumque gloriam facile aliquando obscuret.

SEARCH

MENU NAVIGATION