장음표시 사용
4쪽
Cum Gratia ct Privilegis CV Mam
6쪽
Vnam omnium disciplinarum longe amoenissimam atq; pulcherrimam, nondum vel secundum seipsam satis,uel ad consuetudinem nostrorum hominum,ac temporum idonee, appositeqi seu graecis, seu latinis litteris pertractatam, & illustratam esse, tantum eos fallit, qui haud nimis magnum studium, nec adeo multam operam ad eius perceptionem accommodauerunt. Aristoteliis quidem in hoc genere monumenta, praeterquam quod obscuritate sua lectorern relictui, etiam mutila,&imperfecta sunt, deq; tragoedia duntaxat loquuntur. Ηoratius noluit certe via quadam & ratione
7쪽
persequi artem poeticam: nec isto nomine epistolam illam suam ad Pisones ipsemet inscripssit. Quid ergo estὶ Poetarum
aeui sui indoctorum & arrogantiam comprimere, &demonstratis Virtutibus peccata emendare laborauit. De Scaligeri, Vidae, & aliorum commentariis mittam dicere: hoc solum,& amrmate asseueranterque pronuntiauerim, qualescunq; sint,& quantucunq; accurate, copiose, distincte poeticen explicauerint, nihilominus eoru neminem ita scripsisse, quemadmodum uti scriberent, max opere optan dum fuit: nempe, ut velut in caeteris studiorum liberalium doctrinis caeteri, qua quam recentiores: sic ipsi quoque in haepe gymnasia discentibus, verum & coniis modum ad Heliconem iter ostenderent :ac proinde a magistris expedite, ac dilucide explanari,&ab auditoribus ad solidam gloriam e poematum confectione pariundam penitus combibi possenti Quo in negotio persaepe no parua me habuit admiratio, Rempub. nostram scholasticani
8쪽
aut non sensisse adhuc ignominiam ac detrimenta sua: aut si sensit, non enixissime contendisse, quo iis leuata ac libera, officiis sitis fungeretur omnibus et nec se amplius aliqua in parte claudam atque mancam intueretur. Dic mihi sodes, quo sub caelo tandem, quibus terrarum oris erudiuntur homines in arte poetica 3 Re
liquae disciplinae liberales, & disciplinae
sunt omnino, & praeceptorum subordinata serie comprehensae, magistros atque interpretes desiderant. Haec disciplina nulla est, praeceptionibus nullis continetur, doctores nullos requirit: quia, si mo- do credimus, poetae nullo fatu, sua sponte, αυ-ςυως, Ut fungi per sylvas enascuntur, nec legibus indigent. Orationes Componere nemo quisquam aggreditur, qui artificium dicendi ignorat: quem fugit quid sit Rhetorica, quis eius finis, quae materia, quae partes. Praeterea quid sit exordium, narratio, confirmatio, epilogus,
di alia similiter At poema iubentur & putantur posse fingeret, qui eius artem nul-
9쪽
Iam gustaverunt: qui neque sciunt vim& naturam poetices r neque de eius fine, partibus, & partis cuiusque proprietatibus per nebulam aliquando audiuerunt: neque quibus rebus Vere bonum, omnique numero festiuum, & probabile carmen efficiatur acceperunt. Scribimus
indocti, doctique poemata passim. Tu ut facultatem tam eximiam, & praeclaram in triuiis quaeras 3 Tu ut in Gram- maticorum chartis poeticam esse sitam somnies , in dimensione syllabarum, ire constitutione pedum, in versuum forfimis, in ecthlipsibus, synaloephis, para gogis Sunt haec necessaria, dici aliter
non potest: veruntamen exilia, minuta, leuia, puerilia prae caeteris censeantur portet, quae ab eruditissimis viris de poe- . tarum arte commissa literis circumferumtur. Quae cum a studiosis ferme nesciantur, fit, ut absque poetica poetae cogam tur fieri: & cum aut heroicum, aut ele- Siacum, auesyricum, .ut epigramma-
10쪽
ticum quippiam cantant, ter beatos sese putent, si unam aut alteram locutiunculam de poetarum antiquorum hortulis decerptam intexuerint: omnia enim huiusmodi flosculis, pigmentisque metiuntur : reliqua tam multa in Unaquaque pO-
est obseruanda, qualia, & quanta sint, ne coniectura quidem informant. Hinc insuper alia calamitas: quod poetas ipsos parum utiliter ac fructuose lectitat. Quid enim poetam deceat, quid ille spectet,
unde sua cuique praestantia , sua Ornamenta, sua cuique vitia , Ut illa aemu lentur, haec deuitent, nunquam didicerunt. Proinde mira poemata pangunt,
Musis scillaei, & Apolline nullo, Ut Martialis dixit: & versificatores evadunt illi
quidem perpaucis mensibus, poetae autem ad calendas Graecas scilicet di aut saltem multo tardius, quam elephanti pariunt. Est vero inter illos & hos tantum discrimen, quantum profani credere vix