De polymathia tractatio. Integri operis de studiis veterum, apospasmation.Joan. A Wovver

발행: 1603년

분량: 323페이지

출처: archive.org

분류: 로마

11쪽

ε TR ac τ AτION. amanti litior & odium insidias struunt. Novit ergosapieris se ad hoc scamma productum, ut depugnet eum iis, qui malediaetis aluntur, ut capreae uenenis. Nec tamen supercilium suta mittit, aut frontem contrahit, irae & moeroris indicia praeferens , sed facie ridentis, tanquam si in theatro mimos spectaret, obire amat. Improbum enim uotum iudicat, praeoptaro meliorem suam conditionem, quam illa, quae Herculi contigit.Is Ioue fatus impotentiam inimicorum effugere non potuit;alii enim abigeum Murem clamant,alii adulterum,lair

neni, parricidam proscribunt, quod tamen non impediit,quq minus ad coelum & immortalium sedem eveheretur; siquidem .pientis uirtwper ea, quibuspetitur,ugustratur. Quin nec impiter, si qua fabulis fides, iniuriis malorum exceptus, cum illi passim cornua & plumas prodigiose adfingiit,& alieni pud

Iis eXpugnatorem narran t3 non mouetur tamen, nec uiribus

suis utitur,quippe qui nullam iniuriam accepit. aemulatursa piens,coelo cognatus,Deo proximus,& ratione innixus risus humanos diuino animo excipit. Qui si immensa haec moles compagibus suis soluta lapsum minaretur, in concussi totius Orbis motu solus securus & tranquillus maneret;instarrupis, quae in mari vadoso horridi Iouis,& irati,ut ita dicam,Nept ni semidis antatibus undique uerberata, non cedit aut minui iur,sed obtendit adsuetum fluctibus latus, & firma duricie immentis undae impetum sustinet ac frangit; hunc putemus leuibus huiusmodi concussiunculis, &conuiciorum telis uelut per inane iactatis moueri pone. Non haerent illa durioribus, cedenti infiguntur. Ideoq; obtusa irrito nisu concidunt,

saepe reciproca petitione ictum emittentis ingenti uulnere uticiscuntur.Omnis iniuriae inanis est exitus, cum munitum Pa tientia pectus olfendit. Dolor enim laesi uotum est laedentis. At iniuriae contemtor animus praeuertit,&praedam quam in

cumbebat cripit, atq; ita omni malo liber telum eritio sucili -

12쪽

DE po L T MA TH. GA P. I. Ibratii ita inimici caput sortius retorquet. Vt enim aer percussus non laeditur,imo ne diuiditur quidem, sed refundit sese &spissior redit ue ita animus recti com)ius, & ad optima erectus

non admittit obtrectantium adflatus,nec sentit. Quomodo enim magnitudinem,quam promittit,probareti humiliter Mabiecte sese cotraheret,si victus adsectu iniuriis faueret. Nullae profecto contumeliae sapientem exasperant, aut statu suo mouent,nullae ignominiae ira acceduntsinter probra & uen natos sales laudes suas inuenit. Quisquis enim in hoc certa mine aduersarium agnouit,iam coronam amist. Ideo qui sapit etiamsi imam recepit,non petit uulneris sui auctorem sed ut optimus gladiator exiguo corporis flexu manus petentis cluait: ita obiecta probra ut uisus nocturnos &uanas somni rum imagines digno supplicio punit, festiuo scilicet conte tu,& obliuioneue ues,si tanti est , misericordia eleuat. Sed utunam benignior Deus eandem animi magnitudinem , & inuuctum aduersus improborum furias robur omnibus indulsis

set,ut omnes pari ratione oportunos iniuriae exposuit,& ad eandem conditionem communi auctoramento alligauit. ego

quidem cum retexo seriem fortunae meae, licet nihil in me inuidia dignum deprehendam, tamen adserere non dubito, uirtutes ii s M ingenii dotes perexiguas ubique gentiu plures mihi inimicos & aemulos, quam amatores pereris eueadco ut saepe surgentis famae nostrae ratis ad inuidiae scopulos tam acri incursu adflixerit, ut naufragii necessitatem timerem. siue in eo singulari sim fato, siue temporum infelicitati debe am,quae tam infesta uirtuti, ut absconsa pariter & illustris pro crimine habeatur ue siue enim abdita humilitate latere constituerit, calumniatoribus omnia in deteriora torquentibus, parum tuta est. inertia uocatur,& ignobilis umbra obiicitatur. Si uero e tenebris prospectarit,& uel fugienti indicio in propatulo S. celebri hominibus sese ingesserit, dum se

ostendi

13쪽

ostendit, ut plantae mox natae hyberna aura, ita pestilentis linguae amatu occidit. Quanquam gratias agam fato meo, quod tales amicos mihi conciliarit. quibus imputem necesse est, quod lubricae adolescentiae flexus non omnino praecipiatem dederint. nam postquam mores mei accuratius sese obseruari intellexerunt, non facile potucre induci, ut recti tramitem desererent, sed negantes sibi illicitas uoluptates imuentae insidiis uelut fluctibus iactati, rectum cursum quantum licuit, tenuerunt. Nisi tamen malis inimicos tuos istiusmodi adfectum simili mercede experire.Notum quidem medicinae praesidium de scalpello & cauterio, fortasse utili dolore urere tamen & secare saeuitia est. nihil enim agis, nisi quod cruciatum dolore redimas. Sane & febres morbos quosdam tollunt,ipsaque adeo quartana flagellis discutitur. Nemo tamen, si quici sentio, magnopere optabit sanitatem morbo debere, aut flagellis ad remedium scindi.Sed profuere. Scilicet ut uiperae sanguis aduersus uenena, pestifera&cruciaria.Agnosco tamen beneficium fati, quod ita paria composuit, ut minime

uerendum sit, ne ancipiti congressu occumbam. Nolim enim quenquam aestimare,quasi metu in terrorem perductus certamen detrectarem.Non cedam prosecto,nec terga uertam sed

opponam innocentiam meam, omni lorica & gladio firmius munimentum, & ut ille olim in fabulis Perseus Gorgonis caput inimicis ostentabat, ut ab eius adspectu in lapides naut rentur : ita integritatis clypeum Obvertam, ut os obtrectati ni apertum stupescat.& uelut in lapides duretur.Quod si tantum obtrectatorum acumen,quantus nocendi amor,sane magno periculo fortiores lacenerem. Sed ne falsa spe sibi blan

diantur, animos recte conscios fabulae malignorum non temrent. Neque enim ut nutrices insantum pauida pectora inter . somni difficultates ostensa quavis obuia umbra aut nebula

in pariete picta sormidine exagitant ue ita animis uirilibus

inani

14쪽

ng r OLT MA TH. CAP. I. sinani uerborum strepitu & leuibus nugarum sonis terrorem

incutimus.Felices ergo sumus quod eorum conatus pari comsensu uires non iuuent.Nam cu aspidum morsus tam acrisu

nent,ut insectae partes, rus praescinderentur, mari non possent succurin periclitantibus benignior natura,& noxiosissi mo animali caliginosos obtutus deditssimili modo in is nimis quam curiosis nocendi uias stupor suus interclusit. Si uero erumpant , qui praemeditato furore cornua mihi obvertere; proterve insultare , & famam calumniis onerare satis egerint, ii nolim tam ualde sibi placeant, ut putent tantsi ocii mi hi fore, ut eorum, quae illi delirant, rationem habendam centas eam. Nunquam enim feroces se nobis secerint, quasi digni iudicati, quos auscultaremus. Deus prohibeat, eo dementiae progrediar,ut inusitato actus furore, carmina conuiciotarum recantare, &cum ipsis & ampullari uelim, incorruptela de lasciuia ingeniorum, quibus gratior mal edicavernilitas Scinsectatio proborum,quam ulla uirtutu exemplet Scite olim Euboeus ille adolesccns, ex quo cum pater quaereret, quid Zenonis schola ad sapientiam contulis let. Ille u ro cuntiatione responsum eludens moX sese ostensurum ad sereret. Non tulit tergiversantis moram pater, sed incensus

ira plagas illi imponi iussit, quas Spartana nobilitate excipi ens : Agnosce, inquit, quam leniter impotentiam tuam istaram ; hoc studiis sapientiae debeo. Sit nunc penes nos beneficium Philosophiae, atque adeo infelicium studiorum, ali num furorem aequo animo ferre. Modestiam enim Philoso

phia imperat, & omni Philosophia augustior caelestis disci

plinae auctoritas, quae tali sacramento milites suos consgna uit, ut patientia armati cum hostibus quotidie experiantur. Quae cum praestantia sit ingenitae Deo proprietatis, ut Te

tullianus definit, sapientis uero unicum uotum non tantum

se dignum, sed etiam parem deo quatenus homini datum,

15쪽

TRACT ATIO Messingere, nemo mirabitur si studiose adsectem,ut omnes s leantur hanc potius mihi familiarem, quam iram aut ace bitatem. Et quia durioribus experimentis robur induit, obtrectatio uero quasi eius disciplina, multis displicuisse ga deo. Nam ut solida & dura arbor, quae infestets secures fa pius reiecit, & cardenti cum dolore ictum reddidit, ipsis plagis constringitur & nodis duratur:ita animus humanus d licatus & querulus adsuetudine mali robursumit. Nuper exactis pueritiae annis ductus amabili insania passus sum frangi famae meae florem editione abortivi libelli, qui mihi quasi tentanti vadum futuri fauoris praemisius, infelicibus auspiciis praelusit. Quibus studiis exceptus fuerit non scio,neque

scire magni seci,cum in eius editione nonnaeam ambitionem, aut gloriolae aucupium, sed commune rei litterariae commodum spectarim. Equidem iam securus famae quasi in soporem lapsus requiescebam, sed turbarunt constantiam meam peruersa quorumdam iudicia, quibus si stamus, profecto intererat infelicem istum numquam nasci. Sed cum mihi excidit illa aetate, quae capere non potest, quam graue Posteritatis iudicium, & alioquin parum sollicita quid tristioresisti probent, uel supercilio suo proscribant, iacta iam alea satius duxi tollere deformem faetum, quam alienae misericordiae impie exponere ue praesertim cum ii qui nos lacessunt, plumbeis pugionibus pugnent ; quos recte , si quid sentio , descripsit Aristides orator , cuius uerba ideo libentius usurpo, quod ea tot saeculis ante de huiusmodi hominibus non tam praemeditata oratione dixisse , quam sacro instinctu agitatus uelut uaticinio effudisse uideatur

Orat

16쪽

loquuntur,quam os aperiunt: alios contemnunt inimaxime deficiem di: in alios silicite inquirunt, inste uero nunquam. Virtutem, quam non exercent, commendant. In aliscimprobant, ea quae ipse quidem non

damnant,sed quodpariascere non possunt, inuident. Omnes interim Veneres &. Gratias, quae ipsos ut infaecunda senticeta deseruerunt, lasciuiam & errorem appellant,quorum serreo ori nullae fidiculae pudorem extorquebunt ue in aliis accusat tes,quod suum uellent, si per naturae genium liceret. Praevaricatores aliorum peccata abdita & latentia infami elogio uentilant, & minus cautae ac simplici innocentiae uitiorum praeconem conducunt 3 cum ipsos proprii pudoris decoctores ulceribus & porrigine oblitos foeda flagitiorum scabies iam olim depascat. Stultitia. est ex uerborum propinquitate de ipsis rebus coniecturam facere. Sed arguenda erant uerba illorum, qui factorum sunt innocentes. Attefugere potuit, ais, illud Plinii: Narrantem similem essescienti: Ergo tam difficilis uenia leuis errati. Admonerenos debuerat lenitatis humanitas maiorum, quos prope Mercurii statuam Gratiarum imagines collocasse Plutarchus prodit.Fauendum scili-P cet delictis illorum arbitrabantur, quos ingenii amore Iapsos μ'

constabat.Quanto enim hi proniores errori, tanto paratioUIS

apud omnes uenia, & ignoscendi studiu esse debet. Sed profecto oblitus sum mei, qui haec uerba ta indigne perdam,cum ineptissimos homines mores sui fatis ulciscuntur. Illi uero qui dignitatem Musarum&eruditionis gloriam fouent, incensi incredibili quadam sua humanitate ingenium meum

amare coeperunt, postea uero frigore tacti paulatim intepus re , quasi omnem ingenii frugem, ut luxuriantes segetes in herba aut fore uno impetu cffudissem, damnarunt uota ut

parum prospera& nimis praecipitata. Patiantur hoc sibi dici optimi uiri, nimis cito de aegrotante desperarunt. Si aequi

17쪽

ce res, eTcusare me illis debuerant uitae desultoriae cotinui fluctus,animus aestuans & uagus,nec ocii quo studia aluntur, patiens: iactura tot annorum, quos irriti errores, & fallacia oblectamenta inuito eripuerunt. Utinam illos conscientiaria ex testes haberem,fallor aut crederent,nunquam mihi animum fuisse literarum laudibus nomen quaerere, cum unicus mihi semper ambitus omnem ambitionis suspicionem procul a me spernere,& inanis gloriolae famem uilissimis homunibus, Sc εm μοδειπνοου, qui eam sollicite captare coguntur. relinquere.Permittant tamen finiri ludos,& expectent,si tam ti est lonec siparium complicetur.erit fortassis, nisi negoci sum ergastulum erratem interceperit,quo ipsorum amorem, qui mihi omni gloria & honore antiquior, demereri possim. Sed ut fatum meum nunquam a me uultum remouet; siue terra, siue mari oberrem, quo tandem curium flectam bi que sequuntur & urgent grauissimi comites ,liuor & odium. Ecce subtraxi me mitiori coelo, &uelut longa atque irrita militia festiis, his tenebris & ocio credidi, ut fortuitis me subducerem,& animus contumelia lanus ac pene sopitus,uelut noua tranquillitatis luco circumfusus,reuiuisceret. Sed ubi que irata fortuna me inuenit. Obversantur enim ob aures imdicia seu potius uoces, ut uita mihi uaga,ita quoque studia &doctrinam. Quod conuicium tam frequens & uulgare, ut ipsae popinae, postquam bonorum uirorum uenae gener in flore Liberi incaluerunt, hisce laudibus meis perstrepant. Eo enim saepe condicere itent mei Romulidae, ut faturi quaerant, quantum cuiusque uirtus ualeat . ubi belli & s stivi homines accurate obseruant, ne legibus ludi fraudem faciant, quibus receptum, quod in ueteri prouerbio est, c quum medico praeferre. Seci non constitui hoc schema arces.sito gemitu componere. Auspicia horum dictatorum exi-

suis pomeriis finiuntur; & quamuis rei crimen agnoscamus,

18쪽

non confugimus tamen ad poenam. neque enim adhuc uicerunt nos eam commeruisse. Sed ne nihil agam, soluo illos hoc metu. non periclitabuntur accusatores. Profiteor me crimini ultro accedere, atque ita fauere, ut eius triumpho neminem intercedere patiar. est enim crimen sapienti exoptandum, quod ubi ostendero illor aut poenitebit illos erroris, quod ea mihi tribuerint, quae nec ipse in me agnosco, nec mea uellent, nisi 1ibi erepta , quae non minori inuidia petunt & suspirant, quam ii qui adsiduo languore uexati optimam ualetudinem exoptant, & de eius bono perorant. Puto eXpugnatus error nouis criminati num commentis reuocandus ue neque enim aliter culpam emendare licebit. Sed quid attinet eminus uelitari. Protrahendum est in medium ipsum uitium,& signandum aliquo nomine; neque enim tam atrox, aut tam aspero pr

scriptionis elogio dignum , ut in concione sileri debeat. Quod si iure ciuili dimicaremus, & libello & noto crimine accusatores postularent, & testes producerent. Sed disceptamus intra uctum , multa desunt solcianitati. Uariarum rerum studia uitio uertunt ό accusant Grammatiacum , doctrinae, si qua est , uagae, incertae , superuacuae. Ecce horribile carmen, quo infelicis ingenii iugulum petunt, & uirginem famae florem temerare conantur. Sed nisi me animus fallit, haec flamma inani stipula ignominiae meae accensa largissimo fumo dest grabit. Crimen interim nouuin & inauditum , quod nullae calumniatorum notitiae , nullae delatorum tabulae norunt , quas interesst nouo hoc emblemate illustrari.

Sed si ineptos & omnis ingenii profanos, qui non intelligitis crimina nobis obiectata , sapienti magno ambitu expetenda & ultro profitenda . Quanquam non ita perdidi omnem frontem , ut ea mihi adsciscam,

s 3 quorum

19쪽

T IACTATIO N. quorum aliena possessio.Sed cum multa ab imperitis,conceΩso obtrectatoribuS more,quo alienae contumeliae linguae suae uirus euomere solent, in optimarum artium cultores conmcta,& maligna loquacitate deblatterata in ore uulgi passim

oberrent, quae licet bonae mentis amatores laudes suas inter etentur, tamen cum intelligam, me non tam meam, quam bonarum artium defensionem sustinere , quarum protecto tanta ac tam praeclara dignitas, ut uel minimam reprehensi nem proximam crimini aspernentur , non permittam, qui non obscure istarum amatorem profiteor, ut ex me uel leuis. simae maculae ipsis obhaereant. Constitui igitur rescribere iniquissimae declamationi, adserere dignitatem optimorum studiorum, &ostendere quantum falsi sint, qui Grammatiacen,quam recte cum Cassiodorogloriolam secundiae matrem, es humani generis ornatricem diXerim , angustis limitibus includunt. Omnes artes communi quodam uinculo aptas &colligatas conuincam, ut quisquis earum unicam negligenter habuerit, eum reliquae quoque deserant. Quod uero de poetica, & naturalium contemplatione, aliisque amaenioribus studiis,quae Polymathia complectitur,non egerim, & de ipsis ingenuis artibus minus anxie dc plene perscripserim, nemo negligentiae dabit. Neque ignorata mihi aut oblita existimet,sed reseruata integro operi,quod de omni studiorum genere iam suo publicandum indice disposui, cuius nunc primitias quasdam & quasi libamenta damus, quibus honorem Polymathiae tueri, & calumnias quis. amergi solet pro captu

mediocritatis refutare constitui. Quod dum ago, a carceribus prosiliendum in Circum, ad quem decurrendum map pam misit inuidia&stupor imperitorum, cui hinc contraire adgredior.

CAP. II.

20쪽

quomodo Ciceroni Saliis de ita. Nonullis ἐγκυκλο- πωλία, aliis φιλοσοφία. Declaratio definitionis is exastior utriusque Polymathia distinctis. Erat benes

appello cum Graecis uariarum rerum cognitionem. Ea est dupleae: haec,quae minim pem secta,&proprie Grammatice. Illa, perfecta,& Philosopitiae proxima. De priori Philo

Grammatica historias, quae apu poetas, ct alios scriptores enarrans, uariarum rerum cognitionem conferet. Sed Grammatice improprie mλυυιά tiam, iam enim sui oblita terminos transgressa est, quos duae hae partes, recte loquendi scientia, & poetarum enarratio finiunt. Has autem ut recte impleret transmigrare oportuit in alienas colonias. nam& propter historias,& res uarias apud scriptores sparsas, excutienda fuerunt omnia antiquitatis monumenta,ec aliarum disciplinarum auxilium assi uocandum,

SEARCH

MENU NAVIGATION